|
Postquam determinavit de donis in generali, hic determinat de dono
timoris, qui propter sui multiplicem acceptionem, specialem
difficultatem habet. Dividitur autem haec pars in duas: primo
determinat de timore in generali; secundo autem de timore Christi
specialiter, ibi: cum autem fuerit in Christo timor poenae,
quaeritur, an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel
initialis. Prima in duas: in prima ponit distinctionem timoris; in
secunda solvit quamdam contrarietatem, ibi: et attende quod quatuor
hic distinguuntur timores. De his eisdem timoribus latius disputat
Augustinus. Hic ponit comparationem timorum ad invicem, et circa hoc
duo facit: primo comparat timores ad invicem; secundo ex dictis
quamdam conclusionem infert, ibi: illud quoque diligenter est
notandum. Circa primum duo facit: primo comparat timorem filialem ad
servilem; secundo initialem ad utrumque, ibi: in quibus etiam timorem
initialem significavit. Circa primum autem tria facit: primo ponit
proprietatem timoris servilis; secundo ostendit differentias timoris
casti, vel filialis ad ipsum, ibi: est autem alia sententia; tertio
per similitudinem differentiam manifestat, ibi: non potest melius
explanare quid intersit inter hos duos timores, quam si ponas duas
mulieres maritatas et cetera. In quibus etiam initialem timorem
significavit. Hic comparat timorem initialem ad alios duos, et circa
hoc duo facit: primo ostendit distinctionem ejus ab utroque dictorum;
secundo ponit quamdam convenientiam ipsius ad timorem servilem, ibi:
sciendum autem est, quod uterque timor (...) in Scripturae
diversis locis dicitur initium sapientiae. Hic est duplex quaestio.
Prima de timore, de quo agitur hic. Secunda autem de aliis donis
exequentibus, scilicet pietate et fortitudine. Circa primum
quaeruntur tria: primo de timore in generali; 2 de timore servili;
3 de timore filiali.
|
|