|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliae virtutes
cardinales non reducantur ad prudentiam sicut ad principaliorem et
causam. Scire enim, ut dicit philosophus in 2 Ethic., parum aut
nihil facit ad virtutem. Sed prudentia quaedam scientia est, ut in 4
Topic. dicitur. Ergo ipsa minimum habet de ratione virtutis.
2. Praeterea, per virtutes morales sanantur animae passiones. Sed
ad hoc quod aliquis corporaliter sanetur, non est necesse quod ipse
scientiam medicinae habeat, sed sufficit quod aliquis alius habeat; et
ipsa sanatio melius valet quam scientia medicinae, quia finis ejus
est. Ergo non est necessarium ad virtutem quod aliquis prudentiam
habeat; et etiam ipsa est minus principalis inter alias virtutes.
3. Praeterea, secundum philosophum in 2 Metaph., eorum quae
communicant in nomine et definitione, illud cui per prius convenit
nomen, est maximum in illo genere, et causa aliorum. Sed nomen
virtutis secundum Boetium ad alias virtutes a fortitudine derivatur;
unde et Sap. 8, per virtutem fortitudo intelligitur. Ergo
fortitudo est principalior inter omnes alias virtutes, et non
prudentia.
4. Praeterea, illud propter quod intermittitur aliud, est
principalius eo. Sed propter justitiam intermittuntur omnes aliae
virtutes, ut probat Tullius in 1 de officiis. Ergo ipsa est
principalior, et non prudentia.
5. Praeterea, sicut oppositum in opposito, et propositum in
proposito, ut docet philosophus in 2 Topic. Sed oppositum
temperantiae est maxime vituperabile et turpe, ut dicit philosophus in
3 Ethic. Ergo temperantia est maxime laudabilis, et non prudentia.
6. Praeterea, philosophus dicit in 6 Ethic., quod principia
prudentiae sunt in virtutibus moralibus. Sed principia sunt potiora
his quae sunt ex principiis. Ergo aliae virtutes morales sunt
prudentia digniores.
1. Sed contra, in quolibet genere illud quod dirigit, nobilius
est. Sed ad prudentiam pertinet dirigere in omnibus virtutibus
moralibus, ut patet per definitionem virtutis in 2 Ethic. positam.
Ergo ipsa est nobilior aliis virtutibus.
2. Praeterea, habitus proportionantur potentiis in quibus sunt.
Sed ratio, in qua est prudentia, est superior aliis viribus, in
quibus sunt aliae virtutes. Ergo prudentia est nobilior aliis
virtutibus.
3. Praeterea, Gregorius dicit: virtus quo plus se posse
conspicit, eo sine moderamine rationis deterius in praeceps ruit. Sed
moderatio rationis ad prudentiam pertinet. Ergo sine prudentia aliae
virtutes quanto majores sunt, tanto magis nocent; et ita videtur quod
prudentia sit potissima inter alias virtutes.
Respondeo dicendum, quod prudentia inter alias virtutes cardinales
principalior est, et ad ipsam reducuntur omnes aliae quasi ad causam.
Unde Antonius dicit, quod discretio quae ad prudentiam pertinet, est
genitrix et custos et moderatrix virtutum. Et hoc sic patet. Virtus
enim, ut dicit Tullius, movet in modum naturae, scilicet per quamdam
inclinationem affectus. Omnis autem naturae inclinatio praeexigit
aliquam cognitionem quae et finem praestituat, et in finem inclinet,
et ea quibus ad finem pervenitur provideat: haec enim sine cognitione
fieri non possunt. Propter quod etiam a philosophis dicitur, opus
naturae esse opus intelligentiae: alias ea quae natura fiunt, a casu
acciderent. Et per hunc modum oportet quod per rationem, quam
perficit prudentia, et rectam facit, praestituatur finis aliis
virtutibus, non solum communis, sed etiam proximus, qui est attingere
medium in propria natura. Medium autem secundum rationem rectam
determinatur, ut in 2 Ethic. dicitur. Secundo per rationem rectam
est inclinatio earum in finem proprium, quae est intentio finis in
virtutibus acquisitis, inquantum ex operibus ratione regulatis habitus
virtutis praedictam inclinationem causans inducitur; et quantum ad hoc
dicitur genitrix virtutum. Tertio per prudentiam rectificatur via
unicuique virtuti, quae tendit in finem, inquantum per consilium et
electionem segregantur utilia a nocivis respectu finis virtutis; et
quantum ad hoc moderatrix et custos dicitur virtutum. Unde
Gregorius, 2 Moralium, dicit: nisi virtutes reliquae ea quae
appetunt, prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt.
Ad primum igitur dicendum, quod est duplex scientia. Una in
universali: et haec quidem facit ad virtutem vel parum, si sit de
operibus virtutis; vel nihil, si sit de aliis quae ad virtutem non
pertinent. Alia scientia est directiva in particulari operatione,
quam corrumpit delectatio faciens ignorantiam electionis; et haec
scientia multum facit ad virtutem; immo sine hac non est virtus, nec
haec sine virtute; et haec pertinet ad prudentiam: quia, ut
philosophus dicit in 5 Ethic., existimationem prudentiae corrumpit
delectatio.
Ad secundum dicendum, quod sanitas corporalis non indiget arte
medicinae ad perficiendum opera sani hominis; et ideo sic ad sanitatem
habendam non indiget homo ut ipse medicinam habeat. Sed actum virtuosi
non potest homo facere nisi per prudentiam: quia quanto virtus est
intensior, tanto est magis nociva, nisi adsit discretio prudentiae,
ut dicit philosophus, et patet ex auctoritate Gregorii inducta.
Ad tertium dicendum, quod virtus est nomen generis; sed virtus humana
vel virtus moralis, est nomen speciei. Quamvis ergo illud quod est
virtus, inquantum est virtus, sit principalius in fortitudine propter
difficultatem, tamen quod sit virtus moralis vel humana, hoc habet a
ratione, per quam homo est homo, et electionem habens suorum operum,
ut dicitur in 6 Ethic.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod dicit Tullius, intelligendum est
de justitia legali, quae attendit bonum commune: de qua etiam dicit
philosophus, in 5 Ethic., quod est lucidior aliis virtutibus,
sicut Lucifer aliis stellis. Hoc autem non dicitur per comparationem
virtutis ad virtutem, sed per comparationem privati boni, quod
attendit virtus simpliciter, ad commune bonum.
Ad quintum dicendum, quod in contrariis non semper est consequentia in
ipso, sed quandoque consequentia e contrario: quod contingit praecipue
in illis quae sunt ordinata ad invicem secundum perfectum et magis
perfectum; et ideo illud quod de perfectione majoris boni diminuit,
est minus malum quam hoc quod etiam ipsum parvum bonum quod restat,
tollit.
Ad sextum dicendum, quod sicut ratio speculativa procedit ad
conclusionem ex principiis per se notis, ita ratio prudentiae procedit
ad electionem et consilium de his quae sunt ad finem, ex fine; et ideo
dicuntur fines aliarum virtutum esse principia prudentiae. Hi tamen
fines praeexistunt in ratione essentialiter: quia ad hoc tendit virtus
moralis ut appetitus rationi concordet; unde his finibus maxime
prudentia quae rationem perficit, est affinis.
|
|