|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudines non
respondeant singulis donis. Sicut enim supra dictum est, singulis
virtutibus non respondent singula dona. Sed beatitudines sunt
virtutes, ut dicit Glossa: in sermone, inquit, domini septem
praemittuntur virtutes, quae et beatitudines dicuntur, quia perfectos
et bonos faciunt. Ergo beatitudines et dona non respondent sibi
invicem.
2. Praeterea, in via non potest esse beatitudo rei, sed spei
tantum. Sed quilibet actus meritorius facit sperare beatitudinem,
quia spes est ex meritis proveniens, ut supra, dist. 26, dictum
est. Ergo non oportet quod beatitudines respondeant donis, quae sunt
supra modum humanum perficientia, sed virtutibus, quantumcumque
imperfectis.
3. Praeterea, beatitudines ponuntur geminatae, sicut patet Matth.
5, 3: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum;
hoc totum ad unam beatitudinem pertinet. Dona autem ponuntur
singillatim. Ergo dona et beatitudines non correspondent sibi
invicem.
4. Praeterea, inter dona primo computatur sapientia. Sed
sapientiae non correspondet paupertas spiritus quae prima inter
beatitudines ponitur. Ergo beatitudines non recte respondent donis.
5. Praeterea, dona sunt tantum septem; beatitudines autem octo.
Ergo non respondent sibi invicem.
6. Praeterea, inter dona ponuntur quatuor ad cognitionem
pertinentia. Sed inter beatitudines una tantum pertinet ad
cognitionem, illa scilicet qua dicitur: beati mundo corde, quoniam
Deum videbunt. Ergo non respondent beatitudines donis.
7. Praeterea, scientia in omnibus actibus qui ad vitam activam
pertinent, videtur dirigere. Ergo scientiae non magis correspondet
illa beatitudo: beati qui lugent, ut Glossa dicit, quam aliqua
aliarum.
1. Sed contra est quod dicitur in Glossa Matth. 5: ibi enim
singulae beatitudines singulis donis adaptantur.
2. Praeterea, beatitudo, sive felicitas, secundum philosophum,
est operatio secundum perfectam virtutem. Sed dona sunt perfectissimae
virtutes, ut ex dictis patet. Ergo et beatitudines correspondent
donis.
3. Praeterea, dona a magistris ponuntur media inter virtutes et
beatitudines. Sed dona respondent virtutibus, ut ex dictis patet.
Ergo et beatitudines respondent donis.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, quod beatitudines sunt quidam
habitus perfectiores donis, sicut dona sunt perfectiora virtutibus.
Unde dicunt, quod virtutes perficiunt ad actus primos, dona autem ad
actus secundos, sed beatitudines ad actus tertios. Sed non de facili
potest assignari differentia inter actus beatitudinum et donorum, quae
sufficiat ad differentiam habituum: quod patet ex differentia quam
assignant, quae non est nisi secundum intensionem et remissionem, quod
non sufficit ad diversificandum habitum. Et ideo aliter dicendum,
quod beatitudines non sunt habitus distincti a virtutibus et donis; sed
sunt operationes virtutum perfectarum ex adjunctione donorum, sive
potius operationes ipsorum donorum. Et hoc consonat dictis sanctorum,
qui beatitudines virtutes nominant eo modo loquendi quo virtus dicitur
actus virtutis. Consonat etiam ipsi Evangelio, quod inter
beatitudines multa enumerat quae manifeste ad dona vel virtutes
pertinent. Consonare etiam videtur ad hoc Magister, qui de
beatitudinibus specialem tractatum non facit sicut de virtutibus et
donis. Consonat etiam philosophorum dictis, qui felicitatem dicunt
etiam esse operationem secundum perfectam virtutem. Perfectio autem
virtutis potest tripliciter accipi. Primo quantum ad speciem
virtutis, sicut prudentia quae dirigit alias virtutes morales, et
sapientia quae dirigit alias intellectuales. Unde a philosopho
felicitas civilis ponitur operatio prudentiae; felicitas autem
contemplativa, sapientiae. Secundo quantum ad statum perfectionis,
ad quam perfectionem virtus pervenit per augmentum: et haec etiam
perfectio requiritur ad felicitatem secundum philosophum: quia sicut
una dies non facit ver, ita nec beatum. Tertio quantum ad modum; et
sic dona possunt dici perfectae virtutes, ut ex dictis patet: vel
etiam virtutes quibus dona adjunguntur, secundum quod unus habitus ex
additione alterius adjuvatur; et sic beatitudines, de quibus loquitur
dominus, Matth. 5, dicuntur operationes perfectae virtutis. Et
quia dona, ut dictum est, habent duplices actus, quosdam qui
pertinent ad viam, et quosdam qui pertinent ad patriam; ideo in
singulis beatitudinibus duo ponuntur: unum pertinens ad statum viae,
aliud autem ad statum patriae. Differt tamen in his quae pertinent ad
vitam contemplativam et activam. Vita enim contemplativa et hic
incipit, et in futuro consummatur; unde actus qui erunt perfecti in
patria, quodammodo in hac vita inchoantur, sed imperfecti sunt.
Donum autem intellectus cujus est spiritualia apprehendere, in patria
ad ipsam divinam essentiam pertinget, eam intuendo; unde in sexta
beatitudine quae ad donum intellectus pertinet, ponitur quantum ad
statum patriae: quoniam ipsi Deum videbunt. Sed in statu viae
spiritualia, et praecipue Deum, magis videmus cognoscendo quid non
est, quam apprehendendo quid est; et ideo quantum ad statum viae
ponitur cordis munditia non solum a passionum illecebris (quam
munditiam donum intellectus non facit, sed praesupponitur per vitam
activam perfectam), sed etiam ab erroribus, et phantasmatibus, et
spiritualibus formis a quibus omnibus docet abscedere Dionysius in
Lib. de mystica theologia tendentes in divinam contemplationem.
Similiter etiam donum sapientiae, cujus est spiritualia quae
intellectus apprehendit, judicare sive ordinare sive approbare,
infallibiliter et recte judicabit et ordinabit de omnibus quae ei
subduntur, sive sint apprehensiones sive operationes; et in hoc
quaedam similitudo deitatis in homine apparebit, cum Deus a providendo
et judicando nomen acceperit, secundum quam homo filius Dei manifeste
ostendetur. Unde in septima beatitudine, quae ad sapientiam,
reducitur dicitur: quoniam filii Dei vocabuntur. In statu autem viae
magis operatur in removendo impedimenta, quae praedictam ordinationem
perturbare possunt, quam eam assequatur; et ideo pacificatio ponitur
in septima beatitudine quantum ad statum viae, per quam perturbantia
pacem, quae est ordinationis praedictae terminus, quietare conatur et
in seipso et etiam quantum ad alios qui quocumque modo ei obediunt.
Activae autem vitae finis est non cognitio, sed operatio; et ideo
actus consilii et scientiae, quae in vita activa dirigunt, non
computantur inter beatitudines; sed tamen beatitudines, quae sunt
actus donorum exequentium, in Glossa, Matth. 5, ei attribuuntur
inquantum actus habitus exequentis est etiam quodammodo habitus
dirigentis. Ad donum autem timoris, ut dictum est, pertinet omnia
temporalia bona ex reverentia divinae majestatis despicere: quorum
quaedam sunt extrinseca, sicut divitiae et honores, et horum
contemptus ad primam beatitudinem pertinet, qua dicitur: beati
pauperes spiritu. Paupertas enim spiritus, ut dicit Glossa, duas
habet partes: scilicet rerum abdicationem, et spiritus, idest
superbiae, contritionem. In patria enim non erit actus timoris circa
temporalia bona, sed circa id quod erat ratio contemnendi ista
temporalia. Et ideo in hac beatitudine ponitur quantum ad statum
patriae, dominium regni caelorum, in quo divitiae et honores caelestes
comprehenduntur, ex quorum consideratione temporalia contemnebantur.
Alia vero temporalium bonorum intrinseca sunt homini, scilicet
deliciae; et horum contemptus pertinet ad tertiam beatitudinem, qua
dicitur: beati qui lugent; et ponitur quantum ad statum patriae
consolatio futura, ex cujus respectu consolatio temporalis
despiciebatur. Et quia circa difficiliora magis rationis directione
indigemus; ideo tertia beatitudo attribuitur dono dirigenti, scilicet
scientiae; prima autem dono exequenti, scilicet timori: difficilius
enim abnegantur intrinseca quam extrinseca bona. Ad donum autem
fortitudinis pertinet omnia difficilia sustinere cum gaudio. Est autem
duplex difficultas. Una in labore operationum, et talis sustinentia
ad quartam beatitudinem pertinet, qua dicitur: beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam; idest, qui quaelibet laboriosa et difficilia in
prosecutione operationum justitiae sustinent. Sed quantum ad statum
patriae ponitur saturitas, in qua comprehenditur omne illud quod
laborantes recreare solet. Alia difficultas est in passionibus illatis
tolerandis, cujus sustinentia ad octavam beatitudinem pertinet, qua
dicitur: beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Sed
quia ista justitia est manifestativa omnium praecedentium, ideo nec
speciale sibi praemium redditur, sed redditur ad caput, idest ad
praemium positum in prima beatitudine, ut per hoc ostendatur quod
omnium beatitudinum praemia ei debentur; et propter hoc etiam non
attribuitur alicui speciali dono. Sed quarta attribuitur dono
fortitudinis. Ad donum autem pietatis pertinet perficere in his quae
ad alterum sunt. Ad alterum autem aliquis bene se habet dupliciter.
Uno modo, ut molestiae ei non inferantur, etiam si ipse prius
intulerit; et hoc pertinet ad secundam beatitudinem, qua dicitur:
beati mites; Glossa: qui cedunt improbis, et vincunt in bono malum.
Et quia impugnatio proximi plerumque contingit propter pacificam
possessionem temporalium bonorum, ideo in hac beatitudine ponitur,
quantum ad statum patriae, possessio terrae, scilicet viventium.
Alio modo aliquis se habet bene ad alterum, ut beneficia ei exhibeat:
et hoc pertinet ad quintam beatitudinem, qua dicitur: beati
misericordes, et ponitur pro praemio liberatio ab omni miseria, cujus
intuitu aliquis miserias aliorum relevat. Sed quia difficilius est
benefacere quam non nocere; ideo secunda beatitudo attribuitur dono
exequenti, scilicet pietati; quinta autem dono dirigenti, scilicet
consilio, quod ad alterum est, sicut et pietas. Scientia enim non
dicit ordinem ad alterum, sicut nec timor. Ordo autem harum
beatitudinum accipitur secundum quod ab exterioribus homo magis ad
interiora progreditur: quia maxime extrinseca sunt bona temporalia
exteriora; post hoc autem passiones innatae; post hoc operationes
propriae exteriores: tum quia in his est labor: post hoc compassio
interior; post hoc apprehensio; post hoc ordinatio. Passio vero
illata ponitur ultima, quasi aliorum manifestativa.
Ad primum igitur dicendum, quod beatitudines dicuntur virtutes,
inquantum sunt actus perfectarum virtutum, scilicet donorum; et ideo
beatitudines respondent donis sicut operationes habitibus.
Ad secundum dicendum, quod virtus imperfecta facit sperare
beatitudinem futuram solum merendo ipsam; sed virtus perfecta per
meritum et assimilationem ad ipsam; sicut etiam pueros bonae indolis
dicimus felices, secundum philosophum in 1 Ethic., inquantum in eis
quoddam indicium futurae felicitatis apparet.
Ad tertium dicendum, quod habitus donorum sunt idem in via et in
patria; actus autem non; et ideo beatitudines geminantur, non autem
dona.
Ad quartum dicendum, quod dona sunt tantum a Deo, et ideo
praeordinantur secundum quod sunt perfectiora: sic enim sunt Deo
propinquiora. Sed operationes donorum, quae sunt etiam beatitudines,
sunt etiam a nobis; et ideo ordinantur secundum quod sunt priora quo ad
nos, quibus est ascensus ab inferioribus ad superiora, et de
imperfectis ad perfecta.
Ad quintum dicendum, quod non oportet quod singulis donis singulae
beatitudines respondeant; quia alicui dono respondent duae
beatitudines, et alicui beatitudini duo dona, unum sicut dirigens,
alterum sicut exequens, ut ex dictis patet. Sed secundum hoc dicuntur
beatitudines donis respondere, quia non est aliqua beatitudo quae
directe non respondeat alicui dono, neque aliquod donum cui non
respondeat aliqua beatitudo.
Ad sextum dicendum, quod vitae activae finis non est cognitio; et
ideo cum beatitudo finem quemdam nominet, non potest poni in vita
activa aliqua beatitudo pertinens ad cognitionem, sed solum in vita
contemplativa, cujus perfectio in cognitione consistit. Sed dona
nominant habitus, qui non sunt fines; et ideo non est similis ratio de
donis et beatitudinibus.
Ad septimum dicendum, quod quamvis scientia et consilium dirigant in
omnibus actibus activae, tamen quidam eorum magis per quamdam
appropriationem reducuntur ad scientiam vel consilium quam alii, ut ex
dictis patet.
|
|