|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod petitiones donis non
respondeant. Augustinus enim dicit in Ench., quod tribus primis
petitionibus aeterna poscuntur, reliquis vero quatuor temporalia. Sed
unumquodque donorum pertinet ad praesentem vitam, in qua temporaliter
vivitur, et ad futuram, in qua ad aeternitatem pervenimus, ut ex
dictis patet. Ergo donis petitiones non respondent.
2. Praeterea, Augustinus in epistola ad Probam dicit: quisquis
dicit, petendo scilicet, quod ad istam evangelicam precem pertinere
non possit, etiam si non illicite orat, carnaliter orat. Sed multa
alia possunt peti a Deo non carnaliter quam septem dona, sicut septem
virtutes, et gratiam, et necessaria vitae. Ergo petitiones dominicae
orationis septem donis non respondent.
3. Praeterea, omnia dona sunt quaedam bona a Deo donata. Sed
petitiones orationis dominicae non tantum sunt ad consecutionem boni,
sed etiam ad remotionem mali. Ergo dona petitionibus non respondent.
4. Praeterea, in donis sunt quatuor quae ad cognitionem pertinent.
Sed in petitionibus nulla videtur ad cognitionem pertinere. Ergo
petitiones donis non respondent.
5. Praeterea, petitiones ad impetrandum ordinatae sunt. Sed
impetrare aliquid a Deo non est nisi habentis virtutem. Cum igitur
dona simul cum virtutibus infundantur, videtur quod petitiones non
ordinentur ad dona.
6. Praeterea, Augustinus in Ench. dicit, quod hoc totum est una
petitio: et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo;
quod patet ex hoc quod non ponitur ibi: et libera nos a malo, sed
ponitur ibi: sed. Similiter dicit, quod tertia petitio, scilicet,
fiat voluntas tua, concluditur in duabus primis: et ita videtur quod
non sint nisi quinque petitiones, sicut etiam Lucas ponit. Sed dona
sunt septem. Ergo petitiones non respondent donis.
7. Praeterea, secunda petitio, secundum Augustinum ibidem,
pertinet ad resurrectionem corporis. Sed nullum donum ad
resurrectionem pertinet. Ergo petitiones donis non respondent.
1. Sed contra, idem est quod a Deo petitur, et ab ipso accipitur;
unde dicitur Joan. 16, 24: petite, et accipietis. Sed dona
sunt quae per petitiones petuntur; et ita petitiones et dona mutuo sibi
correspondent.
2. Praeterea, in Glossa, Matth. 6, dicitur: in precibus est
ut impetremus dona, in donis ut operemur: de operatione beatitudines
consequentur. Ergo sicut beatitudines respondent donis, ita dona
respondent petitionibus.
3. Praeterea, sicut eadem Glossa dicit, septem petitionibus omnia
dona praesentis vitae vel futurae continentur. Sed in his omnibus
etiam dona perficiunt, ut ex dictis patet. Ergo dona et petitiones
correspondent sibi.
Respondeo dicendum, quod reductio petitionum ad dona non intelligitur
hoc modo quod in petitionibus solum habitus donorum petantur, sed quia
petitur per quamlibet petitionem aliquid eorum quae ad aliquod donorum
pertinent. Haec autem reductio potest attendi dupliciter. Uno modo
in generali, ut scilicet quidquid ad dona pertinet, etiam ad
petitiones pertineat, et e converso; et sic fit reductio eorum ad
invicem non solum per appropriationem sed etiam per proprietatem: quia
sicut dona sufficienter perficiunt in omnibus quae sunt activae et
contemplativae vitae, sive in praesenti sive in futuro, ita et in
omnibus per petitiones divinum auxilium imploratur. Alio modo in
speciali: et sic per proprietatem non potest fieri reductio singulorum
donorum ad singulas petitiones: quia ea quae in diversis petitionibus
postulantur, possunt pertinere ad unum donum, et e converso; sed per
appropriationem quamdam, inquantum singulae petitiones habent aliquam
similitudinem cum singulis donis, sicut et de beatitudinibus dictum
est. Est enim alia ratio distinguendi dona et petitiones. Cum enim
dona sint habitus ordinati ad operandum, oportet quod distinguantur
secundum objecta, in quibus diversificari oportet actus secundum
speciem. Sed petere oportet omnia quibus indigemus ad operandum, quae
non possumus nisi a Deo habere. Unum autem donum ad sui operationem
indiget pluribus auxiliis, et idem auxilium valet ad actus multorum
donorum. Indigemus autem auxilio divino tam in operibus contemplativae
quam in operibus activae. In operibus autem contemplativae indigemus
duplici auxilio. Unum est ut ipsorum contemplabilium, scilicet
divinorum, majestas et dignitas appareat; alias contemplatione et
admiratione quae contemplationem allicit, digna non essent: et hoc
auxilium petitur per primam petitionem: sanctificetur nomen tuum, in
qua petitur ut nomen ejus, quod semper sanctum est, etiam apud homines
sanctum habeatur; hoc est, non contemnatur, ut Augustinus dicit ad
Probam. Unde idem est petere hoc quod illud Eccli. 36, 4:
sicut in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, ita et in conspectu
nostro magnificare in eis. Et quia ex hoc quod homo hujus excellentiae
particeps fit, ordinare et judicare habet, quod est sapientiae; ideo
haec petitio ad sapientiam reducitur, et ad septimam beatitudinem.
Aliud autem auxilium est ut in contemplatione horum magnalium nostram
beatitudinem cognoscamus, ut sic magis his contemplandis homo
inhaerescat: et hoc auxilium petitur per secundam petitionem: adveniat
regnum tuum; Glossa: idest, manifestetur hominibus, ut scilicet in
nobis veniat, et in Christo regnare mereamur secundum Augustinum ad
Probam. Unde idem est hoc petere, ut idem dicit, quod dicere:
ostende faciem tuam, et salvi erimus, Psal. 79, 8; et ideo haec
petitio reducitur ad sextam beatitudinem, et donum intellectus. In
operibus autem activae indigemus duplici auxilio. Primum est ut bona
nobis conferantur, quibus ad bene operandum adjuvemur. Secundum est
ut mala impedientia removeantur. Bonum autem duplex est nobis
necessarium ad vitam activam. Unum quod est directe ad opus virtutis
ordinans, sicut ipsum honestum bonum; et hoc petitur in tertia
petitione: fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra: in qua
secundum Augustinum petimus obedientiam ad Deum, ut sic fiat a nobis
voluntas ejus in terris, sicut fit ab Angelis in caelis. Unde
secundum ipsum, idem est hoc petere, quod dicere: gressus meos dirige
secundum eloquium tuum, Psal. 118, 133; et hoc reducitur ad
quintam beatitudinem, quae est de misericordia: quia misericordiam
praecipue nobis Deus praecepit: et per consequens ad donum consilii.
Aliud est organice ad virtutem serviens, sicut temporalia subsidia,
quibus homo ad bene operandum juvatur; et hoc pertinet ad quartam
petitionem, qua dicitur: panem nostrum quotidianum da nobis hodie;
quia, secundum Augustinum ibidem, per hoc quod dicitur hodie
significatur hoc tempus: ubi vel sufficientiam illam petimus a patre
quae superexcellit, in nomine panis totum significantes: vel
sacramentum fidelium; et hoc est idem quod petitur Prov. 30, 8:
divitias et paupertatem ne dederis mihi; sed tantum victui meo tribue
necessaria; et haec petitio reducitur ad quartam beatitudinem: quia
hujusmodi subsidia vitae sunt quae nos in laboribus hujus vitae
sustentant: et per consequens ad donum fortitudinis. Impediens autem
operationem activae vitae est triplex. Primo malum culpae,
praeteritum quidem in actu, sed manens in reatu, macula et
inquinatione; et contra hoc malum petitur auxilium per quintam
petitionem, qua dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris; ubi, ut dicit Augustinus ibidem, nos
admonemur et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur; et
hoc idem petiit qui dixit, Psal. 7, 5: si reddidi retribuentibus
mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis; et hoc reducitur ad
tertiam beatitudinem, quae est de luctu: quia ea remittuntur peccata,
et per consequens ad donum scientiae. Secundum est malum futurum,
quia timemus inclinans ad peccatum; et circa hoc petitur auxilium in
sexta petitione, cum dicitur: et ne nos inducas in tentationem; in
qua, secundum Augustinum, petimus, ne deserti divino auxilio alicui
tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Et hoc
idem petitur Eccli. 23, 6: aufer a me ventris concupiscentias;
et hoc reducitur ad secundam beatitudinem, quae est de mititate: quia
praecipue tentationes ad malum, sunt molestiae quae a proximis
inferuntur, quibus provocamur ut eis noceamus, quas tentationes per
illam beatitudinem vincimus, et per consequens ad donum pietatis.
Tertium est malum praesens, quodcumque sit illud; et contra hoc
petitur auxilium per septimam petitionem, qua dicitur: sed libera nos
a malo. Unde Augustinus dicit quod homo Christianus in qualibet
tribulatione constitutus in hac petitione gemitus edit; et hoc idem
petivit qui dixit Psalm. 58, 1: eripe me ab inimicis meis, Deus
meus; et hoc reducitur ad beatitudinem quae est paupertas spiritus;
quia ejus est in tribulatione auxilium petere: et per consequens ad
donum timoris. Possunt autem tres ultimae petitiones aliter distingui
secundum Augustinum: ut prima earum petatur auxilium contra malum
culpae; secunda autem contra inclinantia in culpam; tertia vero contra
poenae malum.
Ad primum igitur dicendum, quod in obedientia ad Deum, quae omne
honestum actionis complectitur, et contemplationis bona in hac vita
incipiunt, et in futura consummantur; et quantum ad hanc
consummationem Augustinus dicit, quod per tres primas petitiones
petimus bona aeterna; in aliis autem petitionibus petimus ea quae
tantum in hac vita sunt.
Ad secundum dicendum, quod in hac oratione non solum petuntur habitus
donorum: quia petitiones horum habituum, quantum ad intellectum et
sapientiam, comprehenduntur in primis duabus petitionibus: sed quantum
ad omnes habitus donorum vel virtutum, qui dirigunt in vita activa,
petuntur in tertia petitione, quia omnes habitus operativi non sunt
nisi ad obediendum Deo: sed per singulas petitiones petuntur ea quae
aliquo modo pertinent ad omnia dona.
Ad tertium dicendum, quod quamvis dona sint quaedam bona a Deo data,
tamen ad hoc quod possint habere debitas operationes, oportet quod a
malis homo liberetur.
Ad quartum dicendum, quod duae petitiones pertinent ad cognitionem
contemplativam; sed ad cognitionem practicam non ponuntur aliquae
petitiones pertinentes, eadem ratione qua nec aliquae beatitudines, ut
dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis homo non habens virtutes, non
possit dona impetrare ea merendo; potest tamen impetrare per modum
dispositionis ad illa; et iterum aliquis habens virtutes et dona potest
impetrare perseverantiam in eis.
Ad sextum dicendum, quod, simpliciter loquendo, sunt septem
petitiones, ut dictum est; non tamen est inconveniens ut earum una
aliquo modo includatur in alia, sicut aliquid est in alio in potentia.
Ad septimum dicendum, quod quia in resurrectione corporis praecipue et
totaliter participes erimus regni divini; ideo dicit Augustinus, quod
secunda petitio pertinet ad resurrectionem corporum, non quia directe
corporis resurrectio petatur.
|
|