|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales insint
nobis a natura. Damascenus enim dicit in 3 Lib.: naturales sunt
virtutes, et naturaliter et aequaliter insunt omnibus. Hoc idem etiam
dicit Antonius in exhortatione ad monachos.
2. Praeterea, secundum philosophum in 2 Physic., quae ex
principiis naturalibus causantur, natura sunt. Sed ratio est de
principiis naturalibus hominis. Cum ergo virtutes ex ratione
procedant, videtur quod sint naturales.
3. Praeterea, homo est perfectior inter alia animalia. Sed aliis
animalibus a natura inest dispositio ad agendum ea quae eis competunt,
sicut hirundini ad faciendum nidum. Cum ergo virtutes nihil aliud sint
quam inclinationes ad opera convenientia homini, videtur quod virtutes
naturales sint homini inditae.
1. Sed contra, secundum Dionysium bona naturalia non amittuntur per
peccatum. Sed virtutes amittuntur. Ergo non sunt naturales.
2. Praeterea, ea quae sunt a natura, non assuefacimus. Sed in
operibus virtutum valet assuefactio. Ergo virtutes non sunt a natura.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non possint acquiri ex actibus.
Continentia enim, secundum philosophum in 7 Ethic., est aliquid
minus virtute. Sed continentiam non possumus ex actibus nostris
acquirere; Sap. 8, 21: scio quod non possum esse continens,
nisi Deus det. Ergo multo minus aliae virtutes ex actibus acquiri
possunt.
2. Praeterea, in nulla re per aliquam actionem aliquid acquiritur,
nisi per actiones aliquid res illa accipiat. Sed operans, inquantum
operatur, nihil recipit, immo magis operationem a se emittit. Ergo
ex hoc quod operatur, non acquiritur in ipso aliqua virtus.
3. Praeterea, nihil agit ultra suam speciem: quia effectus non
potest esse nobilior causa. Sed operationes quae fiunt ante virtutem,
non sunt virtutum, sed potentiarum naturalium tantum. Cum ergo virtus
sit nobilior quam operatio, quae est ex potentia naturali tantum,
videtur quod per hujusmodi operationes virtutes acquiri non possint.
4. Praeterea, una operatio non potest habitum virtutis causare,
sicut philosophus dicit in 1 Ethic.: similiter nec plures, ut
videtur, quia plures operationes non sunt simul; et quod non est, non
agit. Ergo nullo modo ex actibus virtutes acquiruntur.
1. Sed contra, philosophus dicit, in libro de memoria et
reminiscentia, quod consuetudo est quasi natura. Ergo consuetudine
efficitur aliquid homini connaturale et facile. Sed nihil aliud virtus
est quam quaedam facilitas et inclinatio per modum naturae ad bonum
rationis, ut dicit Tullius. Ergo ex consuetudine acquiritur aliqua
virtus.
2. Praeterea, malum non est fortius in agendo quam bonum. Sed
malis operibus acquiritur aliquis habitus vitiosus. Ergo ex bonis
operibus acquiritur aliquis habitus virtuosus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non oporteat ponere aliquas virtutes
morales infusas. Ea enim quae per principia naturalia possunt
causari, non oportet quod divinitus praeter naturalia principia
causentur, nisi aliquando miraculose fiat; sicut quod sanitas
restituitur, quam etiam natura posset restituere, licet non statim.
Sed ad virtutes morales possumus pervenire per naturalia principia, ut
probatum est. Ergo non indigemus quod virtutes nobis infundantur.
2. Praeterea, ad actum quantumcumque perfectum non requiritur nisi
quod sit actus rectus, et meritorius. Sed ad faciendum actum rectum
sufficit virtus acquisita, ad faciendum autem meritorium sufficit
caritas. Ergo non indigemus virtutibus moralibus infusis.
3. Praeterea, virtutes quas Deus in nobis sine nobis operatur,
sunt mentis qualitates, ut dicit Augustinus, et non in viribus
organis affixis. Sed aliquae moralium virtutum, ut dictum est, sunt
in irascibili et concupiscibili, quae non sunt partes mentis, cum sint
vires organis affixae. Ergo virtutes istae ad minus non possunt esse
infusae.
4. Praeterea, virtutes morales a consuetudine dicuntur, ut patet 2
Ethic. Sed quod est ex consuetudine, non est infusum. Ergo
virtutes morales non possunt esse infusae.
1. Sed contra, Sap. 8, 8: sobrietatem et prudentiam docet, et
justitiam et virtutem; et tanguntur ibi istae quatuor cardinales
virtutes, ut in littera Magister dicit, quae sunt virtutes morales.
Sed sapientia Dei non solum docet intellectum instruendo, sed etiam
affectum movendo. Ergo istae virtutes etiam sunt infusae.
2. Praeterea, in pueris baptizatis et in contritis de peccatis,
sunt omnes virtutes. Sed non possunt esse acquisitae; quia proprium
actum virtutis non participant, ut dicitur 1 Ethicor., neque etiam
unus actus contritionis sufficere potest ad acquirendum omnes virtutes.
Ergo omnes virtutes morales etiam sunt infusae.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod etiam non differant specie infusae ab
acquisitis. Agens enim, cum sit extra rem, non diversificat
speciem: unde ejusdem speciei est oculus quem Deus caeco nato
restituit, et quem in aliqua creatura causat. Sed virtutes infusae
differunt ab acquisitis penes agens primum. Ergo non differunt
specie.
2. Praeterea habitus specificantur ex actibus et objectis. Sed idem
est objectum et idem actus temperantiae infusae et acquisitae. Ergo
non differunt specie.
3. Si dicatur, quod actus differunt, inquantum sunt meritorii actus
infusarum, non autem actus acquisitarum; contra. Actus virtutis
cujuslibet non est meritorius nisi inquantum est formatus a caritate.
Sed formatum et informe in virtutibus non facit differentiam speciei,
sicut patet in fide, cum sit differentia penes extrinsecum. Ergo
virtutes infusae ab acquisitis non differunt specie.
4. Si dicatur, quod infusae propter Deum operantur, non autem
acquisitae; contra. Deus non est objectum cardinalium virtutum, sed
theologicarum. Cum igitur virtutes non recipiant speciem a fine
ultimo, sed ab objecto et actu, videtur quod adhuc per hoc non
differant specie virtutes acquisitae et infusae.
1. Sed contra, quaelibet pars posita in definitione, facit differre
secundum speciem. Sed infusio ponitur in definitione virtutis ab
Augustino, secundum quam Deus in nobis operatur sine nobis. Ergo
infusa differt specie ab acquisita.
2. Praeterea, duae formae ejusdem speciei non possunt esse in uno
subjecto. Sed virtus infusa est simul cum virtute acquisita, ut patet
in adulto qui habens virtutem acquisitam ad Baptismum accedit, qui non
minus recipit de infusis quam puer. Ergo virtus acquisita et infusa
differunt specie.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in naturalibus
posuerunt quidam formas omnes existere in materia, et quod agens
naturale extrahit eas de occulto ad manifestum, inquantum removet ea
quae prohibebant formam illam apparere; ita etiam dixerunt quidam de
habitibus animae; unde Plato dixit, quod omnes scientiae sunt in
anima a natura, et addiscere non est aliud quam recordari: et
similiter videtur dicere Damascenus, de virtutibus, quod insunt nobis
a natura, et per exercitium tolluntur impedimenta virtutum; sicut
ferri aeruginem auferentes, videmur claritatem, quae naturaliter ei
inest, inducere. Omnes autem istae opiniones secundum aliquid verae
sunt, et secundum aliquid falsae. Verae quidem sunt, inquantum
praedictorum aliqua inchoatio est a natura, sicut forma existit in
potentia materiae, et scientia conclusionum in principiis
universalibus: quia quod in particulari discitur, prius in universali
sciebatur; et virtutes praeexistunt in naturali ordinatione ad bonum
virtutis, quae est in ratione cognoscente hujusmodi bonum, et etiam in
voluntate naturaliter appetente illud, et etiam quandoque in
inferioribus viribus, inquantum sunt naturaliter subjectae rationi: et
in quibusdam ex ipsa complexione est minus de resistentia ad bonum
rationis, secundum quod philosophus dicit in 6 Ethic., quod quidam
confestim a nativitate sunt fortes et temperati: et ideo a Tullio
dicitur, quod seminaria virtutum, sive initia, sunt naturalia.
Falsae autem sunt praedictae opiniones, inquantum complementum
formarum, secundum quod sunt in actu, est ab agente extrinseco:
scientiae vero complementum est ex doctrina vel inventione; virtutum
autem ex assuefactione vel infusione; et hoc est quod philosophus 2
Ethic. dicit innatis nobis eas suscipere, perfectis vero per
assuefactionem.
Et per hoc patet responsio ad auctoritatem Damasceni.
Ad secundum dicendum, quod ratio et est natura hominis, et est
ratio; unde ex hoc quod est ratio, addit aliquem modum causandi supra
modum quo aliquid ex altero causatur naturaliter; et secundum hunc
modum ratio est principium virtutum.
Ad tertium dicendum, quod homo propter hoc quod habet rationem, quae
collativa est, se habet ad multas operationes, quarum ratio principium
est; et ideo non providentur homini a natura necessaria ad tegumentum
et defensionem, sicut aliis animalibus, ut pili et ungues: quia non
posset instrumentum aliquod determinatum competere ad tam varias et
diversas operationes; et ideo dantur sibi manus, per quas possit sibi
facere necessaria secundum quod ei competit ex ratione. Et similiter
non potuit esse in homine complementum ex natura, quia non est idem
conveniens omnibus. Oportet enim medium virtutis in diversis
diversimode accipi.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum est, quod quidam philosophi, quos
sequitur Avicenna, posuerunt omnes formas esse a datore, et quod
agens naturale non facit nisi dispositionem ad formas illas; et
similiter etiam dicit Avicenna, quod scientia et virtus sunt a
datore, et per studium et exercitium disponitur anima ad recipiendum
influxum dictorum habituum. Haec autem positio tollit naturalem
virtutem, quae inest cuilibet principio naturali ad faciendum sibi
simile, secundum quod materia in quam agit, est receptiva suae
similitudinis. Quod quidem necessarium est ex hoc quod omne quod
agit, agit ex hoc quod est in actu: unde oportet quod omne quod est in
actu aliquid, aliquo modo possit esse activum illius: et ideo omne
naturale principium natum est inducere suam similitudinem per actum
suum. Cum igitur principia scientiarum et virtutum sint naturaliter
nobis indita, ut dictum est, oportet quod per actiones ex illis
principiis prodeuntes, virtutum et scientiarum habitus compleantur: et
huic quidem attestatur experientia: quia ex consuetudine efficitur
aliquid facile et delectabile, quod prius erat difficile; et hoc est
signum habitus generati, scilicet delectatio operis.
Ad primum igitur dicendum, quod nullum bonum potest homo habere, nisi
Deus det; sed quaedam habentur a Deo non cooperantibus nobis, sicut
ea quae sunt infusa; et quaedam nobis cooperantibus, sicut acquisita;
et quaedam cooperante natura, sicut naturalia.
Ad secundum dicendum, quod in operibus animae est quidam gradus,
secundum quod una potentia alteri subjacet: et in eadem potentia est
inveniri superius et inferius, secundum quod ad diversa objecta
comparatur. Inferius autem natum est recipere a superiori; et ideo
per operationes egredientes a ratione naturali et voluntate, in quibus
praeexistunt seminaria virtutum, acquiritur habitus in irascibili et
concupiscibili; et per operationem voluntatis et rationis, inquantum
sunt finis et principiorum primorum, acquiritur in eis, quantum ad ea
quae sunt ad finem, et quantum ad conclusiones, habitus scientiae et
virtutis; et sic habitus acquiritur per operationem quae ab operante
egreditur, secundum quam inferior pars a superiori recipit. In
superiori autem parte non est habitus, nisi vel naturalis vel infusus.
Ad tertium dicendum, quod sicut principia sunt potiora
conclusionibus, et virtute eas continentia, ita seminaria virtutum,
quae sunt in suprema parte animae, sunt digniora virtutibus, quae sunt
in partibus inferioribus, et continent eas virtute: et ideo
operationes procedentes ex illis principiis, sunt similes operibus
virtutum, et possunt habitum virtutis perficere; sicut ex
consideratione principiorum generatur scientia conclusionum.
Ad quartum dicendum, quod sicut multae guttae cavant lapidem,
inquantum ultima agit in virtute omnium praecedentium, quae tantum
habilitabant materiam ad cavationem, nihil cavantes; ita ultima
operatio agens in virtute omnium praecedentium, habitum virtutis
causat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, seminaria
virtutum quae sunt in nobis, sunt ordinatio voluntatis et rationis ad
bonum nobis connaturale. Cum autem sit homo ex divina liberalitate
ordinatus ad quoddam bonum supernaturale, scilicet aeternam gloriam;
ex praedictis virtutum seminariis non possunt virtutes causari fini
praedicto proportionatae. Unde oportet virtutes quae vitam nostram
ordinant ad finem illum, ex eo causari, ex quo est nobis inclinatio in
finem illum. Hoc autem est per Dei gratiam; unde oportet nos aliquas
virtutes morales infusas habere.
Ad primum igitur dicendum, quod sanitas per miraculum restituta, non
est ad aliud ordinata quam sanitas quae fit ex natura; et ideo illis
qui habent sanitatem ex naturalibus principiis, non est necessaria
sanitas quae est per miracula. Et ideo non est simile de sanitate et
virtutibus infusis, quae ad aliud ordinant quam acquisitae, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum, quod rectitudo actus est ex proportione ad
finem; ad diversos autem fines diversimode accipitur actus proportio:
unde aliquis actus est rectus proportionatus bono civili, qui non est
rectus proportionatus gloriae aeternae: unde oportet quod sint aliae
virtutes infusae, quae faciant actus rectos ex proportione ad finem.
Ad tertium dicendum, quod virtutes infusae et acquisitae non sunt in
irascibili et concupiscibili nisi secundum quod participant aliqualiter
rationem: et ex hac parte non habent dependentiam ab organo corporali,
sed continentur sub mente, sicut et sub ratione, inquantum ipsam
participant.
Ad quartum dicendum, quod mos secundum quem dicitur moralis virtus,
importat inclinationem quamdam appetitus ad bonum vel malum faciendum.
Et quia haec inclinatio frequenter est ab assuefactione, ideo mos sic
dictus, a more prout consuetudinem importat, descendit. Sed dicta
inclinatio non semper est ab assuefactione, sed quandoque a natura,
sicut dicuntur mores brutorum in 8 de animalibus, vel etiam ex Dei
dono; et sic virtutes infusae morales dici possunt.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod virtutes acquisitae et infusae
differunt specie, scilicet fortitudo a fortitudine, et temperantia a
temperantia, et sic de aliis: quia, ut dictum est, fines sunt sicut
principia in operativis. Si autem esset aliqua scientia quae non
posset reduci ad principia naturaliter cognita, non esset ejusdem
speciei cum aliis scientiis, nec univoce scientia diceretur. Unde cum
fines virtutum infusarum non praeexistant in seminariis naturalibus
virtutum, sed naturam humanam excedant; oportet quod virtutes infusae
a virtutibus acquisitis, quae ab illis seminariis procedunt, differant
specie. Unde et in alia vita hominem perficiunt, acquisitae quidem in
vita civili, infusae in vita spirituali, quae est ex gratia, secundum
quam homo virtuosus est membrum Ecclesiae.
Ad primum igitur dicendum, quod effectus proportionatus agenti differt
specie secundum diversitatem agentis: unde animalia generata ex semine
et ex putrefactione non sunt ejusdem speciei. Virtus autem divina,
quamvis possit super omnes effectus, et in infinitum eos excedat,
tamen aliqui effectus sunt qui non possunt esse nisi ex virtute divina;
et tales effectus non sunt proportionati aliis. Unde tales effectus
differunt specie ab illis effectibus qui etiam ab aliis causis produci
possunt, quamvis et divina virtus illos possit producere.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit idem actus virtutis acquisitae
et infusae materialiter, non tamen est idem actus formaliter: quia per
virtutem acquisitam collimitantur circumstantiae secundum proportionem
ad bonum civile, sed per virtutem infusam secundum proportionem ad
bonum aeternae gloriae: unde etiam aliquid superfluum secundum virtutem
civilem est moderatum secundum virtutem infusam, sicut quod homo
jejunet, et se voluntarie morti offerat propter defensionem fidei.
Ad tertium dicendum, quod penes hoc quod est esse meritorium, non
differunt specie, nisi inquantum virtutes acquisitae sunt magis
propinquae ad meritum propter finem ad quem ordinantur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis finis ultimus non faciat identitatem
in specie, facit tamen diversitatem, sicut generis diversitas facit
diversitatem in specie. Tamen sciendum, quod relatio actualis ad
remotum finem non facit praedictam differentiam, sed originalis relatio
ad ipsum, secundum scilicet quod ex diversitate finis fit diversa
proportio in actu et habitu.
|
|