|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non diligat omnem
creaturam. Quidquid enim Deus diligit, ex caritate diligit. Sed
creaturae irrationales non diliguntur ex caritate, ut supra, dist.
21, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo eas Deus non
diligit.
2. Praeterea, sicut dicit philosophus in 8 Ethic., creaturae
inanimatae non diliguntur nisi amore concupiscentiae, sicut patet de
vino. Sed Deus non diligit amore concupiscentiae, quia ipse bonorum
nostrorum non eget. Ergo creaturas inanimatas nullo modo diligit.
3. Praeterea, dilectio est causa electionis. Sed Deus non omnes
etiam homines eligit. Ergo non omnes diligit.
4. Praeterea, quicumque diligit aliquid, vult ei bonum. Sed Deus
non vult reprobis bonum, quod est perfectum bonum, scilicet vitam
aeternam: quia si vellet, haberent. Ergo Deus non diligit omnem
creaturam.
5. Praeterea, non potest esse ejusdem ad idem amor et odium. Sed
Deus aliquam creaturam odit; Malach. 1, 5: Esau odio habui.
Ergo non omnem creaturam diligit.
1. Sed contra, Sap. 2, 25: diligis omnia quae sunt, et nihil
odisti eorum quae fecisti.
2. Praeterea, Dionysius dicit quod etiam amor divinus movet
superiora in providentiam inferiorum. Sed Deus habet providentiam de
omnibus. Ergo ipse omnia diligit.
3. Praeterea, Genes. 1, 31, dicitur: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona; et Augustinus dicit, quod per hoc
significatur quod omnia approbavit sed nihil approbatur nisi quod
amatur. Ergo Deus omnia amat.
Respondeo dicendum, quod amicitia, sicut dictum est Sup. dist.
27, quaest. 2, art. 1, addit aliquid supra amorem, quia ad
rationem amoris sufficit quod homo velit bonum quodcumque alicui; ad
rationem autem amicitiae oportet quod aliquis velit ei bonum quod vult
sibi, ut scilicet velit conversari cum ipso, et convivere in illis
quae maxime amat. Sic ergo Deus, communiter loquendo de dilectione,
diligit omnia, inquantum vult eis bonum aliquod, scilicet bonum
naturale ipsorum; sed bonum quod ipse sibi vult, scilicet visionem
sui, et fruitionem qua ipse beatus est, vult quidem omni creaturae
rationali voluntate antecedente, sed voluntate consequente solum
electis, quae est voluntas simpliciter; et ideo solos electos diligit
amore amicitiae, alia autem diligit amore communiter dicto, inquantum
sunt bona.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus omnia, idest creaturas
irrationales, ex caritate diligit, non sicut caritatem habens ad
illa, sed sicut ordinans ea ad illa ad quae ille caritatem habet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis nos non diligamus creaturas
inanimatas amore benevolentiae, quia eorum bonum non est a nobis;
Deus tamen eas diligit amore benevolentiae: quia per hoc quod eis
bonum vult, sunt, et bonae sunt. Tamen Deus quamvis non amet
aliquid in concupiscendo sibi, amat tamen in concupiscendo alteri, ut
non fiat vis in verbo concupiscentiae, quae anxietatem, non
proprietatem desiderii importat.
Ad tertium dicendum, quod dilectio amicitiae est illa quae electionem
causat; et hanc non habet ad omnia.
Ad quartum dicendum, quod Deus omnibus creaturis irrationalibus vult
bonum eis proportionatum, et cujus sunt capaces; et ideo simpliciter
loquendo potest dici quod Deus eas diligat. Sed reprobis voluntate
consequente, secundum quam simpliciter dicitur aliquid velle, vult
quidem bonum naturae, non autem bonum cujus sunt capaces, scilicet
gratiae et gloriae, nisi voluntate antecedente: et ideo non est
dicendum quod diligat Deus eos simpliciter, sed secundum quid,
scilicet inquantum sunt creaturae.
Ad quintum dicendum, quod non odit reprobos inquantum creaturae sunt,
sed inquantum mali sunt, quod ab ipso non est.
|
|