|
Spiritus sapientiae et intellectus et cetera. Ratio ordinis ex
praedictis patet. Combinationis autem ratio haec est, quia simul
combinantur dona duo, quorum unum dirigit alterum sicut sapientia
dirigit intellectum, proprie loquendo; consilium autem fortitudinem
per quamdam appropriationem: quia sicut praecipue consilio indigemus in
operationibus supererogationis, ita et in fortitudine: scientia
pietatem, quia neutrum sonat nisi id ad quod omnes tenentur. Timor
autem, quia est recessus a malo, ideo non indiget proprio directivo,
ut ex dictis patet; tamen, proprie loquendo, consilium et scientia
dirigunt in omnibus tribus donis exequentibus. Spiritus timoris. Hic
specialiter dicitur Christum replevisse, quia propter suam
imperfectionem minus in ipso esse videbatur; ideo quia principaliter ad
patiendum venerat, quod per humilitatem est completum, quae pertinet
ad donum timoris domini. Quidam tamen secundum effectum timorem in
Christo et in Angelis tantum esse contendunt. Hoc est verum de
timore secundum actum affectus qui est timere separationem, et non
quantum ad quemlibet actum affectus, ut postea dicetur.
|
|