|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod partes temperantiae
male assignentur a Tullio in prima rhetorica. Dicit enim, quod
partes temperantiae sunt continentia, clementia et modestia; et
videtur quod male. Quia continentia, ut dicit philosophus in 7
Ethic., dividitur contra virtutem universalem. Ergo non debet poni
pars alicujus virtutis.
2. Praeterea, clementia, ut dicit Tullius, est virtus per quam
animus concitatus in odium alicujus, benignitate retinetur. Hoc autem
videtur ad mansuetudinem pertinere: mansuetudo autem non est pars
temperantiae, cum sit in irascibili, temperantia autem in
concupiscibili. Ergo videtur quod nec clementia debeat poni pars
temperantiae.
3. Praeterea, modestia a modo observando dicitur. Sed hoc est
necessarium in qualibet virtute. Ergo modestia non est pars alicujus
virtutis; sed consequitur omnem virtutem.
4. Praeterea, Tullius dicit, quod modestia est pudor honestatis,
puram et stabilem comparans auctoritatem. Pudor autem videtur esse
idem quod verecundia. Cum ergo verecundia non sit virtus, sed
passio, ut dicit philosophus in 4 Ethic., videtur quod modestia non
debeat poni pars virtutis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. A quibusdam ponuntur partes temperantiae sobrietas et
castitas; et potest haberi ex 3 Ethic.; et videtur quod
insufficienter. Quia sobrietas est circa delectationes gustus,
castitas autem circa delectationes tactus. Cum igitur etiam alii
sensus habeant suas delectationes, videtur etiam quod circa eas debeant
assignari aliquae virtutes.
2. Praeterea, contingit peccare non solum in delectationibus sensuum
exteriorum, sed etiam in delectationibus sensuum interiorum, et etiam
intellectus, sicut patet de curiositate. Similiter etiam in
delectationibus et concupiscentia exteriorum rerum, ut honoris,
pecuniae, et hujusmodi, quae secundum se videntur eligibilia,
contingit esse peccatum per superabundantiam, ut dicitur in 7 Ethic.
Sed virtus et vitium sunt circa idem. Ergo et circa illas
delectationes debet aliqua virtus poni.
3. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum. Sed magis sunt
difficilia ad quae non omnes tenentur, sicut virginitas, et
abstinentia etiam ciborum necessariorum, quam sobrietas et castitas.
Ergo magis debent poni partes virtutis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Quidam philosophus Graecus ponit septem partes
temperantiae, scilicet austeritatem, continentiam, humilitatem,
simplicitatem, ornatum, bonam ordinationem, per se sufficientiam; et
videtur quod male. Austeritas enim, ut ipse dicit, est habitus
secundum quem aliqui neque afferunt aliis delectationes collocutionum,
neque ab aliis recipiunt. Hoc autem videtur esse vitiosum, et
contrarium amicitiae, quae maxime collocutionibus amicorum gaudet.
Ergo austeritas non debet poni pars virtutis.
2. Praeterea, humilitas superbiae opponitur. Sed superbiam
philosophus ponit inter vitia quae opponuntur fortitudini, ut patet in
3 Ethic. Ergo humilitas non est adjuncta temperantiae, sed
fortitudini.
3. Praeterea, ipse dicit, quod humilitas est habitus non
superabundans in sumptibus et praeparationibus. Sed quicumque non
superabundat, est contentus illis quibus oportet. Ergo cum ipse dicat
quod hoc pertinet ad per se sufficientiam, videtur quod idem sit
humilitas quod per se sufficientia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illae partes quas
Tullius ponit, partes potentiales sunt, inquantum participant modum
temperantiae. Sicut enim in scientiis modum oportet secundum materiam
inquirere, ut dicitur in 1 Ethic., ita et in virtutibus. Materia
autem virtutum moralium actiones et passiones humanae sunt. In
passionibus autem quaedam sunt in quibus passionem inferens de sui
ratione natum est in prosecutionem movere, sicut delectabile quod
concupiscibili passiones infert; et in his difficile est retrahi a
prosecutione, et facile est prosequi. Unde temperantia, quae circa
principalia delectabilia est, modum habet in retrahendo; et propter
hoc temperatus plus assimilatur insensibili, qui superabundat in fuga,
quam intemperato qui superabundat in prosecutione talium delectabilium.
In passionibus autem in quibus passionem inferentia nata sunt ad fugam
movere, sicut sunt timores et audaciae, difficile est prosequi vel
sustinere, facile autem fugere; unde modus fortitudinis, quae circa
timores et audacias maximorum terribilium est, modus est in
aggrediendo; et ideo fortis magis similatur audaci qui superabundat in
aggrediendo, quam timido qui superabundat in fugiendo. In actionibus
autem non consideratur inclinatio affectus magis ad unum quam ad aliud
nisi per accidens, inquantum convincitur passionibus. Et ideo
justitiae, quae circa actiones est, modus est aequalitas, sicut
fortitudinis superextensio, et temperantiae refrenatio et diminutio.
Omnes igitur virtutes in quibus difficultas consistit in refrenando
prosecutionem, conveniunt in modo cum temperantia: hoc autem contingit
in omnibus in quibus est inclinatio ad prosequendum. Haec autem
inclinatio duplex est. Una qua affectus inclinatur per passionem;
alia qua ex passionibus ipsius est inclinatio ad exteriores gestus,
quae sunt signa interioris passionis. Affectus autem inclinat ad
prosequendum vel bonum proprium; et hanc inclinationem refrenat
continentia, quae, ut dicit Tullius est per quam cupiditas consilii
gubernatione regitur; vel malum alienum, inquantum est contrarium bono
proprio; et hanc inclinationem refrenat clementia, quae, ut dicit
Tullius ibid. est virtus per quam animus in odium alicujus
concitatus, benignitate retinetur. Inclinationem autem quae ad
exteriores gestus est, quibus interior affectus ostenditur, refrenat
modestia, ut nihil in eis immoderatum sit; quae est virtus per quam
pudor honestatis puram et stabilem comparat auctoritatem. Sed quia
difficillimum est refrenare a delectationibus tactus, ideo iste modus
in temperantia quae est circa hujusmodi delectationes consistit
principaliter, et quasi integraliter, in aliis autem participative.
Ad primum ergo dicendum, quod continentia tripliciter dicitur. Uno
modo secundum quod aliquis habet rationem rectam, quae a passionibus
excellentibus nondum edomitis refrenat; et est circa eadem ac
temperantia, ut in 7 Ethic. dicitur: sic enim philosophus
continentiam accipit; et differt a temperantia in hoc quod temperatus
hujusmodi passiones non patitur; et secundum hoc continentia non est
virtus, quia operatur quod bonum est, non delectabiliter et
faciliter, quod requiritur ad virtutem; et ita reducitur ad
temperantiam sicut imperfectum ad perfectum, et ut pars potentialis.
Alio modo dicitur continentia secundum quam homo se refrenat non solum
ab illicitis delectationibus, sed etiam a licitis; et sic dicit
quemdam perfectum statum temperantiae, sicut et virginitas; unde
reducitur ad temperantiam per modum partis subjectivae. Tertio modo
dicitur continentia per quam retinetur animus a quibuslibet
concupiscentiis; et hanc acceptionem ponit etiam philosophus in 7
Ethicor., et sic videtur eam accipere Tullius, ut patet per
definitionem positam. Unde sic ponitur pars temperantiae, inquantum
participat modum temperantiae, etiam circa alienum.
Ad secundum dicendum, quod clementia non est omnino idem quod
mansuetudo: quia mansuetudo refrenat a concitatione, ut scilicet quis
per iram non incitetur: est enim secundum philosophum Graecum virtus
irascibilis, secundum quam ad iras sumus difficile mobiles; clementia
autem refrenat ab executione vindictae etiam post comminationem; et sic
clementia magis est circa actiones; et sic est pars justitiae epiceia,
quia epiceius est diminutivus poenarum, ut dicit philosophus in 5
Ethic. Tamen possunt ratione praedicta clementia et mansuetudo sicut
partes potentiales ad temperantiam reduci: quia partes potentiales
virtutum non oportet quod communicent cum eis in materia et subjecto,
sed in modo.
Ad tertium dicendum, quod modestia non dicitur ex hoc quod imponat
modum in qualibet materia secundum quod hic accipitur, sed tantum in
exterioribus gestibus, ut scilicet in eis maturitas debita observetur;
et hujus virtutis pars potissima est eutrapelia, quam philosophus ponit
5 Ethic., quia etiam in ludicris, in quibus est difficilius, modum
debitum non excedit.
Ad quartum dicendum, quod pudor non ponitur hic pro passione
verecundiae, sed pro quadam exteriori compositione, cujus pudor causa
esse potest; sicut etiam castitas pudor interdum dicitur, quia
contrarium ejus maxime est turpe, quod verecundia timet. Similiter
contrarium modestiae est maxime apparens; et sic est natum confusionem
inducere, quam pudor timet.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum de aliis partibus, scilicet
sobrietate et castitate, quod sunt partes subjectivae temperantiae;
quia castitas est circa delectabilia tactus absolute, quae sunt in
venereis: sobrietas autem circa delectabilia gustus, prout est tactus
quidam, quae sunt in cibis et potibus.
Ad primum ergo dicendum, quod delectationes aliorum sensuum non sunt
vehementes sicut delectationes tactus, eo quod non sunt per
conjunctionem rei, sed speciei. Unde difficultas refrenandi istas
delectationes non est ex impetu earum; et ideo non oportet quod sit
aliqua virtus in parte affectiva circa eas; sed sufficit ad hoc
prudentia, quae est in ratione.
Ad secundum dicendum similiter de aliis delectationibus.
Ad tertium dicendum, quod virginitas et hujusmodi non sunt virtutes,
sed nominant statum virtutis; et ideo de eis non fit mentio.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem de aliis partibus quas philosophus Graecus
ponit dicendum est, quod accipiuntur eodem modo sicut partes Tullii,
nisi quod clementiam omittit. Continentiam enim ponit, et videtur eam
accipere sicut philosophus; unde dicit, quod continentia est habitus
invictus a delectatione. Sed modestiam in multa dividit secundum
diversa exteriora in quibus oportet hominem modum imponere. Exteriora
enim in quibus modestia modum imponit, sunt tria. Primum est
collocutiones ad eos quibus convivimus; et in his ponit modum
austeritas cujus definitio in objiciendo supra posita est. Secundum
est bona exteriora, ut vestes, equi, et hujusmodi, et in his ponit
modum humilitas quantum ad quantitatem in usu; unde secundum ipsum,
humilitas est habitus non superabundans in sumptibus et
praeparationibus; sed simplicitas quantum ad modum quaerendi, quae
secundum ipsum est habitus contentus his quae contingunt, non enim
multum solicitus est de talibus. Tertium est actiones propriae quae ad
corpus pertinent; et in his ponit modum quantum ad agentem ornatus,
qui secundum ipsum est scientia circa decens in motu et habitudine:
quantum autem ad exteriora, quae consideranda sunt ut debito tempore,
et loco, et hujusmodi, ordinatio, quae secundum ipsum est experientia
separationis et discretionis actuum, ut sciat loqui verum in tempore
suo; quantum vero ad instrumenta, vel auxilia quibus indigemus ad
actionem, est per se sufficientia, quae secundum ipsum est habitus
contentus quibus oportet.
Ad primum ergo dicendum, quod austeritas, secundum quod ponitur
virtus, non omnino aufert delectationem quae est in colloquiis, sed
aufert superabundantiam in illa. Et quia major difficultas accidit in
abstinendo ab his, ideo a defectu haec virtus nomen accepit.
Ad secundum dicendum, quod superbus, inquantum se superextendit ad ea
quae sunt supra ipsum, sic habet aliquid de modo audacis; et ideo
reducitur aliquo modo ad vitia opposita fortitudini; quamvis proprie
loquendo, secundum quod communiter de superbia loquimur, magis sit
excessus magnanimitatis. Humilitas autem, inquantum diminutio est,
habet aliquid de modo temperantiae; et ideo ad ipsam reducitur sicut
pars potentialis.
Ad tertium dicendum, quod differentia humilitatis et per se
sufficientiae patet ex his quae dicta sunt.
|
|