|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deo non competat
creaturam amare. Amor enim quamdam passionem animi importat. Sed
aliae passiones animi, ut ira, et hujusmodi, non sunt in Deo, nisi
secundum effectum, et per similitudinem. Ergo nec amor est in ipso.
2. Praeterea, inter multum distantia non potest esse amor; unde
amici non optant amicis maxima bonorum, ne amicitia dissolvatur, ut
philosophus dicit in 9 Ethic. Sed nulla est tanta distantia quanta
creatoris a creatura. Ergo non potest esse amor Dei ad creaturam.
3. Praeterea, amor transfert amantem in amatum, ut vivat jam vita
amati, ut dicit Dionysius. Sed Deus non transfertur in aliquid
aliud, cum sit immobilis; sed omnia ad se trahit, ut dicitur Joan.
12. Ergo ipse non amat creaturam.
4. Praeterea, amans quodammodo subjicitur amato, inquantum affectus
amantis amato informatur, ut supra dictum est. Sed Deus nullo modo
creaturae subjicitur. Ergo nullo modo amat creaturam.
5. Praeterea, omnis nostra perfectio a divina perfectione
exemplatur. Sed omnis virtus perfectio mentis est. Ergo cum quaedam
aliae virtutes non sint in Deo, ut temperantia, et hujusmodi,
videtur quod nec caritas.
1. Sed contra, sicut essentia sua est exemplar omnis creaturae, ita
bonitas sua est causa omnis bonitatis in creatura. Sed cognoscendo
essentiam cognoscit omnia quae ab ipsa exemplantur. Ergo amando
bonitatem suam, amat omnia quae ab ipsa bonitatem participant.
2. Praeterea, Joan. 3, 16: sic Deus dilexit mundum, ut
filium suum unigenitum daret.
3. Praeterea, Dionysius dicit quod divinus amor non permisit ipsum
sine germine esse.
Respondeo dicendum, quod unicuique habenti cognitionem amabile est
proprium bonum non solum amore naturali, sed amore animali, sive
intellectuali. Unde cum in Deo sit sui perfecta cognitio, amat suam
bonitatem. Bonum autem alicujus non solum dicitur secundum hoc quod in
ipso est, sed secundum quod in alio est per similitudinem. Unde cum
bonitas quae est in creatura, sit similitudo divinae bonitatis,
sequitur quod ipse creaturam diligat.
Ad primum ergo dicendum, quod passiones quaedam important in sui
ratione aliquam materialem transmutationem; et ideo non possunt
transferri in Deum, nisi per similitudinem, sicut ira; et similiter
illae quae important defectum, ut tristitia, et etiam ira secundum
quod ex tristitia causatur. Quaedam vero passiones sunt quae de
ratione sui non important aliquid materiale, vel aliquem defectum,
sicut delectatio; unde etiam in operatione intellectuali delectatio
est, non solum in corporali operatione, ut philosophus probat in 7
Ethic.: et propter hoc delectatio in Deo potest poni, non quidem ut
passio, sed operationem suam simplicem et sine motu consequens per
modum intelligendi, ut philosophus dicit in 7 Ethic., quod Deus
simplici gaudet delectatione. Et similiter etiam de amore dicendum
est.
Ad secundum dicendum, quod inter multum distantia bene potest esse
amor, sed non amicitia: quia non conversantur simul, quod est
proprium amicitiae. Deus autem quamvis in infinitum distet a
creatura; tamen operatur in omnibus, et in omnibus est: et ideo
potest salvari etiam ratio amicitiae.
Ad tertium dicendum, quod amor omnis transfert quodammodo amantem in
amatum, sed diversimode. Uno modo secundum quod amans transfertur in
participandum ea quae sunt amati; alio modo ut communicet amato ea quae
sunt sua. Primo ergo modo Deus non transfertur in amatum, quod est
creatura; sed secundo modo, inquantum bonitatem suam ei communicat;
et sic dicit Dionysius, quod ipse Deus est per amorem extasim
passus.
Ad quartum dicendum, quod potentia passiva informatur ex objecto suo;
sed potentia activa ponit formam suam circa objectum, sicut patet de
intellectu agente et possibili. Unde sicut intellectus divinus non
informatur rebus quas cognoscit per essentiam suam, ita nec voluntas
ejus informatur rebus quas amat: quia eas per bonitatem suam amat, et
amando communicat eis suam bonitatem.
Ad quintum dicendum, quod virtutes quae habent materiam determinatam
circa actus et passiones corporales, vel quae important aliquem
defectum, sicut fides, non possunt habere exemplar in natura divina,
ita scilicet quod illae virtutes in Deo sint; sed habent exemplar in
intellectu divino, sicut habent reliquae res materiales; et ideo cum
caritas nullum defectum nec aliquod materiale importet, invenitur in
Deo prae quibusdam aliis virtutibus.
|
|