|
Postquam determinavit Magister de dilectione caritatis qua diligimus
Deum, hic determinat de dilectione qua Deus diligit nos; et
dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo Deus omnem
creaturam diligit; in secunda movet quaestionem de reprobis, quos
diligere non videtur, ibi: de reprobis vero qui praeparati non sunt ad
vitam, sed ad mortem, si quaeritur, utrum debeat concedi quod Deus
ab aeterno dilexit eos; dicimus de electis solis simpliciter hoc esse
concedendum. Prima in duas. In prima determinat de dilectione Dei,
secundum quod absolute dicitur creaturam diligere. In secunda
determinat de gradibus divinae dilectionis, secundum quod unum plus et
alium minus dicitur diligere, ibi: cum autem dilectio Dei immutabilis
sit et cetera. Et dividitur haec pars in duas: in prima determinat de
ordine dilectionis quantum ad diversos; in secunda quantum ad eumdem,
ibi: si vero quaeritur de aliquo uno, utrum magis diligatur a Deo uno
tempore quam alio; distinguenda est dilectionis intelligentia. Circa
primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam,
ibi, potest tamen sane intelligi etc.; tertio confirmat solutionem,
ibi: consideratur enim duobus modis dilectio Dei. Hic quaeruntur
quatuor: 1 utrum Deus creaturam diligat; 2 utrum omnem creaturam;
3 utrum aequaliter omnia; 4 quid plus et quid minus sive aequaliter.
|
|