|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus omnia aequaliter
diligat. Quia providentia, ut dicit Dionysius, est effectus
amoris. Sed aequaliter est illi cura de omnibus. Sap. 6. Ergo
omnia aequaliter diligit.
2. Praeterea, dilectio Dei ad creaturas significat habitudinem
ipsius ad creaturas. Sed Deus aequaliter se habet ad omnia, ut dicit
philosophus, quamvis omnia inaequaliter se habeant ad ipsum. Ergo
ipse aequaliter omnia diligit.
3. Praeterea, sicut diligit omnia, ita cognoscit omnia. Sed
aequaliter cognoscit omnia. Ergo aequaliter omnia diligit.
4. Praeterea, idem actus non potest esse intensior et remissior,
nisi secundum diversas sui partes. Sed eodem actu simplici diligit
omnia. Ergo non diligit unum plus altero.
5. Praeterea, qua ratione diligit unum plus altero, eadem ratione
diligit aliquem quandoque plus quandoque minus: quia sicut una res est
melior altera, ita idem secundum diversa tempora est melius seipso.
Sed Deus non diligit aliquem quandoque plus quandoque minus: quia sic
amor suus esset mutabilis, quod est impossibile. Ergo non diligit
unum plus altero.
1. Sed contra, Prov. 16, 4: universa propter seipsum operatus
est dominus; et similiter etiam dicitur quod omnia fecit propter
hominem. Sed illud propter quod aliquid fit, plus diligitur. Ergo
Deus magis diligit se quam alia, et inter alia magis amat unum quam
aliud.
2. Praeterea, caritas est boni inquantum bonum. Ergo magis bonum
magis amat.
3. Praeterea, ordo caritatis est de perfectione ipsius. Sed
caritas Dei perfectissima est. Ergo secundum ordinem diligit unum
plus alio.
Respondeo dicendum, quod amor dupliciter mensuratur. Uno modo ex suo
principio; et sic dicitur magis amari illud ad quod amandum efficacius
voluntas inclinatur; et sic Deus aequaliter omnia diligit: quia in
dilectione sua respectu cujuslibet rei habet infinitam efficaciam in
diligendo. Alio modo ex parte objecti, secundum quod dicitur aliquis
magis diligere illud cui vult majus bonum; et sic Deus dicitur magis
diligere unum quam aliud inquantum vult ei majus bonum: et ex hoc etiam
habet majorem effectum in illo, quia voluntas ejus est causa rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod aequaliter est ei cura de omnibus ex
parte solicitudinis ipsius, sed non ex parte eorum quae eis
providentur.
Ad secundum dicendum, quod dilectio non tantum importat id quod est ex
parte Dei, sed etiam id quod est ex parte creaturae; cujusmodi
bonum, prout est a Deo volitum, in dilectione Dei includitur. Et
quia creaturae non se habent aequaliter ad Deum, nec possunt
aequaliter bonitatem ejus participare, ideo non aequaliter omnia
diligit.
Ad tertium dicendum, quod cognitio est secundum motum rei ad animam,
amor autem secundum motum animae ad res; et ideo cognitio mensuratur
tantum ex parte cognoscentis, sed amor est ex parte utriusque. Non
enim dicitur magis cognoscere, quia majorem rem inesse alicui
cognoscit, sicut dicitur magis diligere cui majus bonum inesse vult.
Unde non est simile de dilectione et cognitione.
Ad quartum dicendum, quod non dicitur magis diligere quia intensius
diligit, sed quia majus bonum vult.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad effectum dilectionis semper
eumdem aequaliter diligit: quia semper vult ei idem bonum finaliter,
quamvis non velit quod semper habeat aequale bonum vel idem; et ideo
secundum effectum non est aequalis.
|
|