|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor servilis non sit
a spiritu sancto. Quidquid enim est a spiritu sancto, potest esse
simul cum ipso. Sed timor servilis non habetur simul cum spiritu
sancto, qui sine caritate non habetur, cum qua non est timor
servilis. Ergo timor servilis non est a spiritu sancto.
2. Praeterea, sicut Deus propter seipsum amandus est, ita propter
seipsum timendus est. Sed amor mercenarius quo quis amat Deum propter
bona temporalia, non est a spiritu sancto, cum sit illicitus: quia
plus amantur illa bona temporalia quam Deus. Ergo et timor servilis,
quo Deus propter poenas timetur, non est a spiritu sancto.
3. Praeterea, illud quod nascitur ex radice peccati, non est a
spiritu sancto. Sed timor servilis ex timore nascitur, qui est radix
peccati; unde super illud Job 3, 2: quare non in vulva mortuus
sum? etc., dicit Gregorius: cum ex peccato praesens poena
metuitur, et amissa Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non
autem ex humilitate. Ergo videtur quod timor servilis non sit a
spiritu sancto.
1. Sed contra, Rom. 8: non accepistis spiritum servitutis
etc., Glossa: unus spiritus est, qui facit duos timores, scilicet
servilem, et castum. Sed castus timor constat quod est a spiritu
sancto. Ergo et servilis.
2. Praeterea, non est minus timere Deum quam credere. Sed fides,
etiam informis, est a spiritu sancto. Ergo et timor servilis est a
spiritu sancto.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod usus timoris servilis non sit bonus.
Usus enim bonus est quo fit bonum, et bene. Sed secundum Augustinum
super illud Rom. 8, non accepistis spiritum servitutis etc., in
timore servili etiam si aliquid fiat bonum, non tamen bene. Ergo usus
ejus est malus.
2. Praeterea, omnis actus timoris ex aliquo amore procedit. Sed
actus timoris servilis non procedit ex amore caritatis. Ergo procedit
ex amore libidinoso: ergo est malus.
3. Praeterea, una circumstantia indebita facit totum actum malum.
Sed actus timoris servilis videtur esse serviliter timere, quae est
circumstantia turpis. Ergo usus timoris servilis est malus.
1. Sed contra, cujus usus malus est, ipsum etiam malum est: quia
non potest arbor bona fructus malos facere; Matth. 7, 7. Sed
timor servilis est bonum, cum sit a Deo. Ergo usus ejus bonus est.
2. Praeterea, usus timoris servilis est abstinere a peccato, et ad
sapientiam introducere. Hoc autem est bonum. Ergo usus servilis
timoris est bonus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod timor servilis non tollatur adveniente
caritate. Timor enim servilis a fide informi consurgit. Sed fides
informis manet secundum substantiam habitus, et formatur caritate quae
advenit. Ergo et timor non expellitur caritate adveniente.
2. Praeterea, per caritatem advenientem non tollitur nisi peccatum,
et quod est ex peccato introductum. Hoc autem non est timor servilis,
cum sit a Deo. Ergo non expellitur caritate adveniente.
3. Praeterea, quod se habet ex additione ad aliud, includit illud,
et non tollit. Sed timor initialis se habet ex additione ad servilem:
quia timet poenam sicut servilis, et ulterius separationem. Ergo
timore initiali adveniente, non expellitur timor servilis. Ergo nec
adveniente caritate, sine qua non est timor initialis.
1. Sed contra est quod dicit Augustinus in littera, quod adveniente
caritate pellitur timor servilis.
2. Praeterea, libertas non compatitur secum servitutem. Sed
caritas adveniens libertatem facit: quia ubi spiritus domini, qui sine
caritate non est, ibi libertas; 2 Corinth., 3, 17. Ergo
timor servilis expellitur adveniente caritate.
3. Praeterea, nullus principaliter timens poenam, habet caritatem.
Sed quicumque habet timorem servilem, est hujusmodi. Ergo et
cetera.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum philosophum in
1 Metaph., liber est qui sui causa est; servus autem per contrarium
intelligendus est qui alterius causa est, et non sui. Sumus autem
causa eorum quae ad nos pertinent per voluntatem: unde illud dicitur
aliquis facere libere quod spontanea voluntate facit; illud autem
serviliter ad quod faciendum sibi voluntas deest: facit autem illud
coactus ab alio violentia vel metu; et ideo cum tristitia, quia omne
coactum est contra voluntatem et triste, ut dicitur in 5 Metaph.:
et secundum hoc dicitur aliquis ex libertate spiritus aliquid facere,
quia beneplacito suae voluntatis delectabiliter facit; timore autem
servili, quod facit coactus metu poenae, et per consequens cum
tristitia: mallet enim non facere, nisi poena timeretur. Patet
igitur quod servilitas ex illa parte consequitur timorem qua ad aliquid
faciendum vel dimittendum inclinat. Haec autem inclinatio non intrat
essentiam timoris, sed est effectus ejus; essentiam vero suam habet ex
comparatione ad proprium objectum, quod est poena aeterna, quam fides
indicat. Unde servilitas est accidens timoris, et non intrat
essentiam ejus: et ideo essentia ejus bona est, quia refugere poenas
aeternas non est nisi bonum. Unde servilis timor secundum essentiam
suam est a spiritu sancto non tamen donum spiritus sancti, nisi
communiter loquendo, ut dicimus, omne quod a spiritu sancto datur,
donum ejus esse. Sic autem non loquimur de donis. Sed illa
servilitatis conditio quae includit privationem voluntatis justitiae,
non est a spiritu sancto.
Ad primum igitur dicendum, quod quaedam sunt a spiritu sancto quae non
sunt cum spiritu sancto, sicut fides informis, et timor servilis:
quod quidem non est nisi propter defectum comitantem: quaedam vero sunt
a spiritu sancto et cum ipso sunt, sicut caritas; quaedam vero cum
ipso, sed non ab ipso, sicut peccatum veniale; quaedam vero nec ab
ipso nec cum ipso, sicut mortale.
Ad secundum dicendum, quod objectum amoris est bonum; sed objectum
timoris, prout nunc loquimur, est malum quod fugitur. In Deo autem
est bonitatem invenire; et ideo est propter seipsum et non propter
aliud diligendus. Sed nullum malum in ipso est; est autem ab ipso
aliquod malum, scilicet malum poenae: et ideo propter poenam quam
infligit, Deum timere, non est malum secundum se. Quomodo autem
timore reverentiae bonum excellens timeatur, infra, art. 3,
quaestiunc. 4, dicetur.
Ad tertium dicendum, quod Gregorius loquitur de timore ratione
servilitatis, inquantum scilicet peccatum voluntatem retinet: quod
patet ex hoc quod praemissis verbis subjungit: superbit quippe qui
peccatum, si liceat non puniri, non deserit. Vel dicendum, quod
timor ille ex quo nascitur timor servilis poenae, quantum ad actum suum
non est timor inordinatus, qui est radix peccati; sed est timor
naturalis, quo quis omne nocivum naturaliter refugit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidquid est de substantia
habitus, oportet quod in actu ejus elucescat, eo quod quales sunt
habitus, tales actus reddunt, ut dicitur in 2 Ethic.: non autem
oportet quod omne quod accidit alicui habitui, semper in actu ejus
manifestetur; sicut fidei informi accidit habere aliquid repugnans
caritati; non tamen oportet quod semper in actu ejus caritati repugnans
aliquid inveniatur. Cum igitur servilitas timoris habitui accidat ex
imperfectione subjecti, ut ex dictis patet, non oportet quod actus
ejus semper conditiones servilitatis in se habeat; sed poterit habere
bonitatem proportionatam substantiae sui habitus, non scilicet
meritoriam, sicut nec habitus habet bonitatem gratuitam. Et quia
habitus perfectam rationem bonitatis non habet, ideo defectus alicujus
debitae bonitatis in actu, sive deordinatio aliqua, non repugnat
substantiae habitus, sicut repugnat omnis actus inordinatus habitui
virtutis, qui habet bonitatem perfectam. Et propter hoc virtutis usus
semper est bonus, peccati autem semper est malus; sed timoris servilis
actus potest esse et bonus et malus.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur quando aliquid fit
timore servili ratione suae servilitatis.
Ad secundum dicendum, quod actus timoris servilis quando bonus est,
non est ex amore gratuito, neque ex amore libidinoso, sed ex amore
naturali, quo quis vult consistentiam et bene esse sui subjecti; et
ideo horret omnem poenam, sive quam experientia docet, sicut in
naturali timore, sive quam fides demonstrat, sicut in servili.
Ad tertium dicendum, quod non semper timere serviliter est actus
timoris servilis, ut ex dictis patet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod timor servilis manet adveniente
caritate quantum ad substantiam, sed non quantum ad servilitatem.
Constat enim quod homo caritatem habens timet poenas aeternas, quod
erat proprium objectum ejus quantum ad substantiam habitus: quod enim
haec plus quam alia timeat, non est de ratione habitus, sed de ratione
servilitatis.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem rationum.
|
|