|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fructus non
correspondeant donis. Quia, ut dicit Ambrosius, virtutes fructus
dicuntur, quia suos possessores sancta et sincera delectatione
reficiunt. Sed virtutes non respondent donis, sed praecedunt ea.
Ergo nec fructus.
2. Praeterea, fructus videtur in praemium sonare. Sed dona non
tantum ad praemium, sed ad statum meriti pertinent. Ergo donis
fructus non respondent.
3. Praeterea, fructus a fruendo dicitur. Sed Deo solum fruendum
est, ut Augustinus dicit. Ergo videtur esse tantum unus fructus,
sicut una fruitio; et ita non possunt fructus correspondere donis,
quae sunt septem.
4. Praeterea, fructus distinguuntur secundum diversos status
virtutum, ut patet Matth. 13, in Glossa: quia fructus tricesimus
debetur conjugatis, sexagesimus autem viduis, sed centesimus
virginibus. Dona autem non distinguuntur secundum diversos status,
quia in omnibus statibus possunt aliquo modo dona haberi. Ergo fructus
non respondent donis.
5. Praeterea, Gal. 5, ponuntur multo plures fructus quam
septem. Cum ergo dona sint tantum septem, fructus autem duodecim;
videtur quod fructus non respondeant donis.
1. Sed contra, beatitudines respondent donis. Sed beatitudo
continet fructum, cum non sit sine delectatione, ut dicitur 1
Ethic. Ergo fructus donis respondent.
2. Praeterea, Sap. 4, 15, dicitur: bonorum laborum gloriosus
est fructus. Sed non sunt aliqui labores digniores quam in operibus
donorum. Ergo fructus donis respondent.
3. Praeterea, delectationes virtutum dicuntur fructus, ut patet ex
auctoritate Ambrosii inducta. Sed non minor est delectatio in donorum
actibus quam in actibus virtutum. Ergo fructus respondent donis.
Respondeo dicendum, quod nomen fructus a corporalibus ad spiritualia
transfertur. Dicitur enim in corporalibus fructus quod de terrae
nascentibus expectatur; et ideo omne illud quod de re aliqua quis
consequitur, quasi mercedem laboris circa illam impensi, dicitur
fructus. Hoc autem est et illud quod de re aliqua principaliter
expectatur; et sic fructus omnis nostri operis Deus est; et iterum
illud quod quis consequitur ex operatione, non principaliter propter
hoc operans, dicitur fructus; et sic delectationes quae in bonis
operibus sunt, sunt quidam fructus bonorum operum; et hoc modo in
auctoritate praedicta accipit Ambrosius fructum, dicens ipsas virtutes
fructus esse, inquantum delectant. Secundum philosophum autem, omnis
operatio procedens ex habitu perficiente naturam, habet delectationem
annexam; unde cum felicitas vel beatitudo sit operatio secundum
virtutem perfectam, quoddam formale completivum beatitudinis est ipsa
delectatio; et ideo fructus qui delectationem nominant, beatitudinibus
respondent, sicut beatitudines donis. Inter fructus autem computantur
quidam qui sunt essentialiter delectatio, ut gaudium quantum ad unionem
et praesentiam bonorum; et pax quantum ad remotionem impedimentorum
perturbantium delectationem; et ideo hi duo fructus respondent omnibus
donis et beatitudinibus. Quidam vero ponuntur quasi ratio
delectationis et causa. Est autem delectatio in operibus activae et
contemplativae vitae. In operibus autem activae vitae ratio
delectationis est duplex. Uno modo ex remotione impedientium veram
delectationem spiritus: delectatio enim ex operatione non impedita
causatur, secundum philosophum. Alio modo ex praesentia bonorum
spiritui convenientium. Impeditur autem spiritualis delectatio vitae
activae dupliciter. Uno modo per delectationes contrarias, scilicet
bonorum temporalium: sicut enim operationes contrariae sunt, ita et
delectationes, ut dicit philosophus in 10 Ethic. Temporalis autem
delectatio vel est in bonis exterioribus, scilicet divitiis et
honoribus; et hanc delectationem cohibet modestia, quae fructus
ponitur, et respondet paupertati spiritus: vel etiam in
delectationibus carnis; et sic reprimuntur vel abstinendo ab
illicitis, quod facit castitas, vel etiam a licitis, quod facit
continentia, secundum Glossam: et hi duo fructus respondent
beatitudini luctus; et per consequens hi tres fructus respondent dono
timoris quasi exequenti. Vel aliter secundum philosophum in 7
Ethic., potest distingui castitas a continentia, ut per continentiam
sic reprimantur concupiscentiae ut non dominentur, per castitatem autem
ut etiam subjiciantur. Alio modo impeditur delectatio spiritualis per
exteriores difficultates: quae quidem consistunt vel in labore
actionum, quem vincit longanimitas; unde hic fructus respondet quartae
beatitudini, et dono fortitudinis: vel etiam in dolore passionum; et
hic dupliciter vincitur. Uno modo ut per eas constantia animi non
frangatur quantum ad seipsum; et hoc facit patientia; et hic fructus
respondet octavae beatitudini: beati qui persecutionem patiuntur, et
dono fortitudinis. Alio modo ut homo ab inferente non turbetur ad
nocendum ei; et hoc facit mansuetudo; et hic fructus respondet
mititati, quae est secunda beatitudo, et dono pietatis. Bonum autem
conveniens secundum activam vitam, quod delectationem facit, est etiam
in affectu, secundum quod homini omne bonum complacet et sui et
alterius: hoc enim est hominem dulcem habere animum, et sic est
bonitas; Glossa, dulcedo animi; et in ordine ad effectum, secundum
quod homo est bene communicativus suorum ad alios; et sic est
benignitas; et hi duo fructus respondent beatitudini quintae, quae est
de misericordia, et dono pietatis. Omnes autem praedicti fructus
respondent donis consilii et scientiae quasi dirigentibus. In vita
autem contemplativa non potest esse aliquid delectationem impediens,
nisi ex parte activae vitae: quia secundum philosophum delectationi
quae est in considerando, non est contrarium. Unde non est ibi ratio
delectationis nisi ex praesentia boni in quo mens quiescit; et hoc
dupliciter. Uno modo per cognitionem spiritualium sine dubitatione,
et sic est fides, Glossa, de invisibilibus certitudo, et respondet
sextae beatitudini, et dono intellectus. Alio modo per intimam
unionem ad spiritualia, ex quo potest judicare de omnibus aliis, quia
spiritualis omnia judicat, 1 Corinth. 11, 15, et sic est
caritas, et respondet septimae beatitudini, scilicet, beati
pacifici, et dono sapientiae.
Ad primum igitur dicendum, quod virtutes dicuntur fructus non ratione
habituum, sed quia in operibus delectationem annexam habent; unde et
virtutes quae inter fructus nominantur, sicut castitas, mansuetudo,
et hujusmodi, non ponuntur inquantum sunt virtutes, sed inquantum
habent aliquam rationem delectandi.
Ad secundum dicendum, quod sicut peccatum habet suam poenam annexam
aliquam quia omnis inordinatus animus sibi est poena, ut dicit
Augustinus in Lib. Confess., ita et meritum habet suum fructum
adjunctum; qui tamen fructus in futuro complebitur, sicut et malorum
poena; et ideo donis respondent fructus etiam quantum ad actus quos in
via habent.
Ad tertium dicendum, quod frui aliquo, proprie est ipsum ut fructum
habere. Hoc autem habet aliquis ut fructum quem expectat principaliter
ex suo opere. Unde illo quod consequitur ex opere non principaliter
expectato, non proprie dicitur aliquis frui, sed solum illo quod
principaliter expectatur, quod est solum Deus. Et ideo quamvis sit
una tantum fruitio, sunt tamen multi fructus: quia quidquid
consequitur, etiam si non principaliter expectatur, potest dici
fructus.
Ad quartum dicendum, quod distinctio fructuum fit dupliciter. Uno
modo secundum intensionem et remissionem; et sic fructus distinguuntur
in Evangelio, quia de quibusdam operibus majus erit gaudium quam de
aliis. Alio modo quantum ad diversas rationes gaudendi; et sic
dividitur quasi essentialiter et per se: et hoc modo distinguitur
Galat. 5: et sic donis respondent fructus, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod eidem dono possunt respondere multi
fructus, secundum quod habet multos actus, ut dictum est; et ideo non
oportet quod sint tot fructus quot dona.
|
|