|
In quo habuerunt usus eosdem. Virtutes enim quae consistunt circa
passiones illatas, habuerunt eumdem usum in Christo quem in nobis
propter passibilitatem corporis. Habuerunt etiam usum quem habent in
patria propter perfectionem animae. Sed de virtutibus quae sunt circa
passiones innatas secus est: quia istae passiones in Christo non
fuerunt, ut necessarium esset eas per virtutem cohibere; unde etiam
tentari potuit ab hoste; sed non a carne. Sed alios usus habebunt.
Ergo sunt aliae virtutes: quia habitus distinguuntur per actus. Et
dicendum, quod sicut motus ad terminum et quies in termino pertinent ad
eamdem virtutem naturalem, ita quies in fine non requirit alium habitum
quam motus tendens in finem ipsum. Et hoc modo diversificantur actus
virtutum in via et in patria.
|
|