|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullae virtutes debeant
dici cardinales. Quia eaedem virtutes quae cardinales dicuntur,
dicuntur etiam generales: unde et Tullius eis partes assignat. Sed
virtutes sunt distinctae ab invicem; ut dictum est. Ergo videtur quod
non debeant dici cardinales.
2. Praeterea, ea quae dividuntur ab invicem, sunt simul, secundum
philosophum; et ita unum non est principalius altero. Sed virtutes
condividunt ab invicem genus virtutis. Ergo una non est principalior
altera; et ita nec una debet dici cardinalis respectu alterius.
3. Praeterea, virtutes dividuntur contra vitia. Sed vitia
principalia non dicuntur cardinalia, sed capitalia. Ergo virtutes
principales debent dici capitales, et non cardinales.
4. Praeterea, si dicuntur cardinales, quia eis pervenitur ad vitam
aeternam, ut dicitur in littera; eadem ratione omnes virtutes sunt
dicendae cardinales, quia omnibus vitam meremur.
1. Sed contra est quod dicitur in littera.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod morales virtutes non debeant dici
cardinales, sed aliae. Quia theologicae virtutes propinquiores sunt
fini, quia habent finem ultimum pro objecto. Cum ergo finis sit
principium in operativis secundum philosophum 7 Ethic., virtutes
theologicae erunt principaliores: et ita ipsae magis debent dici
cardinales.
2. Praeterea, caritas dicitur radix virtutum, fides autem
fundamentum, spes vero anchora. Sed quae est proportio radicis ad
arborem, et fundamenti ad domum, et anchorae ad navem, eadem est
proportio cardinis ad ostium. Ergo virtutes theologicae possunt dici
cardinales, sicut et morales.
3. Praeterea, virtutes intellectuales sunt nobiliores virtutibus
moralibus: quia perficiunt in vita contemplativa, quae est nobilior
activa. Ergo virtutes intellectuales magis debent dici cardinales quam
morales.
1. Sed contra, una sola de cardinalibus hic enumeratis
intellectualis est, scilicet prudentia, quae moralis est aliquo modo.
Ergo virtutes cardinales magis sunt in genere moralium quam
intellectualium virtutum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non debeant dici tot virtutes cardinales
in hoc numero. Quia virtutes istae sunt in tribus viribus animae.
Sed inter eas est una tantum principalis, scilicet rationalis. Ergo
et inter virtutes est tantum una cardinalis.
2. Praeterea, si virtutes dicuntur eaedem generales et cardinales;
generales autem sunt tantum duae, scilicet justitia et prudentia, ut
dictum est prius videtur etiam quod tantum sint duae cardinales.
3. Praeterea, in qualibet vi est aliquid principalissimum invenire
eorum quae ad illam vim pertinent. Si ergo vires sunt tres, in quibus
sunt virtutes, videtur quod etiam tantum tres debeant esse virtutes
cardinales.
4. Sed contra, videtur quod debeant esse plures quam quatuor. Quia
virtutes vitiis opponuntur. Sed vitia capitalia sunt septem. Ergo et
virtutes cardinales debent esse septem.
5. Praeterea, in rationali ponuntur duae virtutes cardinales,
prudentia scilicet, et justitia. Ergo similiter in qualibet aliarum
virium debent poni duae virtutes cardinales; et ita, cum vires sint
tres, erunt sex cardinales virtutes.
6. Praeterea, sicut prudentia est perfectio rationis practicae, ita
et ars. Sed rationis practicae rectitudo et veritas consistit, ut
dicitur in 6 Ethic., in conformitate ad appetitum rectum; quod fit
per virtutes morales, ut dictum est. Ergo sicut prudentia inter
virtutes morales ponitur cardinalis virtus, ita et ars mechanica poni
debet.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod aliae virtutes magis debeant esse
cardinales quam istae. Quia unumquodque denominatur a principaliori
quod est in ipso, ut dicit philosophus in 2 de anima. Sed vis
irascibilis denominatur ab ira. Ergo cum mansuetudo sit contra iram,
fortitudo autem contra timores et audacias, quae sunt etiam passiones
irascibilis; videtur quod mansuetudo sit magis virtus cardinalis quam
fortitudo.
2. Praeterea, illud quod est magnum in quolibet genere, est
principalius in illo genere. Sed magnanimitas operatur magna in
omnibus virtutibus, ut dicit philosophus in 4. Ergo videtur quod
magnanimitas sit magis cardinalis quam fortitudo, quia utraque est in
irascibili.
3. Praeterea, virtus cardinalis dicitur in qua aliae virtutes
firmantur. Sed humilitas est firmamentum omnium virtutum: quia,
sicut dicit Gregorius, qui ceteras virtutes sine humilitate
congregat, quasi pulverem in ventum portat. Ergo videtur quod
humilitas praecipue esse debeat cardinalis.
4. Praeterea, poenitentia omnes defectus ad perfectum revocat. Sed
aliae virtutes defectus singulares removent. Ergo, cum poenitentia
sit quaedam virtus, ut dicit Ambrosius, videtur quod ipsa potissime
debeat dici cardinalis.
5. Praeterea, magis est laudabile dare aliquid de proprio quam
reddere alienum. Sed liberalitas propria largitur, justitia autem
unicuique quod suum est reddit. Ergo liberalitas magis debet esse
cardinalis virtus quam justitia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod virtutes quatuor quae
hic enumerantur, dicuntur generales, et principales, et cardinales.
Quia enim principium cujuslibet rei est potissima pars ejus, etiam
plus quam dimidium, ut dicitur in 1 Ethic., ideo illud quod est
potissimum in quolibet genere, dicitur principale in genere illo. Et
quia habitus pensatur ex actibus, et actus ex objectis sive materia;
ideo virtutes principales dicuntur quae sunt circa illud quod est
potissimum in materia vel materiis virtutum; sicut potissimum in illis
quae ad concupiscibilem pertinent, sunt delectationes secundum tactum;
unde temperantia, quae est circa illas delectationes, est virtus
principalis; et eutrapelia, quae est circa delectationes quae sunt in
ludis, est virtus secundaria: sicut ars ad quam pertinet finis navis,
qui est navigatio, scilicet gubernatoria, est principalis respectu
illius artis quae facit navem, quia finis est potissimum in unoquoque;
et in arte quae facit navem, est principalior illa quae inducit formam
quam quae praestat materiam. Et quia ad illud quod est potissimum in
qualibet re, ordinantur omnia quae sunt illius rei; ideo virtutes et
artes principales movent secundum suum imperium virtutes et artes
secundarias ad actus proprios, sicut ars gubernatoria imperat ei quae
facit navem; et ex hoc dicitur architectonica respectu ejus, quasi
princeps ipsius. Et quia actus moti fundantur super actione moventis,
ideo actus secundariae virtutis fundantur super actione principali,
sicut fundatur super cardinem motus ostii; et ideo virtus principalis
dicitur esse cardinalis, et virtus secundaria dicitur adjuncta illi.
Omne autem quod movetur ab aliquo, agit in virtute moventis sicut
instrumentum ejus: et ideo etiam motus virtutis cardinalis participatur
quodammodo in virtutibus adjunctis: et secundum hoc virtus cardinalis
dicitur generalis, inquantum pluribus virtutibus adjuncta; dicitur
pars ejus, inquantum modum suum participat.
Ad primum igitur dicendum, quod non dicuntur generales per
praedicationem, sed per quamdam participationem, ut dictum est; unde
eis non assignantur species, sed partes.
Ad secundum dicendum, quod ea quae dividunt aliquod commune univocum,
sunt simul quantum ad intentionem generis, quamvis unum possit esse
causa alterius quantum ad esse, sicut motus localis est causa aliorum
motuum contra quos dividitur. Sed ea quae dividunt aliquod commune
analogum se habent secundum prius et posterius etiam quantum ad
intentionem communis quod dividitur, sicut patet de substantia et
accidente. Unde ex hoc quod una virtus condividitur alteri, non
oportet quod una non sit altera principalior.
Ad tertium dicendum, quod perfectio peccatorum non est per ordinem ad
finem, sed magis per aversionem a fine debito: unde motus peccatorum
non assimilantur ostio, per quod intratur in domum: et ideo peccata
principalia non assimilantur cardini; unde non dicuntur cardinalia,
sed capitalia tantum, ex hoc quod important quosdam actus aliorum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis omnes virtutes gratuitae introducant
ad regnum caelorum, ex hoc tamen non nanciscuntur nomen cardinis, sed
ostii. Illae autem virtutes quibus ad aeternam vitam pervenitur et
super eas aliarum virtutum motus fundantur, dicuntur proprie
cardinales.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtutes cardinales dicuntur,
ut dictum est, ad similitudinem cardinis, in quo motus ostii
firmatur. De ratione autem ostii est ut per ipsum interiora domus
adeantur; et ideo illud per quod non est motus in aliquid ulterius,
non habet rationem ostii. Virtutes autem theologicae, cum sint circa
finem ultimum, non est aliquid aliud ulterius ex parte objecti in quod
tendant; unde in virtutibus theologicis non invenitur ratio ostii, et
propter hoc non possunt dici cardinales; similiter nec in virtutibus
intellectualibus; quia perficiunt in vita contemplativa, quae non
ordinatur ulterius ad alteram vitam, sed activa ad ipsam ordinatur.
Unde cum virtutes morales perficiant in vita activa, et habeant actus
suos non circa finem ultimum, sed circa objectum, ex utraque parte
manet in eis ratio ostii; et propter hoc cardinales virtutes
inveniuntur solum in genere moralium.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis possint dici principales, non
tamen dicuntur cardinales ratione jam dicta.
Ad secundum dicendum, quod fundamentum, anchora et radix nominant
id, in quo aliquid firmatur quantum ad suam quietem: et ideo competunt
illa nomina virtutibus quae habent finem pro objecto, in quo est
quies. Sed cardo dicit aliquid in quo alterum firmatur quantum ad
motum, ut dictum est; et ideo convenit hoc nomen virtutibus quae sunt
circa ea quae sunt ad finem, per quae est transitus in finem.
Ad tertium sicut ad primum dicendum est.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod non sunt nisi quatuor virtutes
cardinales; cujus ratio est, quia cum moralium virtutum materia sint
ea quae ad appetitum pertinent, in quibus etiam ratio dirigit,
praedicta materia potest dupliciter considerari. Uno modo prout habet
rationem consiliabilis et eligibilis, secundum quod ratio circa eam
operatur: et sic est prudentia, quae est media inter morales et
intellectuales, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 1, art.
3. Alio modo secundum quod habet rationem boni appetibilis. Ad
appetitum autem duo pertinent, scilicet actio et passio. Passio autem
est in irascibili et concupiscibili. Circa actiones ergo est
justitia; circa passiones irascibilis fortitudo; circa passiones
concupiscibilis temperantia; et sic sunt quatuor virtutes cardinales.
Ad primum ergo dicendum, quod cardo est illud in quo proxime firmatur
motus ostii; unde virtutem cardinalem oportet esse circa id quod est
principale in singulis materiis, et non solum circa id quod est
principale principium, quod ad rationem pertinet.
Ad secundum dicendum, quod justitia et prudentia dicuntur generales
respectu omnium virtutum; temperantia autem et fortitudo non respectu
omnium; sed respectu virtutum tantum quae eis adjunguntur: et haec
generalitas sufficit ad cardinalem virtutem, praecedens autem non
requiritur. Quamvis justitia, secundum quod est idem quod omnis
virtus, non sit virtus cardinalis, ut dictum est. Prudentia autem
non est generalis quantum ad essentiam, cum contra alias dividatur,
sed quantum ad materiam, quia in omnibus moralibus dirigit.
Ad tertium dicendum, quod ratio quandoque comprehendit duas
potentias, scilicet vim cognitivam, in qua est prudentia, et vim
affectivam, quae voluntas dicitur, in qua est justitia, ut infra
dicetur. Concupiscibilis autem et irascibilis sunt tantum
appetitivae; et ideo non est ratio similis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis virtutes opponantur, non tamen
oportet quod virtus principalis opponatur vitio principali, quia
principalitas virtutis attenditur penes id quod est principale
simpliciter, cum idem sit judicium de re absolute, et secundum quod
comparatur ad virtuosum, ut philosophus dicit. Sed principalitas
vitii est secundum id quod magis est natum movere a rectitudine
rationis; et hoc quidem in aliquibus consonat, in aliquibus autem
non: unde aliquod vitium capitale opponitur cardinali virtuti, sicut
luxuria et gula temperantiae: aliquod autem non opponitur principali,
sicut ira mansuetudini.
Ad quintum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis non sunt
cognitivae sed appetitivae tantum; et ideo in eis non potest esse
duplex virtus cardinalis, sicut in ratione dictum est.
Ad sextum dicendum, quod appetitus dicitur rectus dupliciter. Uno
modo in se, secundum quod ea quae in appetitu sunt, ordinata sunt: et
hanc rectitudinem facit virtus moralis: et quia prudentia conformat
rationem practicam appetitui sic directo; ideo cum moralibus virtutibus
in materia communicat, et in eamdem operationem concurrit, propter
quod inter morales computatur. Alio modo dicitur appetitus rectus a
rectitudine quae est extra ipsum; et hoc est materialiter, inquantum
scilicet tendit in aliquid rectum extra se faciendum, cujusmodi est
rectitudo quae est in artificiatis; et sic conformat rationem appetitui
recto ars mechanica; ideo non computatur inter morales virtutes.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut ex dictis patet, omnis
materia moralis ad quatuor reducitur, quae vel re vel ratione differunt
(hoc enim sufficit ad differentiam habituum, ut prius dictum est):
scilicet passio concupiscibilis, passio irascibilis, actio: et haec
omnia secundum quod subjiciuntur rationi, sic omnia induunt rationem
unius objecti vel materiae. Inter passiones autem concupiscibilis
praecipuae sunt delectationes secundum tactum, ut ex supra dictis in
26 dist., quaest. 1, art. 4, patet, circa quas est
temperantia: et ideo in hac materia ipsa est cardinalis virtus. In
passionibus autem irascibilis praecipuae sunt illae quae sunt ex
difficili, quod natum est mortem incutere: et ideo fortitudo, quae
est circa hujusmodi passiones, est in hac materia cardinalis virtus.
In actionibus autem quae sunt circa res quae in usum vitae veniunt,
quibus ad invicem communicamus, praecipue sunt illae actiones quibus
hujusmodi res distinguuntur, quia praedicta distinctio est
communicationis principium; et ideo justitia, quae tribuit unicuique
quod suum est, est cardinalis virtus in hac materia. Inter ea autem
quae ratio circa moralia operatur, praecipuum est electio ad quam
consilium et omnia hujusmodi ordinantur: et ideo prudentia quae
electionem rectam, facit, est cardinalis in ista materia.
Ad primum ergo dicendum, quod non idem requiritur ad hoc quod aliqua
passio sit principalis et ad hoc quod sit materia principalis virtutis,
et ad hoc quod denominet potentiam. Quia enim denominatio fit ex
completo et ultimo et manifestiori: ideo potentia irascibilis
denominatur a passione irae, quae est ultima aliarum passionum quae
sunt in irascibili, et composita passio, sicut supra dictum est. Sed
ad hoc quod sit principalis passio, requiritur quod afficiatur
appetitus secundum conditionem appetibilis moventis, ut scilicet bonum
prosequatur, et malum fugiat; et ita in irascibili timor et spes sunt
principales passiones. Sed ad hoc quod sit materia principalis
virtutis, requiritur quod sit passio excedens per modum intensionis
alias passiones existentes in illa vi, sicut circa maximas
delectationes concupiscibilis est temperantia. Magis autem intensam
passionem facere natum est malum corruptivum imminens, sicut sunt
mortis pericula, quam bonum expectatum, vel quam vindicta desiderata
de malo illato: et ideo circa audacias et timores, quae sunt circa
hujusmodi pericula, est principalis virtus, non autem circa spem vel
circa iram.
Ad secundum dicendum, quod illud circa quod est principalis virtus,
non solum debet esse principalius secundum intensionem, sed etiam
secundum dependentiam, ut scilicet illud principale non dependeat ab
aliis, sed alia quodammodo ordinentur ad ipsum; sicut delectationes
tactus non dependent ab aliis delectationibus, sed magis aliae
ordinantur ad ipsas: alias enim non salvaretur ratio cardinalis
virtutis. Magnum autem quod attendit magnanimitas, dependet ex aliis
virtutibus, quia operatur magnum in actibus aliarum virtutum, et ideo
praesupponit alias virtutes, ut philosophus dicit in 4 Ethic.: et
propter hoc magnanimitas non potest esse cardinalis virtus.
Ad tertium dicendum, quod humilitas dicitur conservatio et fundamentum
aliarum virtutum in esse suo, inquantum removet prohibens, scilicet
superbiam, quae bonis operibus insidiatur ut pareant, sicut dicit
Augustinus, non autem propter principalitatem materiae, ad quam
aliarum virtutum materiae reducuntur, ut sic aliarum virtutum motus in
humilitate firmentur, quod facit cardinalem virtutem. Humilitas autem
habet idem pro materia quod magnanimitas, quamvis sub diversis
rationibus: quia humilitas rationem parvi ex consideratione propriae
fragilitatis; sed magnanimitas rationem magni ex consideratione divini
auxilii, vel divini doni, vel gratuiti vel naturalis, sicut est
rationis bonum.
Ad quartum dicendum, quod dato quod poenitentia sit virtus, non erit
cardinalis virtus, eo quod praesupponit aliarum virtutum materias,
sicut et magnanimitas. Poenitentia enim est dolor de peccatis.
Peccatorum autem et virtutum eadem est materia.
Ad quintum dicendum, quod liberalitas etiam praesupponit justitiam:
quia nullus posset aliquid de proprio dare, nisi aliquid suum haberet;
et hoc facit justitia; unde actus liberalitatis actum justitiae
praesupponit; et ideo non est cardinalis virtus, sed justitiae
annexa.
|
|