|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prudentia non habeat
actum distinctum ab aliis virtutibus. Quia, ut philosophus dicit 6
Ethic., prudentia praeceptiva est. Sed praecipere de operandis idem
videtur quod electio, quae est actus virtutis moralis, ut dicit
philosophus in 6 Ethic. Ergo prudentia non habet distinctum actum ab
aliis virtutibus.
2. Praeterea, medium invenitur secundum rationem rectam, quae
pertinet ad prudentiam. Sed attingere medium in qualibet materia est
actus virtutis quae est circa materiam illam. Ergo actus prudentiae
non distinguitur ab actu aliarum virtutum.
3. Praeterea, ejusdem est operari circa finem et circa ea quae sunt
ad finem. Sed aliae virtutes faciunt rectam electionem de propriis
finibus. Ergo etiam dirigunt in hujusmodi quae sunt ad finem. Sed
hoc pertinet ad prudentiam, ut dicitur in 6 Ethic. Ergo prudentia
non habet actum distinctum ab aliis virtutibus.
4. Praeterea, secundum philosophum in 6 Ethic., finis proximus
virtutis est bona operatio. Sed prudentia dirigit ad bonam
operationem. Ergo dirigit ad finem virtutis. Sed hoc pertinet ad
alias virtutes, ut dicit philosophus. Ergo actus prudentiae non
distinguitur ab actibus aliarum virtutum.
5. Item, videtur quod inconvenienter ponantur in littera actus
virtutum. Quia subvenire miseris est actus misericordiae; praecavere
autem insidias pertinet ad cautionem, quam quidam ponunt prudentiae
partem.
6. Item, perferre molestias non videtur actus fortitudinis esse:
tum quia aggredi difficilia videtur esse virtuosius, et ita magis ad
fortitudinem pertinere: tum quia perferre non videtur dicere actum,
sed magis immobilitationem: tum quia perferre molestias videtur esse
etiam aliarum virtutum actus, ut patientiae et caritatis, quae omnia
sustinet, et mansuetudinis: tum etiam quia non circa quaslibet
molestias est fortitudo, ut philosophus probat in 3 Ethic.
Respondeo dicendum, quod ad perfectionem virtutis moralis tria sunt
necessaria. Primum est praestitutio finis; secundum autem est
inclinatio ad finem praestitutum; tertium est electio eorum quae sunt
ad finem. Finis autem proximus humanae vitae est bonum rationis in
communi; unde dicit Dionysius, quod malum hominis est contra rationem
esse: et ideo est intentum in omnibus virtutibus moralibus, ut
passiones et operationes ad rectitudinem rationis reducantur.
Rectitudo autem rationis naturalis est; unde hoc modo praestitutio
finis ad naturalem rationem pertinet, et praecedit prudentiam, sicut
intellectus principiorum scientiam; et ideo dicit philosophus, 6
Ethic., quod prudentia habet principia fines virtutum. Sed hoc
bonum rationis determinatur secundum quod constituitur medium in
actionibus et passionibus per debitam commensurationem
circumstantiarum, quod facit prudentia. Unde medium virtutis
moralis, ut in 2 Ethic. dicitur, est secundum rationem rectam,
quae est prudentia; et sic quodammodo prudentia praestituit finem
virtutibus moralibus, et ejus actus in earum actibus immiscetur; sed
inclinatio in finem illum pertinet ad virtutem moralem quae consentit in
bonum rationis per modum naturae: et haec inclinatio in finem dicitur
electio, inquantum finis proximus ad finem ultimum ordinatur. Et ideo
dicit philosophus, 2 Ethic., quod virtus moralis facit electionem
rectam. Sed discretio eorum quibus hoc bonum rationis consequi
possumus et in operationibus et in passionibus, est actus prudentiae:
unde praestitutio finis praecedit actum prudentiae et virtutis moralis;
sed inclinatio in finem, sive recta electio finis proximi, est actus
moralis virtutis principaliter, sed prudentiae originaliter. Unde
philosophus dicit, quod rectitudo electionis est in aliis virtutibus a
prudentia, sicut rectitudo in intentione naturae est ex sapientia
divina ordinante naturam: et secundum hoc actus etiam prudentiae
immixtus est actibus aliarum virtutum. Sicut enim inclinatio naturalis
est a ratione naturali, ita inclinatio virtutis moralis a prudentia;
electio autem eorum quae sunt ad finem, secundum quod electio importat
praeceptum rationis de his prosequendis. Sed actus prudentiae sibi
proprius est, et distinctus ab actibus aliarum virtutum.
Ad primum igitur dicendum, quod electio finis proximi pertinet ad
virtutem moralem quantum ad hoc quod electio ad appetitum pertinet; sed
electio eorum quae ad illum finem ordinantur, pertinet ad prudentiam
quantum ad id quod cognitionis est: electio enim aliquid habet de
cognitione, et aliquid de appetitu.
Ad secundum dicendum, quod eligere medium, est actus uniuscujusque
virtutis in propria materia; sed praefigere medium hoc, est actus
prudentiae.
Ad tertium dicendum, quod virtutis moralis inclinatio convenit
quodammodo cum inclinatione naturae, et quodammodo differt. Convenit
quidem in hoc, quia utraque inclinatio est in finem determinatum;
differt autem in hoc quod in naturalibus sicut est finis determinatus,
ita et ea quae sunt ad finem; sed in virtutibus moralibus est finis
determinatus, non autem viae ad finem, quia potest medium inveniri in
diversis diversimode. Et quia naturalis inclinatio est semper uno
modo, ideo inclinatio virtutis moralis non sufficit in ea quae sunt ad
finem, sed oportet quod determinetur per virtutem cognitivam, scilicet
prudentiam.
Ad quartum dicendum, quod non quaelibet operatio est finis moralis
virtutis, sed illa qua attingitur medium, in quo est bonum rationis.
Sed operationes illae in quibus quaeruntur debitae circumstantiae ut
inveniatur medium, sunt operationes quae sunt fines.
Ad quintum dicendum, quod Augustinus intendit ponere actus virtutum
secundum quod habentur hic differenter quam in patria: et ideo ponit
actus virtutum respectu mali, quod non erit in patria. Nec curat
utrum sint actus principales virtutis cui assignantur, dummodo ad
ipsam, vel ad aliquam virtutem ei annexam, pertineant.
Ad sextum dicendum, quod perferre, secundum quod dicitur actus
fortitudinis, non dicit immobilitatem, sed electionem immorandi in
molestiis propter bonum virtutis sine perturbatione immoderati timoris;
in quo differt ab aliis virtutibus: quia caritas facit imperturbatum
contra odium, mansuetudo contra iram, patientia contra tristitiam: et
hic quidem, ut philosophus dicit in 3 Ethic., est magis actus
fortitudinis quam aggredi difficilia, quanto est difficilius praesentia
mala non fugere, quam insurgere in mala quae nondum afficiunt.
Quamvis autem fortitudo sit contra molestias mortis principaliter,
tamen etiam secundario est contra omnes alias molestias: quia in
omnibus fortis bene se habet, ut dicit philosophus in 3 Ethic.
|
|