|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus diligat plus
justum praescitum quam peccatorem praedestinatum. Proverb. 8,
17: ego diligentes me diligo. Sed iste peccator praedestinatus non
amat Deum, quem amat justus praescitus. Ergo plus diligit justum
praescitum quam peccatorem praedestinatum.
2. Praeterea, magis bonum Deus magis diligit. Sed iste justus est
magis bonum quam ille peccator. Ergo magis a Deo diligitur.
3. Praeterea, in littera dicitur, quod magis diligit membra
unigeniti sui quam alios. Sed peccator praedestinatus non est membrum
Christi. Ergo minus a Deo diligitur quam justus praescitus qui est
membrum Christi.
1. Sed contra, dilectio causa est electionis. Sed peccatorem
praedestinatum Deus elegit. Ergo magis diligit eum quam justum
praescitum, quem non elegit.
2. Praeterea, illud magis diligit cui majus bonum vult. Sed
peccatori praedestinato vult majus bonum, quia vitam aeternam. Ergo
magis eum diligit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod magis diligat poenitentem quam
innocentem: quia gaudium ex amore consequitur. Sed plus gaudet de
poenitente, ut patet Luc. 15. Ergo plus eum amat.
2. Praeterea, ubi homo magis operatur, magis diligit: propter
quod, ut philosophus dicit 9 Ethic., matres plus diligunt filios
quam patres. Sed Deus plus operatur ad salutem poenitentis quam
innocentis. Ergo plus eum amat.
3. Praeterea, affectus amoris ex effectu pensatur. Sed major
amoris effectus videtur revocare inimicum ad amicitiam, quam amicum in
amicitia conservare. Ergo plus diligit poenitentem quam innocentem.
1. Sed contra, quod est diuturnius, est magis eligendum et
diligendum. Sed bonum innocentis est diuturnius. Ergo magis
diligitur a Deo.
2. Praeterea, supra dictum est, dist. 31, qu. 1, art.
10, quod resurgens nunquam redit ad tantam dignitatem, quamvis
redire possit ad tantam caritatem. Ergo Deus plus diligit innocentem
quam poenitentem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod diligat plus hominem quam Angelum.
Quia nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit;
Hebr. 2, 16; et sic plus fecit pro hominibus quam pro Angelis.
Ergo magis diligit eos.
2. Praeterea, homines pluribus modis sunt membra Christi quam
Angeli, scilicet quantum ad conformitatem naturae. Sed membra
Christi magis diligit, ut in littera dicitur. Ergo homines plus
diligit quam Angelos.
3. Praeterea, homines supra Angelos collocavit, scilicet
Christum, et beatam virginem. Ergo plus homines Angelis diligit.
1. Sed contra, dilectio causatur ex convenientia amantis cum amato.
Sed Angeli sunt similiores Deo, ut dicit Gregorius Lib. 32
Moral. Ergo Angelos plus diligit.
2. Praeterea, Angelis in principio gratiam vel quasi gloriam
contulit; non autem hominibus. Ergo Angelos magis hominibus
diligit.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod magis diligat humanum genus quam
Christum: quia ipsum pro redemptione humani generis dedit, ut patet
Joan. 3.
2. Praeterea, bonum commune est divinius quam bonum unius. Sed
bonum humani generis est bonum commune, bonum autem Christi est bonum
unius singularis personae. Ergo plus diligit humanum genus quam
Christum.
1. Sed contra, per Christum totum genus humanum fit Deo acceptum.
Ergo Christum magis diligit.
2. Praeterea, datus est ei spiritus non ad mensuram; Joan. 3.
Ergo plus eum diligit.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Deus, simpliciter
loquendo, majus bonum vult peccatori praedestinato quam justo
praescito; sed ut nunc vult justo praescito. Haec autem determinatio
ut nunc non cadit ex parte dilectionis, sed magis ex parte objecti:
quia dilectio Dei non variatur per tempora: ab aeterno enim isti
praedestinato voluit majus bonum. Unde simpliciter concedendum est,
quod magis diligit praedestinatum quam praescitum.
Et per hoc patet responsio ad objecta, quia procedunt ut nunc.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum ad bonum praemii
essentialis aequaliter diligit poenitentem et innocentem, si aequalem
habeant caritatem, vel illum magis qui majorem caritatem habet; sed
quantum ad praemium accidentale plus diligit innocentem propter
dignitatem innocentiae, ad quam non potest pervenire poenitens.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis poenitens resurgat in aequali
caritate, et ita bonum quod sibi vult Deus, sit aequale consideratum
in se, est tamen majus in comparatione ad ipsum cui datur: sicut
quanto aliquis est magis indigens, magis sibi impensum reputatur
beneficium; et propter hoc dicitur Deus et Angeli plus gaudere de
conversione ejus; sicut homo plus gaudet de modico signo sanitatis
alicujus infirmantis quam de integra sanitate, dum eam habebat. Vel
dicendum, quod hoc dicitur ex hoc quod poenitens frequenter magis
humilis et fervens et cautus resurgit.
Ad secundum dicendum, quod Deus non magis operatur in eo cui de novo
infundit gratiam, quam in eo in quo eam continuat: sicut nec sol
illuminans aerem tenebrosum plus quam continuans lumen: nihil enim
potest subsistere, nisi Dei operatio continuetur in ipso.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sit majus respectu illius qui
liberatur, non tamen est majus simpliciter.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quantum ad bonum naturae plus
diligit Deus Angelum quam hominem; sed quantum ad bonum gloriae se
habent ut excedentia et excessa: quia quosdam homines plus, et quosdam
Angelos plus, et quosdam aequaliter: quia homines erunt aequales
Angelis, et quidam etiam superiores Angelis; et unicuique providit
secundum exigentiam naturae et status sui.
Et per hoc patet responsio ad objecta. Non enim plus diligit pater
filium infirmum quam sanum, quia ei impendit remedia quae non impendit
sano.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod Christum diligit non solum plus
quam homines, sed etiam plus quam totam creaturam, non solum quantum
ad divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam, inquantum eam
praedestinavit ad majus bonum, scilicet ad unionem divinae personae.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc etiam quod Christus pro
hominibus fuit datus, maximum bonum ipsi Christo fuit, secundum quod
in hoc virtus sua manifesta fuit, et causa fuit salutis humanae, quod
est sibi valde honorificum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit singularis persona Christi,
tamen est causa universalis salutis humani generis: et causa
praestantior est causato.
|
|