|
Postquam determinavit Magister de virtutibus theologicis, hic
determinat de virtutibus cardinalibus; et dividitur in partes duas: in
prima determinat de ipsis cardinalibus virtutibus secundum se; in
secunda ostendit in quibus esse habeant, ibi: quae in Christo
plenissime fuerunt et sunt. Prima dividitur in tres: in prima
enumerat eas; in secunda ostendit actus earum, ibi: de quibus
Augustinus ait; in tertia ostendit qualiter cardinales dicantur,
ibi: hae virtutes cardinales vocantur. Quae in Christo plenissime
fuerunt et sunt. Hic ostendit in quibus sunt virtutes cardinales; et
dividitur in duas partes: primo ostendit quod sunt et fuerunt in
Christo; secundo inquirit, utrum futurae sint in patria, ibi:
verumtamen an hae virtutes, cum ipsae in animo esse incipiant
(...) desinant esse cum ad aeterna perduxerint, nonnulla quaestio
est. Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem; secundo
determinat eam, ibi: Augustinus autem 14 Lib. de Trin.. Hic
est triplex quaestio. Prima de virtutibus moralibus in communi.
Secunda de virtutibus cardinalibus. Tertia de partibus earum. Circa
primum quaeruntur quatuor: 1 de distinctione moralium virtutum ab
invicem: qualiter enim ab intellectualibus et theologicis
distinguantur, supra, 23 dist., quaest. 1, art. 7, dictum
est; 2 quaeritur de causa efficiente earum, utrum sint scilicet a
natura, vel per infusionem, vel per acquisitionem; 3 de medio quod
in eis requiritur; 4 utrum in patria evacuentur.
|
|