|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnes virtutes morales
sint una virtus. Augustinus enim dicit in Lib. de Morib.
Ecclesiae: nihil virtutem esse assignaverim, nisi summum amorem
Dei. Sed amor Dei, qui est caritas, est una virtus, ut ex dictis
patet. Ergo omnes virtutes sunt tantum una virtus.
2. Praeterea, ubi est unum formale, non potest esse diversitas nisi
materialis. Sed omnes virtutes morales conveniunt in uno formali,
quia completivam rationem virtutis habent, secundum quod intellectum et
rationem accipiunt, ut in 6 Ethic. dicitur. Ergo non differunt
nisi materialiter, et non differunt secundum speciem.
3. Praeterea, potentiae apprehensivae magis diversificantur, vel
non minus, quam appetitivae. Ergo et habitus similiter, cum
potentiis proportionentur. Sed unus habitus cognoscitivus est omnium
quae ad virtutes morales pertinent, sicut patet de scientia morali, et
de ipsa prudentia, quae est recta ratio omnium agibilium, ut dicitur
in 6 Ethic. Ergo et virtutes morales non debent esse distinctae
secundum speciem.
1. Sed contra, per se accidentia secundum speciem distinguuntur ex
sola differentia subjectorum, quae in eorum definitionibus ponuntur.
Sed virtutes morales sunt etiam in diversis subjectis, cum quaedam
sint in rationali, quaedam in concupiscibili, quaedam in irascibili;
et semper in eisdem, quia temperantia nunquam est in irascibili et
ceteris. Ergo videtur quod virtutes morales specie distinguantur.
2. Praeterea, plures formae unius speciei non possunt esse in eodem
subjecto. Sed plures virtutes morales possunt esse in eodem etiam
secundum partem eamdem animae, sicut fortitudo et mansuetudo sunt simul
in irascibili. Ergo differunt specie.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod aliae virtutes morales a prudentia non
distinguantur. Eorum enim quae ex opposito dividuntur, unum non
ponitur in definitione alterius. Sed prudentia est recta ratio, quae
ponitur in definitione moralium virtutum, ut patet in 2 Ethic. Ergo
morales virtutes a prudentia non distinguuntur.
2. Praeterea, ad virtutis actum non exigitur nisi cognitio et
operatio. Sed totum hoc prudentia facit; quia prudens non solum
cognitivus sed etiam activus est, ut in 6 Ethic. et 7 dicitur.
Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, sicut prudentia est recta ratio agibilium, ita ars
est recta ratio factibilium, ut dicitur in 6 Ethic. Sed in
factibilibus non distinguuntur aliqui habitus exequentes ab artibus quae
sunt habitus dirigentes. Ergo nec in agibilibus morales virtutes,
quae sunt exequentes, sunt distinguendae a prudentia dirigente.
1. Sed contra, virtutes morales ab intellectualibus distinguuntur,
ut supra dictum est. Sed prudentia est intellectualis virtus, ut in
6 Ethic. patet. Ergo a virtutibus moralibus distinguitur.
2. Praeterea, habitus distinguuntur per actus. Sed Augustinus
assignat alium actum prudentiae et aliis virtutibus moralibus, ut patet
in littera. Ergo distinguuntur ab invicem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nec ab aliis tribus virtutibus in littera
positis reliquae morales virtutes distinguantur. Pars enim non
dividitur contra totum. Sed harum aliae omnes partes esse dicuntur a
Tullio. Ergo ab eis non distinguuntur.
2. Praeterea, proprietates rerum spiritualium ex earum nominibus
investigantur, ut patet per Dionysium. Sed nomen temperantiae
temperiem et modum quemdam importat: similiter autem nomen fortitudinis
indeficientiam respectu difficilium: nomen autem justitiae aequalitatem
vel rectitudinem; unde justum aequale dicimus, et quasi regulatum, ut
ex 5 Eth. patet. Cum ergo haec requirantur in qualibet virtute
morali, videtur quod aliae virtutes morales ab istis non
distinguantur, nec ipsae ab invicem.
3. Praeterea, omne peccatum non expellitur nisi per omnem virtutem.
Sed per justitiam expellitur omne peccatum, ut patet in justificatione
impii. Ergo ad minus ab ipsa aliae virtutes morales non
distinguuntur.
1. Sed contra, nihil est principale respectu sui ipsius. Sed hae
virtutes dicuntur cardinales vel principales respectu aliarum. Ergo ab
eis distinguuntur.
2. Praeterea, habitus distinguuntur per actus et objecta. Sed
istis virtutibus assignantur diversae materiae speciales, ut infra
patebit. Ergo sunt speciales virtutes, ab aliis et a se invicem
distinctae.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum unumquodque quod
est ad finem, determinetur secundum exigentiam finis; potentiae et
habitus, qui ordinantur ad actus sicut ad ultimam perfectionem,
oportet quod secundum actus diversos distinguantur: sicut etiam
potentiae materiae distinguuntur per relationem ad diversas formas.
Non autem quaelibet diversitas actuum facit differentiam potentiarum et
habituum; sed illa tantum quae est ex diversitate objectorum, a quibus
actus specificantur, sicut motus a terminis. Solum autem illa
differentia terminorum facit diversam speciem motus quae attenditur
secundum illam rationem secundum quam terminat motum. Unde quod
descensus terminetur ad aquam vel ad terram, non facit diversam speciem
motus localis; quia motus localis non erat ad terram vel aquam
inquantum hujusmodi, sed inquantum deorsum sunt. Generationes autem
differunt secundum speciem quae terminantur ad formas aquae et terrae:
et similiter objecta diversa non diversificant actus secundum speciem,
nisi sit diversitas secundum illam rationem secundum quam est objectum.
Videre enim album et nigrum non sunt diversi actus secundum speciem:
quia utrumque est objectum visus secundum unam rationem, inquantum
scilicet sunt colorata visibilia actu per lucem. Et inde contingit
quod quanto aliqui habitus vel potentiae sunt immaterialiores, tanto
sunt universaliores, et minus distinguuntur, quia attendunt
universaliorem rationem objecti; sicut quinque sensibus propriis
correspondet unus sensus communis, et una imaginatio. Sciendum
tamen, quod cum plures habitus quandoque sint in una potentia, aliqua
diversitas sufficit ad distinguendum habitus quae non sufficit ad
distinguendum potentiam: quia potentia alio modo comparatur ad actum
quam habitus; unde et secundum alteram rationem objectum utrique
respondet. Potentia enim est principium agendi absolute; sed habitus
est principium agendi prompte et faciliter; et ideo objectum secundum
illam rationem qua se habet ad actum simpliciter, respondet potentiae;
sed secundum quod se habet ad facilitatem actus respondet habitui. Et
ideo diversitas materiae vel objecti in ordine ad ea quae faciunt
facilitatem in actu, facit diversitatem habitus, et non potentiae.
Et inde est quod in speculativis diversitas materiae, secundum quod
est determinabilis per diversa media et principia, ex quibus est
facilitas considerationis, facit diversas scientias; sicut naturalis,
quae ex effectibus et his quae apparent in sensu demonstrat, a
mathematica differt, quae circa suam materiam ex eisdem principiis et
mediis procedere non potest. Sicut autem in speculativis est
principium demonstrationis et medium; ita fines sunt in operativis, ut
dicitur in 7 Ethic. Ex eorum enim intentione procedimus in ea quae
sunt ad finem, sicut ex dignitatibus in conclusiones; et ideo secundum
relationem ad finem omnes morales habitus distinguuntur, ex quo prima
sumpta est differentia boni et mali: quia bonum importat finem, ut
dicitur in 10 Metaph., malum autem deordinationem a fine: et
secundum hoc virtutes a vitiis distinguuntur: et in virtutibus ubi
invenitur diversa ratio boni, sunt diversae virtutes secundum speciem.
Bonum autem ad quod humanae virtutes proxime ordinantur, est bonum
rationis, contra quam esse est malum hominis, ut dicit Dionysius in
Lib. de Divin. Nom. Et quia non in omnibus materiis moralibus
eodem modo invenitur rationis bonum, ut patet; ideo oportet diversas
virtutes morales esse specie differentes.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut supra dictum est, duplex est
amor. Unus naturalis, et hoc invenitur in omnibus virtutibus: unde
talis amor non appropriatur caritati, sed est communis omnibus
virtutibus: et si de hoc amore loquitur Augustinus, patet quod non
probatur quod sit tantum una virtus. Alius autem est amor animalis,
qui secundum quod est in superiori appetitu, et gratuitus, ad virtutem
caritatis pertinet: et hic quidem amor invenitur in omnibus
virtutibus, non quasi idem per essentiam eis, sed inquantum
participatur ab ipsis prout sunt a caritate imperatae.
Ad secundum dicendum, quod id quod est rationis et intellectus, non
eodem modo participatur in materiis omnium moralium virtutum, cum in
diversis materiis diversimode medium rationis recte inveniatur: et ideo
talis materiae diversitas diversitatem formae et speciei causat; sicut
etiam accidit in naturalibus, quando diversae materiae non sunt
proportionatae ad recipiendum formam unius rationis.
Ad tertium dicendum, quod in omnibus moralibus invenitur una ratio
veri, quod est verum contingens, in hominis actione consistens; et
ideo ad unum actum cognoscitivum pertinent. Invenitur autem in eis
ratio boni diversa, secundum quod in diversis diversimode ordo rationis
constituitur: et ideo ex parte appetitivae oportet quod sint diversi
habitus, qui dicuntur virtutes morales.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut speculativa ratio dicitur
esse recta secundum quod se conformiter ad prima principia habet; ita
etiam ratio practica dicitur recta ratio secundum quod se habet
conformiter ad rectos fines. Inclinatio autem ad finem ad appetitum
pertinet; et ideo in 6 Ethic. dicitur, quod veritas et rectitudo
rationis practicae est secundum quod se habet conformiter ad appetitum
rectum. Appetitus autem respectu alicujus est rectus naturaliter,
sicut respectu finis ultimi, prout quilibet naturaliter vult esse
felix: sed respectu aliorum rectitudo appetitus ex ratione causatur,
secundum quod appetitus aliqualiter ratione participat, ut in 2
Ethic. dicitur. Et quia prudentia facit rationem rectam, ideo
praeter prudentiam requiruntur aliae virtutes morales, quae faciunt
appetitum rectum in his in quibus naturaliter rectus non est. Et quia
bonum rationis non eodem modo invenitur in ipsa ratione et in his quae
rectitudinem rationis participative habent; ideo secundum ea quae prius
dicta sunt, morales virtutes sunt alii habitus secundum speciem quam
prudentia.
Ad primum igitur dicendum, quod quando aliqua condividuntur aequaliter
recipientia communis praedicationem, tunc unum non ponitur in
definitione alterius: sed quando commune praedicatur de eis per prius
et posterius, tunc primum ponitur in definitione aliorum, sicut
substantia in definitione accidentium: et propter hoc prudentia ponitur
in definitione aliarum virtutum, in qua per prius bonum rationis, et
per consequens ratio virtutis invenitur: quia prius est quod est per
essentiam quam quod est per participationem.
Ad secundum dicendum, quod prudens est activus adinveniendo ea quae ad
finem rectum perducunt. Sed praeter hoc oportet esse virtutes morales
quae faciant rectam intentionem, et inclinationem in finem, quae etiam
exigitur ad hoc quod homo sit activus.
Ad tertium dicendum, quod bonum artis consistit in re exteriori quae
per actum artis ad perfectum perducitur; sed bonum moris consistit in
ipso operante: et ideo in artificialibus, dummodo aliquis bonum
perficiat, non differt quantum ad rationem artis qualitercumque operans
se secundum voluntatem ad operandum habeat, sive sit firmus in
proposito, vel delectabiliter operetur, aut non; refert autem quantum
ad perfectionem virtutis moralis. Et ideo oportet esse in moralibus
habitus facientes appetitum rectum, non autem in artificialibus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, habitus
virtutum moralium ex bono rationis diversificantur: quod quidem in ipso
rationis judicio essentialiter consistit, quod ad prudentiam pertinet;
in his vero quae per rationem disponuntur, participative, quod ad
morales virtutes spectat. Moralem autem materiam, idest actus et
passiones humanas, ratio quantum ad tria ordinat sive disponit. Primo
ordinando ipsas passiones per actiones secundum se, prout eas ad medium
reducit secundum quamdam commensurationem; et sic dicitur modum in eis
ponere, quia modus mensurationem importat. Secundo ordinando
subjectum ad ipsas actiones et passiones primo modo ordinatas, ut
scilicet homo firmiter inhaereat his quae ratio ordinavit. Tertio in
ordine ad aliquid extra, ad quod oportet actus nostros proportionari,
sive sit finis, sive alius homo, sive quidquid extrinsecum: et
secundum hoc causatur rectitudo vel aequalitas in virtute. Haec igitur
tria, scilicet modus et firmitas et rectitudo, in omnibus virtutibus
moralibus inveniuntur. Sed in quibusdam materiis virtutum, bonum
rationis attenditur praecipue secundum unum istorum; in quibusdam vero
secundum aliud, secundum quod naturalis potentia, quam perficit
habitus virtutis, magis deficit in hoc vel in illo. Unde tota
intensio rationis et virtutis ad hoc fertur ubi natura deficit; sicut
patet quod delectationes corporales sunt nobis connaturales, et ideo in
his difficillimum est modum tenere; et propter hoc virtus quae est
circa eas, scilicet temperantia, praecipue modum sibi adscribit, unde
et nomen accepit: et similiter naturaliter homo mortem fugit, unde et
difficillimum est in periculis mortis firmiter persistere; et ideo
fortitudo quae circa hujusmodi est, firmitatem sibi adscribit, et inde
nominatur: et similiter rectitudo praecipue in communicationibus ad
alterum quaeritur; et ideo justitia, quae circa has est, a
rectitudine nomen habet: et sic est etiam in aliis virtutibus
moralibus, quia secundum speciem distinguuntur, prout bonum rationis
quantum ad aliquid praedictorum diversimode in eis invenitur secundum
conditionem materiae.
Ad primum igitur dicendum, quod aliae virtutes non dicuntur partes
subjectivae harum, vel integrales: quod non impedit earum
distinctionem ab istis: quod infra melius patebit, quaest. 3 hujus
dist. per totam.
Ad secundum dicendum, quod istae virtutes denominantur ab hoc quod est
principale in eis. Aliquid autem est principale in uno quod non est
principale in altero, ut ex dictis patet; et ideo nihil prohibet eas
esse distinctas. Tamen advertendum, quod sancti et philosophi
inveniuntur dupliciter loqui de istis virtutibus. Quandoque secundum
quod sunt speciales virtutes habentes determinatam materiam, sicut quod
temperantiae attribuunt delectationes venereas cohibere; quandoque
autem secundum quod habent quamdam generalitatem, prout illud a quo
nomen accipiunt, et in quo perfectio earum principaliter consistit, ad
alias materias et virtutes transfertur; sicut cum fortitudini
attribuunt fortiter persistere non solum in periculis mortis, sed etiam
in quibuscumque periculis. Sed primum dicitur proprie, secundum autem
appropriate, vel per reductionem.
Ad tertium dicendum, quod justitia quaedam est generalis, quaedam
autem specialis. Specialis quidem est secundum quod habet materiam
determinatam in communicationibus quae ad alterum sunt secundum rationem
debiti: et sic ponitur hic una de quatuor cardinalibus virtutibus.
Alio modo dicitur generalis; et hoc dupliciter. Uno modo secundum
quod est quaedam habitudo recta ipsius animae, prout homo debito modo
ordinatur et in seipso et ad alia: et sic dicitur justificari impius.
Alio modo, prout est idem quod omnis virtus, ratione differens,
prout actum virtutis quis ordinat ad bonum commune, secundum imperium
legis; quod contingit in actibus omnium virtutum, ut philosophus
dicit, 5 Ethic.; et hoc infra melius patebit quaest. 2 et 3.
|
|