|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod plura debeant esse dona
quam septem assignata. Dona enim perficiunt ad modum altiorem quam
virtus. Ergo singulis virtutibus debent respondere singula dona. Sed
inter theologicas virtutes soli fidei videntur dona aliqua respondere,
sicut intellectus, et sapientia. Ergo videtur quod debeant esse alia
dona quae respondeant spei et caritati.
2. Praeterea, circa ea quae sunt temperantiae magis homo infirmatur
quam circa materiam alicujus alterius. Sed dona dantur ad tollendam
imperfectionem quae est in virtutum actibus ex conditione humanae
naturae. Ergo temperantiae debet respondere aliquod donum.
3. Praeterea, inter ista dona ponuntur tria quae pertinent ad
executionem, ut pietas, fortitudo et timor. Sed fortitudini
adjungitur suum motivum, scilicet consilium; pietati vero scientia.
Ergo timori debet aliquod directivum alterum assignari.
4. Praeterea, ad justitiam reducuntur, sicut partes, pietas,
latria, amicitia, et multa alia, ut supra dictum est. Ergo qua
ratione pietas ponitur donum, eadem ratione omnes aliae partes
justitiae.
5. Praeterea, ad prudentiam pertinet non solum consilium, sed etiam
judicium, sicut supra dictum est. Ergo sicut consilium ponitur
donum, ita et judicium.
6. Sed contra, videtur quod debeant esse pauciora. Quia quanto
aliqua cognitio est altior, tanto magis universalis, et minus
multiplex. Sed dona sunt supra virtutes. Cum igitur virtutes ad
cognitionem pertinentes sint fides et prudentia, non debent eis quatuor
dona ad cognitionem pertinentia respondere.
7. Praeterea, donum, ut dictum est, videtur aliquid altius quam
bonum virtutis esse. Sed timor non videtur sonare in aliquam
eminentiam. Ergo non videtur quod debeat inter dona computari.
8. Praeterea, non potest esse species altior suo genere, neque
aliquid altius seipso. Sed donum est aliquid altius virtute. Cum
ergo pietas sit pars justitiae, et fortitudo sit quaedam virtus
cardinalis, videtur quod neutra debeat dici donum.
Respondeo dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, tria sunt
genera virtutum. Sunt enim virtutes intellectuales, theologicae et
morales, in quibus omnibus hoc commune invenitur quod perficiunt ad
actus suos secundum humanum modum. Unde cum donum elevet ad
operationem quae est supra humanum modum, oportet quod circa materias
omnium virtutum sit aliquod donum quod habeat aliquem modum excellentem
in materia illa; nec tamen oportet quod tot sint dona quot sunt
virtutes: quia in unoquoque genere in quo multa continentur, convenit
esse unum summum; et ita respectu multarum virtutum quae sunt unius
coordinationis, potest unum donum excellentiam importare. Sicut etiam
supra dictum est, multae virtutes, etiam quae sunt circa diversas
materias, assignantur partes unius virtutis, secundum quod in materia
ejus communicant. Operatio autem humana, ad quam humano modo virtus
perficit, vel pertinet ad contemplationem, secundum quam conspiciuntur
necessaria et aeterna; vel pertinet ad actionem, secundum quam
disponuntur contingentia, quae libero arbitrio sunt subjecta. In
contemplatione autem humana duplex est via. Una secundum quam
proceditur ad agnitionem necessariorum et aeternorum, quae pertinet ad
inventionem. Alia secundum quam ex principiis primis alia ordinantur,
quae pertinet ad judicium. In prima autem via proceditur humano modo
ex sensu in memoriam, ex memoria in experimentum, et ex experimento in
prima principia, quae statim notis terminis cognoscuntur; et hunc
processum perficit intellectus, qui est habitus principiorum.
Ulterius in eadem via proceditur inquirendo ex istis principiis in
conclusiones; et ad hoc perficit alia virtus intellectualis, quae
dicitur scientia quantum ad ea quae rationi subjacent; in his autem
quae super rationem sunt, perficit fides, quae est inspectio divinorum
in speculo et in aenigmate. Quod autem spiritualia quasi nuda veritate
capiantur, supra humanum modum est; et hoc facit donum intellectus,
qui de auditis per fidem mentem illustrat, ut dicit Gregorius. In
alia autem via contemplationis modus humanus est ut ex simplici
inspectione primorum principiorum et altissimarum causarum homo de
inferioribus judicet et ordinet; et hoc fit per sapientiam, quam ponit
philosophus intellectualem virtutem in 6 Ethic., quia sapientis est
ordinare, ut in principio Metaphysic. dicitur. Sed quod homo illis
causis altissimis uniatur transformatus in earum similitudinem, per
modum quo qui adhaeret Deo, unus spiritus est, 1 Corinth. 6, ut
sic quasi ex intimo sui de aliis judicet et ordinet non solum
cognoscibilia, sed etiam actiones humanas et passiones; hoc supra
humanum modum est, et hoc per sapientiae donum efficitur. Ex parte
autem actionis duo inveniuntur; scilicet dirigere, quod pertinet ad
cognitionem; et exequi, quod est affectionis. In cognitione autem
practica, quae dirigit in operibus moralibus, invenitur duplex via,
sicut et in contemplationis cognitione, scilicet inventio, et
judicium. In inventione autem modus humanus est quod procedatur
inquirendo et conjecturando ex his quae solent accidere: quia ex
talibus et circa talia est moralis consideratio, ut philosophus dicit:
et haec inventio secundum hunc modum perficitur per eubuliam, quae est
bona consiliatio. Sed quod homo accipiat hoc quod agendum est, quasi
per certitudinem a spiritu sancto edoctus, supra humanum modum est; et
ad hoc perficit donum consilii. In via autem altera modus humanus est
quod ex his quae frequenter solent accidere, homo de inventis per
consilium judicet probabiliter, quod fit per gnomen, et synesim; et
ulterius ordinem hujus judicii imponat inferioribus, quod fit per
prudentiam, quae praeceptiva est. Sed quod homo certitudinaliter
sentiat de his quae agenda occurrunt, supra hominem est, et hoc fit
per donum scientiae, quae docet conversari in medio pravae et perversae
nationis; unde et ipsum nomen certitudinem importat. Executio autem
activae vitae in duobus consistit: scilicet in operationibus, quibus
fit communicatio ad alterum, et in passionibus, quibus homo ad seipsum
disponitur. Operationes autem quibus fit communicatio ad alterum,
secundum humanum modum regulantur, vel ex eo ad quem est communicatio,
sicut cum ei aliquid exhibetur, quod facit justitia; vel ex ipso qui
ad alterum sua communicat, inquantum bonum ejus relucet in tali
communicatione, ut mensura harum communicationum: quae quidem
communicatio vel est in hoc quod homo sua tribuit, quod facit
liberalitas in mediocribus, et magnificentia in maximis donis vel
sumptibus: vel in eo quod seipsum alteri exhibet sive per cognitionem,
ut scilicet cognoscatur talis qualis est per dicta et facta, quod facit
virtus quaedam quae a philosopho dicitur veritas; sive per
affectionem, inquantum se delectabilem exhibet sociis, ut in ludis,
quod facit eutrapelia; vel in communi vita, quod facit amicitia, quae
a philosopho virtus ponitur per quam homo ad unumquemque decenter se
habet in dictis et factis. Sed quod ratio communicationis quantum ad
omnia praedicta non attendatur ex bono communicantis, vel ejus ad quem
est communicatio, ut in his terminis includatur, ut homo alteri tantum
tribuat quantum debet, vel quantum ei expedit qui tribuit, sed quantum
est Deo acceptum divinum bonum quod in se vel in proximo relucet, hoc
supra humanum modum est; et hoc fit per donum pietatis. Passiones
autem vel pertinent ad concupiscibilem vel ad irascibilem. In
passionibus ergo irascibilis dirigendis secundum humanum modum accipitur
pro mensura vel regula, rationis bonum. Passiones enim irascibilis ad
tria reducuntur. Primum est spes, quae est respectu ardui boni
consequendi: quae quidem dirigitur per hoc quod homo pensatis viribus
propriis secundum eorum mensuram ad ardua virtutis opera se extendat;
et hoc facit magnanimitas quae est circa magnos honores, et quaedam
virtus innominata, quae est circa mediocres. Honor enim virtuti
debetur. Secundum autem est timor et audacia, quae sunt respectu mali
difficilis imminentis; et in his passionibus dirigimur, ut secundum
quantitatem suarum virium quis hujusmodi aggrediatur vel fugiat, quod
ad fortitudinis virtutem pertinet. Tertium ira, quae consurgit ex
laesione praecedente, in qua dirigimur ut homo non insurgat in
vindictam ultra quantitatem offensae; et ordinem juris, quod facit
mansuetudo. Sed quod homo in omnibus his pro mensura accipiat divinam
virtutem, ut scilicet ad ardua virtutis opera se extendat, ad quae
scit se suis viribus non sufficere, et pericula quae vires suas
excedant, non formidet divino auxilio innixus, et de illatis injuriis
non solum vindictam non requirat, sed etiam gloriam habeat in
remuneratione intendens, supra humanum modum est: et hoc totum
efficitur per donum fortitudinis. In passionibus autem
concupiscibilis, quae sunt amor, concupiscentia et delectatio,
secundum humanum modum dirigimur ad bonum rationis, ut scilicet tantum
homo ad temporalia bona afficiatur quantum indiget; quod fit per
temperantiam, quae est circa maximas delectationes et concupiscentias,
et secundum alias ei annexas. Sed quod homo ex reverentia divinae
majestatis omnia haec ut stercora arbitretur, supra humanum modum est;
et hoc per donum timoris perficitur; unde in Psalm. 118, 120,
dicitur: confige timore tuo carnes meas. Quidam vero accipiunt
numerum donorum secundum pronitates ad peccatum, eo quod donum est ad
auferendum defectum potentiae in qua est virtus; unde dicunt quod
contra pronitatem ad superbiam est timor ad humilitatem inclinans;
contra pronitatem ad invidiam, quae proximo compati nescit, est
pietas; contra avaritiam scientia, cujus est bene conversari cum
hominibus, unicuique reddendo quod suum est, quod avaritiae
opponitur; contra accidiam, fortitudo; contra iram, quae agit omnia
in praecipiti, consilium; contra gulam quae sensus hebetat,
intellectus; contra luxuriam sapientia, quia gustato spiritu desipit
omnis caro. Alii vero accipiunt numerum donorum secundum ea quae in
Christo exigebantur ad patiendum: quae quidem fuerunt quatuor:
scilicet reverentia ad patrem mittentem, et sic est timor; compassio
vel misericordia ad eos pro quibus patiebatur, et sic est pietas;
virilitas ad passiones sustinendas, et sic est fortitudo; et fructus
passionis consideratio, et sic est intellectus. Consilium autem
fortitudinem dirigit, scientia pietatem, sapientia intellectum. Alii
vero accipiunt secundum ea quae ex peccato consequuntur. Consequuntur
enim in concupiscibili duritia, ut non subveniatur proximo, et contra
hanc est pietas; in irascibili timiditas, contra quam est fortitudo;
et praesumptio, sive audacia, contra quam est timor. In rationali
vero respectu finis, hebetudo ut non cognoscatur, contra quam est
intellectus; et stultitia, ut non afficiatur aliquis debite ad finem,
et contra hanc est sapientia. Sed respectu eorum quae sunt ad finem,
ignorantia, qua scilicet homo nescit quid expediat ad prosecutionem
finis, et contra hanc est scientia; et praecipitatio, per quam homo
ex impetu passionis magis ducitur in his quae sunt agenda, quam ex
electione, et contra hanc est consilium. Alii vero aliter accipiunt,
dicentes, quod dona perficiunt in duplici vita. In contemplativa
quidem sapientia per modum gustus experientis; intellectus per modum
visus inspicientis. In activa autem quantum ad recessum a malo,
timor; quantum ad operationem boni, ad quod omnes tenentur, pietas ut
exequens, et scientia ut dirigens; quantum vero ad operationem boni,
ad quod non omnes tenentur, fortitudo ut exequens, et consilium ut
dirigens. Sed prima assignatio magis videtur accepta secundum proprias
rationes donorum.
Ad primum igitur dicendum, quod fides est in intellectu, spes autem
et caritas in voluntate, ut prius dictum est. Intellectus autem
humanus ex sua natura habet imperfectionem in modo intelligendi, quia
spiritualia non potest percipere nisi deveniens in ea ex sensibilibus;
sed voluntas non habet ex sui natura aliquem modum imperfectionis, ut
dictum est; et ideo caritati et spei non respondet aliquod donum quod
perfectiori modo operetur: imperfectio enim quae est in actu spei, non
est ex modo operandi, sed magis ex distantia objecti.
Ad secundum dicendum, quod perfectio temperantiae consistit in
retrahendo a delectationibus circa quae est, unde et nomen accepit;
perfectio autem fortitudinis in sustinendo, vel aggrediendo; justitiae
autem in operando quae ad alterum sunt. Et ideo justitiae respondet
donum quod est ad operandum, scilicet pietas; et fortitudini donum
quod est ad sustinendum et aggrediendum, quod eodem nomine nominatur:
temperantiae autem donum quod sonat in recessum ab aliquo, scilicet
timor, ut prius dictum est.
Ad tertium dicendum, quod idem est directivum in recessu a termino et
in accessu ad alium terminum; et ideo timor, qui sonat in recessum,
non habet aliquod speciale directivum praeter ea quae dirigunt in aliis
exequentibus, quae pertinent ad accessum ad terminum.
Ad quartum dicendum, quod quia donum elevat hominem ad id quod est
supra se, ideo convenienter donum respondens justitiae ex illa parte
justitiae sumitur quae ei quod maxime supremum est, debetur.
Hujusmodi autem est pietas, quae debetur Deo, et patri carnali, vel
etiam patriae.
Ad quintum dicendum, quod judicium prudentiae per donum scientiae
perficitur, sicut et consilium per donum consilii.
Ad sextum dicendum, quod multae aliae virtutes pertinent ad
cognitionem quam fides et prudentia, sicut patet de omnibus
intellectualibus; et ideo ratio procedit ex falsis.
Ad septimum dicendum, quod timor sonat in quamdam subjectionem hominis
per quamdam reverentiam. Quanto autem creatura magis creatori
subjicitur, tanto altior est; sicut materia quanto magis subjicitur
formae, tanto perfectior est; et ideo timor in excellentiam sonat,
secundum quod importat reverentiam ad Deum: sic enim maxime donum
est.
Ad octavum dicendum, quod pietas quae est donum, est supra
justitiam, et supra omnes partes ejus, ut ex praedictis patet, et
ideo non est idem cum pietate, quae est pars justitiae.
|
|