|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus ab aeterno non
dilexerit creaturas. Dilectio enim non est nisi boni. Sed creaturae
non fuerunt bonae ab aeterno. Ergo non diligit eas ab aeterno.
2. Praeterea, dilectio significat divinam essentiam, et connotat
effectum in creatura. Sed ea quae important effectum in creatura,
dicuntur de Deo ex tempore, sicut dominus, et salvator, et
hujusmodi. Ergo et diligere creaturas non dicitur de Deo nisi ex
tempore.
3. Praeterea, dilectio unit amantem amato. Sed res non potuerunt
conjungi vel uniri Deo antequam essent. Ergo non poterant amari ab eo
ab aeterno.
4. Praeterea, eorum quae similiter se habent, est una ratio
amoris. Sed creaturae antequam essent, in nullo distinguebantur.
Ergo non erat in uno quare diligeretur magis quam in alio; et ita ab
aeterno non dilexit electos, nisi forte sicut alia.
5. Praeterea, amans vult esse amatum. Sed Deus non volebat esse
creaturas antequam essent: quia si voluisset eas esse, fuissent.
Ergo non amabat eas antequam essent.
1. Sed contra, Ephes. 1: elegit nos ante mundi constitutionem.
Sed electio est ex dilectione. Ergo etiam ab aeterno dilexit
creaturas.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod divinus amor fuit causa quare
res fecit. Ergo amor rerum fuit in Deo antequam res essent, et ita
ab aeterno.
3. Praeterea, affectus boni sequitur cognitionem de bono. Sed
Deus ab aeterno cognovit quidquid boni est in creaturis. Ergo ab
aeterno dilexit creaturas.
Respondeo dicendum, quod illa sola nomina ex tempore de Deo dici
possunt quae in principali significato important aliquid quod in Deo
secundum rem non est: sicut ea quae important relationem Dei ad
creaturam in principali significato, ut dominus, et hujusmodi: quae
quidem relatio secundum rem est in creatura, sed in Deo est secundum
rationem tantum: similiter ea quae important in principali significato
actionem divinam terminatam ad aliquid extra se, sicut causare, et
hujusmodi. Amor autem non importat in principali significato
relationem, sed operationem voluntatis; cujus operationes, sicut et
operationes intellectus proximae, et ab eis elicitae, in operante
manent, et non transeunt ad constituendum aliquid in exteriori
materia. Et ideo amor Deo ab aeterno convenit.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis creaturae ab aeterno non
fuerint bonae in propria natura, fuerunt tamen bonae in Dei
praescientia.
Ad secundum dicendum, quod non connotat effectum in actu, sed in
habitu; et hoc est, quia operationes animae non terminantur ad aliquid
extra operantem; unde possunt extendi etiam ad id quod non est in
actu.
Ad tertium dicendum, quod amor non unit secundum rem semper, sed est
unio affectus: quae quidem unio potest haberi etiam ad illud quod est
absens, aut penitus non existens.
Ad quartum dicendum, quod quamvis non differrent secundum id quod non
erant in propria natura, differentiam tamen habebant in Dei
praescientia, secundum quod eorum diversitates futuras praesciebat.
Ad quintum dicendum, quod Deus volebat ab aeterno creaturas esse,
sed non eas esse ab aeterno, sed secundum ordinem suae sapientiae.
|
|