|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non
maneant in patria. Fides enim et spes sunt nobiliores quam virtutes
morales. Sed fides et spes evacuantur. Ergo et morales virtutes.
2. Praeterea, virtutes morales perficiunt in vita activa. Sed haec
vita cessabit in patria, in qua erit tantum contemplatio. Ergo et
virtutes morales non erunt in patria.
3. Praeterea, virtutes morales quaedam sunt circa passiones. Sed
hae non erunt in patria. Ergo nec virtutes morales.
4. Praeterea, fortitudo et temperantia sunt in irascibili et
concupiscibili. Sed, secundum quosdam, vires sensibiles non
remanebunt in anima separata. Ergo nec temperantia et fortitudo.
5. Praeterea, in patria erimus sicut Angeli Dei; Matth. 22.
Sed derisibiles videntur qui ponunt castitatem et sobrietatem in
Angelis, quos deos nominat philosophus in 10 Metaph. Ergo nec in
nobis erunt.
6. Praeterea, patientia est valde nobilis virtus, quia ipsa opus
perfectum habet. Sed non remanebit in patria nisi quantum ad fructum,
ut Augustinus dicit in Lib. de patientia. Ergo nec aliae morales
virtutes.
1. Sed contra, istae virtutes plenissime fuerunt in Christo. Sed
illae virtutes quae evacuantur in patria, non fuerunt in Christo, ut
fides et spes. Ergo virtutes istae non evacuantur.
2. Praeterea, Sap. 1, 15: justitia est perpetua et
immortalis. Sed non minus est necessaria ordinatio hominis ad seipsum
quam ordinatio ad alterum quae est per justitiam. Ergo et aliae
virtutes morales manent in patria.
3. Praeterea, in patria erunt homines Deo conformes. Sed hae
virtutes in Deo sunt exemplares, ut dicit Macrobius. Ergo et in
sanctis erunt aliquo modo.
Respondeo dicendum, quod quaelibet virtutum praedictarum habet duos
actus: unum quem exercet circa propriam materiam; alium quem habet
quando pervenit ad finem: sicut fortis dum est in periculo pugnae,
exercet actum qui est circa materiam propriam, scilicet timores et
audacias: sed quando jam domum victor revertitur, habet hunc actum qui
est gaudere de victoria per pugnam praecedentem adepta. Dictum est
autem art. 2, quaest. 3, quod virtutes morales quaedam sunt
infusae, et quaedam acquisitae, et quod acquisitae dirigunt in vita
civili; unde habent bonum civile pro fine. Et quia haec civilitas non
remanebit in patria, ideo non remanebit eis aliquis actus, nec circa
finem, nec circa materiam propriam, secundum quam tendunt ad finem;
et ideo habitus tollentur. Virtutes autem infusae morales perficiunt
in vita spirituali, secundum quam homo est civis civitatis Dei, et
membrum corporis Christi, quod est Ecclesia; et haec quidem
civilitas in futuro non evacuabitur, sed perficietur. Unde remanebunt
istis virtutibus actus qui sunt circa finem proximum uniuscujusque
virtutis, et ideo remanebunt habitus virtutum moralium infusarum.
Ad primum igitur dicendum, quod fides et spes sunt nobiliores
moralibus virtutibus ratione objecti. Sed quia habent essentialiter
annexam imperfectionem respectu sui objecti, quae non est annexa
virtutibus moralibus; ideo non oportet quod morales evacuentur, sicut
spes et fides.
Ad secundum dicendum, quod virtutes quae perficiunt in vita activa,
etiam acquisitae, non oportet quod tollantur, cum aliquis se transfert
ad vitam contemplativam; sed habent alios actus, inquantum pertingunt
ad finem proximum, quia contemplativa vita est finis activae. Et ideo
distinguit Macrobius harum virtutum tres gradus, secundum quod sunt in
hominibus. Sunt enim politicae, secundum quod homo per eas in
civilibus operibus rectificatur; purgatoriae autem, secundum quod
civilibus utens ad quietem contemplationis aliquis anhelat; sed
dicuntur purgati animi, inquantum aliquis abjecto omni exercitio
civilis vitae, quieti contemplationis totum se tribuit. Et in hoc
statu dicit quod actus temperantiae est cupiditatem non jam refrenare,
sed penitus oblivisci; fortitudinis autem passiones ignorare, non
vincere; et sic de aliis.
Ad tertium dicendum, quod quantum ad actus quos habent circa materias
proprias, non remanebunt, sed secundum actus quos habent in fine
adepto, qui est a passionum tumultibus quietari.
Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod vires sensibiles non
manent actu in anima separata, dicunt tamen, quod manent in essentia
animae sicut in radice: et similiter etiam manent habitus virtutum
inferioris partis, sicut in radice, in virtutibus quae sunt in
ratione, et in ipsa gratia.
Ad quintum dicendum, quod istae virtutes sunt in Angelis alio modo
quam in hominibus, etiam in patria: quia homines perpessi sunt
hujusmodi passiones, quae per dictas virtutes refrenantur, vel naturam
habent ut perpeti possint; quod non est de Angelis. Unde in Angelis
et in Deo sunt sicut exemplares; in hominibus autem sicut virtutes
purgati animi in patria. Tamen sciendum, quod philosophus loquitur de
virtutibus acquisitis, quae perficiunt hominem in vita civitatis
terrenae, in qua vita non habemus cum Angelis aliquam
communicationem: unde non est simile de illis virtutibus quae
perficiunt in vita civitatis Dei, quae constituitur ex Angelis et
hominibus.
Ad sextum dicendum, quod patientia dicitur non manere quantum ad actum
quem habet circa mala tolerabilia; manet tamen habitus, et actus quem
habet in quiete finis proprii.
|
|