|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prudentia non habeat
aliquam materiam specialem. Quia quidam philosophus dicit, quod sub
prudentia comprehenduntur physica, dialectica, rhetorica. Sed nihil
est in mundo quod ad aliquid istorum quatuor non reducatur: quia
physica est de his quae sunt a natura, dialectica autem est de operibus
rationis, politica de civilibus operibus. Ergo prudentia non habet
aliquam materiam determinatam.
2. Praeterea, secundum philosophum in 6 Ethic., prudens est
totaliter consiliativus. Sed consilium est etiam in his quae ab
artibus mechanicis fiunt. Ergo circa omnia illa est prudentia.
3. Praeterea, dicit philosophus in 6 Ethic., quod prudentia est
recta ratio agibilium. Sed agibilia sunt omnia quae ad alias virtutes
pertinent. Ergo non habet materiam distinctam ab aliis virtutibus.
1. Sed contra, omnis virtus in cujus definitione ponitur materia,
habet specialem et determinatam materiam. Sed materia aliqua ponitur
in definitione prudentiae: quia est recta ratio agibilium. Ergo habet
materiam determinatam.
2. Praeterea, est virtus specialis. Ergo habet objectum speciale.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod passiones non sint materia temperantiae
et fortitudinis. Materia enim salvatur in omnibus quae ex materia vel
circa materiam fiunt. Sed praedictae virtutes sunt quietantes a
passionibus. Ergo passiones non sunt materia earum.
2. Praeterea, illud penes quod distinguuntur virtutes, debet
assignari materia virtutum: quia habitus per objecta distinguuntur.
Sed virtutes praedictae et eis annexae distinguuntur penes res
exteriores: quia quaedam sunt circa pericula mortis, quaedam circa
delectabilia venerea, quaedam circa honores, et sic de aliis. Ergo
res exteriores, et non passiones, sunt earum materia.
3. Praeterea, illud quod est commune omni virtuti, non debet
assignari materia alicui speciali virtuti. Sed delectatio invenitur in
omnibus specialibus virtutibus: quia oportet accipere signum generati
habitus fientem in opere delectationem. Ergo delectatio et aliae
passiones non sunt materia alicujus determinatae virtutis.
1. Sed contra, philosophus dicit in 3 Ethic., quod fortitudo est
circa timores et audacias, temperantia autem circa concupiscentias.
Hae autem passiones nominant. Ergo videtur quod materia harum
virtutum sint passiones.
2. Praeterea, illud est materia rei circa quod ponitur forma
ipsius. Sed forma praedictarum virtutum est medium. Ergo cum medium
ponatur in passionibus, videtur quod passiones sint materia
praedictarum virtutum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod justitia non sit circa operationes. Non
enim potest esse idem materia, et actus circa materiam. Sed actus
justitiae est quaedam operatio. Ergo operationes non possunt esse
materia justitiae.
2. Praeterea, operationes etiam exteriores ex interioribus
passionibus oriuntur. Sed justitia non dicitur esse circa passiones,
sed magis aliae virtutes. Ergo non est circa operationes.
3. Praeterea, virtus quae circuit omnes virtutes, non habet aliquam
specialem materiam. Sed justitia est hujusmodi, ut dicitur in Glossa
Genes. 1, etiam specialis: quia inter commutationes, circa quas
est commutativa justitia, quae est species specialis justitiae, ponit
philosophus in 5 Ethic., moechiam, quae est circa materiam
temperantiae, et occisionem dolo, quae est circa materiam
mansuetudinis. Ergo videtur quod justitiae non sit attribuenda aliqua
specialis materia.
1. Sed contra, est quod dicit philosophus in principio 5 Ethic.
quod justitia est circa operationes.
2. Praeterea, ipsa est circa aliquid circa quod non est aliqua alia
virtus, scilicet circa lucrum pecuniarum. Ergo habet aliquam
specialem materiam.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod prudentia circa illa
est de quibus est consilium, eo quod ad prudentem pertinet bene se
habere circa consilia, consiliando, judicando, et praecipiendo.
Consilium autem est de contingentibus operabilibus a nobis; unde etiam
circa hoc oportet prudentiam esse. Et quia prudens dicitur bene
consiliativus simpliciter, oportet quod consilietur de his quae sunt
ordinata ad bonum hominis simpliciter. Hoc autem consistit in animae
perfectione, cujus ultima perfectio est debita operatio potentiarum
animae; et ideo de his in quibus bonum operantis consistit, est
prudentia; et haec agibilia dicuntur. Ea enim quae transeunt in
exteriorem materiam ad perficiendum eam, dicuntur factiones magis quam
actiones, et circa eas est ars mechanica praedicta. Ergo agibilia,
secundum quod sunt consiliabilia, sunt propria materia prudentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod physica et dialectica non continentur
sub prudentia quantum ad ea de quibus sunt, sed quantum ad usum et
exercitium earum.
Ad secundum dicendum, quod operationes artis mechanicae ordinantur ad
perfectionem exterioris materiae, et non ad perfectionem operantis,
nisi per accidens, inquantum scilicet utitur eis quae facit: sed hoc
accidit arti; et ideo bene consiliari de his, non est bene consiliari
simpliciter, sed ad finem aliquem; et propter hoc secundum hoc non
dicitur aliquis prudens simpliciter, sed prudens in hoc.
Ad tertium dicendum, quod sicut idem secundum rem est objectum
intellectus inquantum est verum, et voluntatis inquantum est bonum;
ita etiam idem secundum rem diversa ratione potest esse materia
prudentiae, et aliarum moralium virtutum; prudentiae quidem inquantum
est consiliabile, aliarum autem virtutum inquantum est agibile.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut dictum est, materia
prudentiae est bonum operabile a nobis, pertinens ad perfectionem
animae. Operatio autem animae recta, in qua perfectio ejus consistit
quantum ad vitam activam pertinet, in duobus consistit, scilicet in
moderatione passionum animae, et in usu debito exteriorum rerum. Quia
ergo oportet virtutes morales haberi ad exequendum illud quod prudentia
decrevit, oportet quod sint aliquae virtutes circa utrumque
praedictorum. Circa passiones ergo moderandas est temperantia et
fortitudo, et alia hujusmodi; unde propria materia temperantiae sunt
passiones circa delectabilia tactus; fortitudinis autem timores et
audaciae in maximis terribilibus.
Ad primum ergo dicendum, quod virtutes non omnino extinguunt
passiones, sed moderant eas; unde philosophus dicit in 2 Ethic.,
quod quidam determinant virtutes impassibilitates et quietes; non bene
autem.
Ad secundum dicendum, quod virtutes istae non distinguuntur ex rebus
exterioribus, nisi quatenus circa eas contingit animam diversimode
passionibus affici; unde passiones sunt proxima materia, res autem
exteriores sunt materia remota, inquantum sunt objecta ipsarum
passionum.
Ad tertium dicendum, quod aliae virtutes non sunt circa delectationes
sicut circa materiam; sed magis delectatio est consequens actum
virtutis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod non solum oportet hominem
moderari circa passiones interiores, sed etiam circa actiones
exteriores. Sed moderatio in eis potest esse duplex. Uno modo per
ordinem ad agentem; et sic eadem est ratio moderandi actiones
exteriores, et interiores passiones; unde hoc pertinet ad alias
virtutes quae sunt circa passiones. Alio modo per ordinem ad alium cum
quo est convivendum; et sic habet specialem rationem moderationis, et
ideo requiritur specialis virtus; unde ad hoc est justitia, et illa
quae ad justitiam reducuntur. Propria ergo materia justitiae sunt
operationes exteriores secundum quod ordinantur ad alterum; res autem
exteriores, ut pecunia, vel aliquid hujusmodi, sunt materia justitiae
inquantum in usum veniunt; et ideo sunt materia remota.
Ad primum igitur dicendum, quod actus virtutum primi et principales
sunt actus interiores. Unde si ponimus exteriores operationes materiam
justitiae, non erit idem actus et materia.
Ad secundum patet solutio per id quod dictum est.
Ad tertium dicendum, quod, sicut ex dictis patet, duplex est materia
virtutum; scilicet remota, ut res exteriores, quae veniunt in usum
vitae; et proxima, ut passiones, et operationes. Justitia igitur,
secundum quod specialis est virtus, ordinat materiam omnium aliarum
virtutum remotam: quia illae eaedem res quae sunt natae inferre
passiones violentas, possunt assumi ut materia operationis ad alterum;
tamen quaedam assumuntur ut materia operationis ad alterum, quae non
multum nata sunt inferre passionem, sicut pecuniae, et hujusmodi. Et
ideo quidquid est materia exterior aliarum virtutum, potest esse
materia exterior justitiae, sed non convertitur. Quantum autem ad
materiam proximam justitia specialis non circuit materiam aliarum
virtutum, quia ad ipsam non spectat qualiter homo irascatur, dummodo
non percutiat.
|
|