|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dona non remaneant in
patria. Donum enim fortitudinis videtur esse contra difficultates
ordinatum. Sed in patria non erit aliqua difficultas. Ergo ibi non
erit fortitudinis donum.
2. Praeterea, pietas est ad compatiendum proximo. Sed in patria
non erit compassio. Ergo nec pietas donum.
3. Praeterea, timor est ad retrahendum a malo, et ex fide
consequitur. Sed in patria evacuabitur fides, et omne malum
cessabit. Ergo non erit ibi timor.
4. Praeterea, secundum Damascenum, consilium est de dubiis. Sed
in patria non erit dubitatio. Ergo nec consilium.
5. Praeterea, 1 Corinth. 13, 8: scientia destruetur; ipsa
enim docet conversari in medio pravae et perversae nationis; quod in
patria penitus non erit. Ergo neque donum scientiae erit in patria.
6. Praeterea, dona omnia, ut dictum est, tollunt imperfectionem
quae est in virtutibus quantum ad modum operandi. Sed in patria non
erit imperfectio. Ergo donis non indigebimus; sed ipsae virtutes
perfectae sufficient.
1. Sed contra, Christus fuit simul verus viator et comprehensor.
Sed in Christo fuerunt dona excellentissima, ut patet per id quod
dicitur Isai. 2. Ergo per comprehensionem gloriae non excluduntur,
et ita remanebunt in patria.
2. Praeterea, dona sunt perfectiora virtutibus cardinalibus. Sed
illae manent in patria. Ergo multo fortius dona.
3. Praeterea, per donum elevatur homo supra humanum modum, sicut
patet ex dictis. Sed hoc praecipue erit in patria, quando erimus
aequales Angelis Dei, ut dicitur Matth. 22. Ergo dona
permanebunt in patria.
Respondeo dicendum, quod modus unicuique rei ex propria mensura
praefigitur; unde modus actionis sumitur ex eo quod est mensura et
regula actionis; et ideo cum dona sint ad operandum supra humanum
modum, oportet quod donorum operationes mensurentur ex altera regula
quam sit regula humanae virtutis, quae est ipsa divinitas ab homine
participata suo modo, ut jam non humanitus, sed quasi Deus factus
participatione, operetur, ut ex praedictis patet; et ita omnia dona
communicant in mensura operationis; differunt autem in materia circa
quam operantur. Illa enim quae in vita activa perficiunt, habent
materiam communem cum moralibus virtutibus; illa vero quae perficiunt
in vita contemplativa, habent materiam communem cum theologicis et
intellectualibus virtutibus, eo quod praecipuum objectum
contemplationis Deus est, qui est objectum theologicarum virtutum.
Dona igitur illa quae perficiunt in vita activa, non manent quantum ad
actus quos habent circa propriam materiam, sicut nec virtutes
cardinales: quia nec timor a noxiis retrahit, nec fortitudo difficilia
sustinere facit: sed remanebunt quantum ad actus quos habent circa
Deum, qui est mensura operationis in illis, sicut timor hominem per
reverentiam Deo subjiciet. Dona autem illa quae perficiunt in vita
contemplativa, remanebunt quantum ad actus quos habent circa propriam
materiam, et quantum ad actus quos habent circa propriam mensuram; sed
perficientur quantum ad modum: quia quantumcumque dona ad altiorem
modum elevent quam sit communis homini modus, nunquam tamen in via ad
modum patriae pertingere possunt.
Et per hoc patet responsio ad prima quinque, quae procedunt de donis
perficientibus in vita activa secundum actus quos habent circa propriam
materiam.
Ad sextum dicendum, quod dona illa quae communicant cum virtutibus in
objecto quod in patria remanebit, non remanebunt in patria a virtutibus
illis distincta, a quibus non distinguuntur nisi ex imperfectione et
perfectione in modo operationis; quod patet de intellectu et fide:
quia visio, quae fidei succedit, ad intellectus donum perfectum
pertinet, ut patet in Glossa, Matth. 5. Et similiter est de
sapientia, per quam filii Dei vocabimur in comparatione ad spem, quae
ad hanc celsitudinem aspirat. Sed dona illa quae communicant cum
virtutibus moralibus in materia quae in patria non remanebit, non
remanebunt quo ad actus quos habent circa materiam illam in qua cum
virtutibus communicabant, sed quantum ad actus quos habent circa
mensuram, in qua non communicant cum virtutibus. Et ideo actus
illorum donorum remanebunt distincti ab actibus virtutum qui erunt in
patria; et erunt actus horum donorum medii inter actus virtutum
theologicarum et actus moralium virtutum, sicut qui in patria
remanebunt: quia actus virtutum theologicarum erunt circa Deum
secundum se, sicut caritatis in diligendo ipsum; actus vero doni erunt
circa Deum, inquantum est regula dirigens ad operandum in omnibus
aliis; sicut timor reverentiam ad Deum habebit, ex qua in hac vita
omnia mundi prospera contempsit. Actus vero virtutis cardinalis erit
circa finem proprium, quem quis consecutus est ex meritoriis actibus
virtutum; sicut actus temperantiae nullo defectu noxio delectari, ut
in praecedenti distinctione dictum est.
|
|