|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor castus sit idem in
substantia cum timore servili. Sicut enim se habet timor servilis ad
fidem informem, ita timor castus se habet ad fidem formatam. Ergo
commutatim, sicut se habet fides informis ad fidem formatam, ita se
habet timor servilis ad castum. Sed fides formata est idem in
substantia cum fide informi. Ergo et timor castus cum servili.
2. Praeterea, separatio a Deo, quam timet timor castus,
includitur in poena aeterna, quam timet timor servilis. Sed sicut se
habent objecta, ita se habent habitus. Ergo timor castus includitur
in timore servili, et ita non differunt secundum substantiam.
3. Praeterea, ea quorum unum est ratio alterius, ad eumdem habitum
pertinent, sicut dilectio Dei et proximi. Sed separatio a Deo est
ratio omnis poenae aeternae. Ergo ad eumdem habitum pertinent; ergo
timor castus et servilis non differunt secundum substantiam habitus.
1. Sed contra, plus distat a perfectione doni timor servilis quam
virtus, quae est timore servili perfectior, ut dictum est. Sed donum
timoris differt secundum substantiam habitus a virtute. Ergo multo
fortius a timore servili.
2. Praeterea, habitus diversificantur per actus et objecta. Sed
inhonestum vel turpe, quod timet timor castus, et triste, sive
poenale, quod timet servilis timor, non dicuntur malum una ratione,
neque univoce. Ergo timor servilis et castus non sunt idem habitus.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod initialis differat secundum substantiam a
casto. Initialis enim includit servilem, quia timet poenam. Sed
servilis secundum substantiam habitus differt a casto. Ergo et
initialis.
2. Praeterea, idem non dividitur contra seipsum. Sed timor castus
in littera dividitur contra initialem. Ergo non est idem secundum
substantiam cum ipso.
3. Praeterea, sicut initialis est perfectior servili, ita castus
est perfectior initiali. Sed initialis non est idem cum servili: si
enim sit idem, non erit idem cum casto, qui differt secundum
substantiam a servili, ut probatum est. Ergo et castus non est idem
cum initiali.
1. Sed contra, perfectum et imperfectum non variat substantiam
habitus. Sed timor castus et initialis differunt secundum perfectum et
imperfectum. Ergo non differunt secundum substantiam habitus.
2. Praeterea, habitus distinguuntur per actus et objecta. Sed idem
est objectum quod principaliter respicit timor initialis et castus, ut
probatum est. Ergo sunt idem secundum substantiam habitus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod timor castus diminuatur caritate
crescente. Timor enim initialis et castus, ut probatum est, sunt
idem secundum substantiam. Sed timor initialis decrescit caritate
crescente, ut in littera dicitur. Ergo et timor castus.
2. Praeterea, omnis timor habet poenam, ut dicitur 1 Joan. 4.
Sed caritas perfecta non habet poenam. Ergo quanto crescit caritas,
tanto quilibet timor decrescit.
3. Praeterea, ubi est impossibilitas separationis, ibi non est
timor separationis. Ergo quanto aliquis difficilius separatur a Deo,
tanto minuitur separationis timor. Sed quanto caritas magis crescit,
tanto aliquis difficilius a Deo separatur, quia strictius ei
colligatur. Ergo quanto magis crescit caritas, tanto magis decrescit
separationis timor, qui dicitur castus.
1. Sed contra, timor castus est donum spiritus sancti. Sed omnes
virtutes et dona simul crescunt, sicut et simul infunduntur. Ergo
crescente caritate, crescit timor castus.
2. Praeterea, amor est timoris causa. Sed crescente causa crescit
effectus. Ergo caritate crescente crescit timor.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod timor evacuetur gloria adveniente.
Ratio enim timoris est possibilitas ad malum. Sed in illis qui sunt
in gloria, non est possibilitas ad aliquod malum, quod est timoris
objectum. Ergo non erit ibi timor aliquis.
2. Praeterea, spes videtur esse majoris perfectionis quam timor:
quia spes perficitur per fortitudinem cordis, timor autem per
debilitatem, ut dictum est. Sed spes non manet in patria. Ergo
multo minus timor.
3. Praeterea, omne quod est perfectionis, est in Deo. Sed timor
non est in Deo. Ergo non est perfectionis: ergo excluditur
adveniente gloria.
1. Sed contra Psalm. 18, 10: timor domini sanctus permanet in
saeculum saeculi.
2. Praeterea, timor debetur summae majestati. Malachiae, 1,
6: si ego dominus, ubi est timor meus? Sed in futuro exsolvemus
Deo quidquid ei debemus. Ergo timebimus ipsum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est malum:
quoddam quod consistit in voluntate ejus cui inest, quod dicitur malum
culpae; quoddam vero est malum contra voluntatem ejus cui inest, quod
dicitur malum poenae. Malum autem culpae abhorret quis vel ex hoc quod
declinat a rectitudine rationis, et sic est timor inhonesti contrarii,
inditus cuilibet virtuti; vel, ex hoc quod declinare facit ab ipso
Deo, et sic pertinet ad donum timoris. Horror autem declinationis a
regula aliqua, est propter amorem regulae. Unde timor qui est donum,
causatur ex amore Dei; et ideo dicitur timor amicabilis vel filialis,
inquantum Deus dicitur pater noster; vel etiam castus, inquantum
Deus dicitur metaphorice sponsus animarum nostrarum. Timor autem
servilis, ut supra dictum est, inclinat ad aliquid faciendum contra
voluntatem. Unde oportet quod illud malum habeat quasi objectum
proprium quod est contra voluntatem, ex hoc rationem mali habens quod
est malum poenae; et ita servilis et castus non habent idem objectum,
sed diversa; et propter hoc differunt secundum substantiam habitus.
Ad primum ergo dicendum, quod idem est fidei formatae et informis
objectum; non autem timoris servilis et casti. Proportio autem
commutata non tenet in omnibus, sed in numeris et magnitudinibus, ut
dicitur in 1 posteriorum.
Ad secundum dicendum, quod sicut amicus, quamvis delectationem habeat
ex praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit amici praesentiam ut
in ipso delectetur, sed propter amicum ipsum, cui vult conjungi
quantumcumque potest; ita et timor castus non timet separationem
inquantum est poena, sed inquantum est elongatio ab amato.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est ratio alterius sicut
formaliter complens objectum, non pertinet ad alium habitum vel
potentiam, sicut lux et color: et hoc modo Deus est ratio diligendi
proximum per caritatem. Sed illud quod est ratio alterius sicut
causa, non oportet quod ad eumdem habitum pertineat, nec etiam ad
eamdem potentiam; sicut calor qui est ratio odoris, cognoscitur
tactu, odor autem olfactu. Et similiter separatio a Deo dicitur esse
ratio poenae aeternae sicut causa; unde non oportet quod ad eumdem
habitum pertineat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in quolibet dictorum est
considerare duos actus. Unum principalem, quem timor elicit,
scilicet refugere hoc malum vel illud. Alius est secundarius, quem
timor imperat, scilicet facere aut dimittere hoc vel illud propter
fugam illius mali cujus est timor. Timor ergo initialis quantum ad
primum actum non differt a timore casto: quia timere poenas aeternas
non est actus timoris initialis, sed compatitur secum istum actum,
sicut et timor castus: sed actus timoris initialis est timere
separationem, sicut et casti; quamvis non ita perfecte. Sed in
secundo actu differt castus timor et initialis: quia initialis non
solum imperat actum aliquem vel dimissionem propter separationem, sed
etiam propter poenam: quod non contingit in timore casto, qui ad solam
separationem oculum habet. Actus autem imperati per accidens
comparantur ad habitus imperantes; et ideo timor initialis et castus
sunt idem in substantia habitus, differunt tamen accidentaliter, ut ex
dictis patet.
Ad primum igitur dicendum, quod initialis non includit servilem
secundum essentiam, sed inquantum concurrunt ad unum actum imperandum.
Ad secundum dicendum, quod dividuntur ex opposito ratione illius
accidentis in quo differunt, scilicet perfectionis et imperfectionis in
actu elicito, et quantum ad motivum in actu imperato, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod timor servilis differt in objecto, et per
consequens in principali actu, a timore initiali, non autem initialis
a casto; unde non est similis ratio.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in istis timoribus est duplex
actus, ut dictum est. Si ergo loquamur de actu elicito, sic aliter
dicendum est in timore servili, et aliter in initiali et casto. Actus
enim elicitus a timore initiali et casto est timere separationem, ad
quod duo requiruntur: unum ex parte subjecti, quod imperfectionis
est; scilicet possibilitas ad separationem, quia de impossibili non
est timor; aliud ex parte objecti, scilicet amor ejus a quo quis timet
separari, quia ab eo quod quis non amat, separari non curat; et hoc
perfectionis est. Augmentum ergo caritatis facit crescere actum
timoris separationis quantum ad hoc quod perfectionis est, sed facit
decrescere quantum ad hoc quod imperfectionis est. Et quia habitus ad
hoc sunt ut imperfectionem a subjecto abjiciant, ideo crescente
caritate crescit habitus timoris casti et initialis. Actum autem quem
elicit habitus timoris, qui prius erat servilis, caritas similiter
facit decrescere quantum ad possibilitatem poenae; quia quanto caritas
est major, tanto est major remotio a poena. Sed non facit ipsum
crescere quantum ad comparationem ad objectum: quia caritas non est
amor directe illius boni cui contrariatur illa poena. Nec iterum
quantum ad hoc facit decrescere nisi secundum comparationem, secundum
quod caritate crescente semper exceditur magis et magis a timoris casti
actu. Si autem loquamur de actu imperato istis duobus timoribus, sic
nullo modo actum timoris casti diminuit: et perfecta caritas quantum ad
hoc eum foras mittit, ut nunquam jam oculus habeatur ad poenam in
agendis vel dimittendis. Actum vero timoris initialis diminuit quantum
ad hoc quod habet oculum ad separationem.
Ad primum igitur dicendum, quod initialis in littera non dicitur
diminui quantum ad hoc quod habet commune cum casto amore, sed quantum
ad hoc quod habet commune cum servili.
Ad secundum dicendum, quod timor non habet poenam, nisi inquantum
respicit aliquid quod contrariatur voluntati, scilicet poenam: et hoc
est servilis et initialis timoris.
Ad tertium et ad alia sequentia patet solutio per id quod dictum est in
corp.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod timor, proprie loquendo, habet
malum pro objecto: non autem quodlibet malum, sed malum in arduo
constitutum: alias non esset in irascibili. Malum autem quod facile
vinci aut vitari potest, non timemus; sed odimus tantum. Malum autem
separationis a Deo est in arduissimo constitutum: unde quando
possibilitas ad hoc malum tolletur, remanebit adhuc operatio hominis ad
Deum ut ad arduum; et ideo tolletur timor quantum ad hunc actum qui
est timere separationem, sed manebit quantum ad actum qui est admirari
vel revereri illud arduum, quod fit quando ex consideratione tantae
altitudinis homo in propriam resilit parvitatem.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod spes ponit distantiam ad illud arduum, non
autem timor; et ideo spes non manet sicut timor.
Ad tertium dicendum, quod subdi superiori est de perfectione
creaturae, non autem de perfectione creatoris. Non enim quod est
perfectionis in uno, est perfectionis in altero, et praecipue in
Deo. Differt enim perfectio naturae conditae et glorificatae et
increatae, ut in 2, dist. 4, dixit Magister.
|
|