|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dona sint virtutes.
Gregorius enim dicit in moralibus, quod per septem filios Job,
septem virtutes intelliguntur, scilicet sapientia, intellectus,
scientia, consilium et cetera. Haec autem dicuntur septem dona
spiritus sancti. Ergo dona sunt virtutes.
2. Praeterea, Jacob. 1 dicit Glossa, quod per donum perfectum,
quod dicitur esse desursum descendens a patre luminum, intelliguntur
dona gratuita. Sed virtutes inter bona gratuita continentur, cum
Deus sine meritis praecedentibus eas nobis infundat, ut Augustinus
dicit. Ergo virtutes sunt dona.
3. Praeterea, per nomina in proprietates rerum spiritualium oportet
devenire. Sed fere omnia nomina donorum ad aliquas virtutes
pertinent: quia pietas ad justitiam pertinet; fortitudo autem una de
quatuor cardinalibus est; consilium autem pertinet ad prudentiam, ut
dicit philosophus, in 6 Ethic.; scientia autem et intellectus et
sapientia ponuntur a philosopho virtutes intellectuales. Ergo dona a
virtutibus non distinguuntur.
4. Praeterea, cuicumque convenit definitio, et definitum. Sed
definitio virtutis, quam ponit Augustinus: virtus est bona qualitas
mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in
nobis operatur sine nobis, convenit donis; et similiter etiam
quaecumque aliae definitiones quae de virtutibus communiter
assignantur. Ergo dona sunt virtutes.
5. Si dicatur quod dona differunt a virtutibus quia donum est aliquid
perfectius virtute; contra. Secundum apostolum, et Augustinum,
inter omnia alia dona Dei excellentius donum est caritas. Sed caritas
ponitur virtus. Ergo donum non est perfectius virtute.
6. Praeterea, Macrobius distinguit quatuor gradus virtutum,
scilicet politicas, purgatorias, purgati animi, et exemplares, et
unus gradus est super alium. In omnibus tamen gradibus nomen virtutis
servatur. Ergo dona non possunt differre a virtutibus pro eo quod sunt
supra virtutes.
1. Sed contra, ea quae ex opposito dividuntur, non sunt idem. Sed
Gregorius, in principio Moral., dividit dona contra virtutes,
dicens per septem filios Job significari septem dona, per tres filias
significari virtutes. Ergo dona non sunt virtutes.
2. Praeterea, ea quae non sunt unius divisionis, non sunt eadem.
Sed virtus alio modo dividitur in suas species quam donum. Ergo
virtus non est idem quod donum.
3. Praeterea, timor ponitur inter septem dona. Non tamen potest
dici quod sit virtus: quia nec theologica, nec cardinalis. Ergo dona
non sunt virtutes.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem diversimode
determinatum est a diversis. Quidam enim moti ex diversitate nominum,
hanc differentiam assignaverunt inter virtutes et dona, quod dona
dicuntur per comparationem ad Deum dantem, virtutes autem per
comparationem ad opera specialia et speciales materias; et ideo ponunt
dona in superiori parte animae, virtutes autem in inferiori. Sed hoc
non potest stare: quia comparatio donorum ad Deum dantem non potest
esse nisi vel sicut ad efficientem, vel sicut ad objectum, vel finem.
Comparatio autem ad Deum sicut ad objectum, non potest diversificare
dona a virtutibus: quia non omnia dona habent Deum pro objecto, cum
scientia de temporalibus sit, fortitudo etiam circa difficilia;
virtutes autem theologicae magis habent Deum pro objecto quam dona.
Similiter etiam nec comparatio ad Deum sicut ad causam efficientem vel
finem: quia hoc commune est omnibus habitibus infusis; et secundum
commune non attenditur differentia. Non enim potest dici quod
immediatius a Deo procedant dona quam virtutes: quia caritas, quae
est virtus, est donum, in quo omnia dona alia nobis donantur. Et
ideo alii dicunt, quod dona sunt magis in ratione, sed virtutes sunt
magis in voluntate: quia de virtutibus tantum duae inveniuntur in
ratione sive intellectu, scilicet fides et prudentia; de donis autem
quatuor. Sed hoc iterum non potest stare: quia eadem est differentia
quae est divisiva generis et constitutiva speciei; unde si habitus
infusus dividitur in virtutem et donum per hoc quod est in ratione vel
voluntate esse, oportet quod esse in ratione sit differentia
constitutiva vel quasi constitutiva doni, et esse in voluntate
virtutis; et ita oportet dicere quod salvetur in omnibus quae
continentur sub eis, et non in pluribus: quod patet esse falsum. Et
ideo alii dicunt, quod virtutes sunt ad bene operandum, sed dona ad
resistendum tentationibus. Sed hoc iterum nihil est: quia sicut eadem
qualitas naturalis est qua ignis calefacit et qua resistit omni
infrigidanti, ita idem habitus est quo quis bona operatur et contrariis
operibus repugnat: quia unicuique, secundum philosophum, delectabilis
est operatio secundum proprium habitum, et contrarium est quod illi
operationi repugnat. Et ideo alii dicunt, quod virtutes sunt ad
expurgandum animam a peccatis, sed dona ad sanandum animam a sequelis
peccati, innitentes verbo Gregorii, qui dicit, quod sapientia datur
contra stultitiam, intellectus contra hebetudinem, et sic de ceteris
quae non nominant peccata, sed sequelas peccati. Sed hoc iterum, ut
videtur, non sufficit: quia ad actum peccati consequitur macula, et
reatus, quae per gratiam removentur; et iterum dispositio vel
habitus, qui per habitus contrarios tolluntur; et sic videtur quod
dona non possunt esse ad hoc specialiter quod sequelas peccati
removeant. Et praeterea omnia illa quae Gregorius dicit, tolluntur
per virtutes: quia praecipitationem tollit prudentia vel providentia,
superbiam tollit humilitas; et sic non potest secundum hoc esse
differentia propria inter virtutes et dona. Et ideo alii dicunt, quod
virtutes sunt ad conformandum nos Christo in his quae bene operatus
est, sed dona sunt ad conformandum ipsi in his quae fortiter passus
est. Sed hoc iterum nihil videtur esse dictu: quia in passione
Christi praecipue a sanctis proponuntur nobis imitanda caritas,
humilitas, patientia, quae sunt virtutes, et magis quam sapientia et
scientia, quae sunt dona. Unde videtur adinventio quaedam esse, et
rationi non concordat. Et ideo alii dicunt, quod dona dantur ad
altiores actus quam sint actus virtutum; et haec opinio inter omnes
vera videtur. Unde ad hujus intellectum sciendum, quod cum virtus in
omnibus rebus inveniri possit, secundum quod habent aliquas proprias
operationes, in quibus ad bene operandum ex propria virtute
perficiuntur; loquentes tamen in morali materia de virtute,
intelligimus de virtute humana, quae quidem ad operationem humanam bene
exequendam perficit. Operatio autem hominis potest dici tripliciter.
Primo ex potentia eliciente vel imperante operationem; sicut operatio
rationis vel alicujus potentiae quae obedit rationi, quia a ratione
habet homo quod sit homo; nutriri autem et videre non sunt operationes
hominis inquantum est homo, sed inquantum est vivum vel animal; et
secundum hoc omnes habitus perficientes ad operationes aliquas in quibus
non communicat homo cum brutis, possunt dici virtutes humanae.
Secundo dicitur operatio humana ex materia, sive objecto, sicut illae
quae habent pro materia passiones, sive operationes humanas: sic enim
virtutes morales proprie virtutes humanae dicuntur. Unde dicit
philosophus 10 Ethicor., quod opus speculativae virtutis est magis
divinum quam humanum: quia habet necessaria et aeterna pro materia,
non autem humana. Tertio dicitur humana ex modo, quia scilicet in
operationibus humanis vel primo vel secundo modo, etiam modus humanus
servatur. Si autem ea quae hominis sunt, supra humanum modum quis
exequatur, erit operatio non humana simpliciter, sed quodammodo
divina. Unde philosophus, in 7 Ethic., contra virtutem
simpliciter dividit virtutem heroicam, quam divinam dicit, eo quod per
excellentiam virtutis homo fit quasi Deus. Et secundum hoc dico,
quod dona a virtutibus distinguuntur in hoc quod virtutes perficiunt ad
actus modo humano, sed dona ultra humanum modum: quod patet in fide et
intellectu. Connaturalis enim modus humanae naturae est ut divina non
nisi per speculum creaturarum et aenigmata similitudinum percipiat; et
ad sic percipienda divina perficit fides, quae virtus dicitur. Sed
intellectus donum, ut Gregorius dicit, de auditis mentem illustrat,
ut homo etiam in hac vita praelibationem futurae manifestationis
accipiat; et ad hoc etiam consonat nomen doni. Illud enim proprie
donum dici debet quod ex sola liberalitate donantis competit ei in quo
est, et non ex debito suae conditionis.
Ad primum ergo dicendum, quod dona possunt dici virtutes, inquantum
perficiunt ad bene operandum, et humanae, secundum quod operationes
quae ex donis eliciuntur, non sunt communes hominibus et brutis; sed
sunt supra virtutes, inquantum ultra humanum modum perficiunt.
Ad secundum dicendum, quod ratio doni non salvatur in virtutibus etiam
infusis, quantum ad omnia, secundum quod salvatur in donis
praedictis: quia modus operandi qui est in virtutibus, est secundum
conditionem humanam, quamvis substantia habitus sit ex divino munere;
et ita aliquo modo potest dici virtus donum.
Ad tertium dicendum, quod quia ea quae sunt supra nos, non possumus
cognoscere nisi ex his quae secundum nos sunt; ideo nomina donorum
sumuntur ex his quae virtutibus conveniunt, quamvis in donis illa quae
sunt virtutum, sint modo eminentiori quam in virtutibus: unde
aequivoce praedicta nomina de virtutibus et donis dicuntur.
Ad quartum dicendum, quod in omnibus definitionibus datis de
virtutibus humanis vel exprimitur aliquid quod ad modum humanum
pertinet, vel in ipso actu, ex quo sumitur definitio virtutis,
intelligitur modus agendi homini proportionatus: unde definitiones
illae non conveniunt donis secundum quod de virtutibus dantur.
Ad quintum dicendum, quod voluntas non habet aliquam imperfectionem de
ratione sua in nobis quantum ad modum suae operationis, sicut
intellectus, qui cognoscit accipiendo a phantasmatibus; unde in statu
viae Deum per essentiam amamus, non autem videmus. Et ideo non
potest accipi supra illam virtutem quae est in voluntate, aliquod donum
perficiens ad agendum nobiliori modo quam sit modus virtutis; et ideo
cum donum non sit supra virtutem nisi ratione modi, non erit
inconveniens quod virtus perficiens voluntatem quantum ad sui supremum,
dignior sit quolibet dono.
Ad sextum dicendum, quod dona de quibus nunc loquimur, sunt virtutes
divinae; unde reducuntur ad virtutes exemplares quas ponit in Deo,
quae non sunt idem specie cum virtutibus politicis, sed sunt supra
eas, ut dicit philosophus in 7 Ethic.
|
|