|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pietas non sit donum.
Donum enim immediatius ordinat ad Deum quam virtus. Sed pietas quae
est virtus, immediate in Deum ordinat: quia secundum Augustinum in
10 de Civit. Dei, proprie pietas Dei cultus solet intelligi,
quam Graeci theosebiam vocant. Ergo pietas non est donum, cum non
conjungat Deo immediatius quam pietatis virtus.
2. Praeterea, pietas secundum Gregorium in 1 Moralium, est quae
docet opera misericordiae frequentare. Haec autem pietas videtur esse
idem cum misericordia, quae est virtus. Ergo cum Gregorius ibi
loquatur de pietate quae ponitur donum, videtur quod pietas quae
ponitur donum, sit virtus. Nulla autem virtus est donum. Ergo
pietas nullo modo potest esse donum.
3. Praeterea, pietas, secundum Tullium, est benevolentia in
parentes; et ponit eam partem justitiae. Sed justitia est virtus.
Ergo et pietas: ergo non est donum.
1. Sed contra est quod dicitur Isai. 11: ibi enim inter dona
computatur.
2. Praeterea, pietas videtur esse excellentissimum in tota
Christiana vita: quia ad omnia valet, ut dicitur 1 Tim. Et hoc
etiam dicit ibi Glossa Ambrosii. Ergo pietas maxime debet poni
donum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Quaeritur de actu pietatis quam habet in via. Et
videtur quod non habeat unum actum secundum speciem. Augustinus enim
in Lib. de Doct. Christiana dicit, quod pietatis est honorare
sanctos, non contradicere Scripturae, sive intellectae, sive non
intellectae: et loquitur ibi de dono pietatis: quod patet ex his quae
dicit in quodam sermone de Trinitate, ubi eumdem actum attribuit
pietati, ad quem secundo loco inter dona ascenditur. Gregorius autem
assignat ei pro actu misericordiae operibus insistere. Ergo cum ista
duo non reducantur in idem genus, videtur quod actus pietatis non sit
in idem secundum speciem.
2. Praeterea, pietas, ut communiter dicitur, in eisdem exequitur
in quibus scientia dirigit. Sed scientia dirigit in omnibus actibus
humanis, quia docet conversari sine offensione in medio pravae et
perversae nationis. Ergo et pietas est circa omnes humanos actus; et
ita non habet solum unum actum in specie.
3. Praeterea, secunda beatitudo qua dicitur beati mites, ad
pietatem reducitur. Sed mititas, sive mansuetudo, est circa
passiones irae, ut philosophus dicit in 4 Ethic. Ergo et circa
eadem est pietas. Sed ipsa est etiam in communicationibus quae sunt ad
alterum, ut patet per auctoritatem Gregorii inductam. Cum ergo haec
duo non reducantur ad idem genus, videtur quod pietas non habeat unum
actum secundum speciem.
1. Sed contra, est unus habitus. Ergo habet unum actum
principalem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Quaeritur de actu ejus in patria. Et videtur quod
non habeat ibi aliquem actum. Quia pietas in communicationibus
consistit quae ad alterum sunt. Sed hujusmodi communicationes non
erunt in patria, quia omnes sufficientiam ibi a Deo accipient:
propter insufficientiam enim uniuscujusque in se introductae sunt
communicationes, ut patet per philosophum in 5 Ethic. Ergo non erit
ibi pietatis actus.
2. Praeterea, ad pietatem pertinet misericordiae opera frequentare,
ut dictum est per auctoritatem Gregorii. Sed ibi non erunt opera
misericordiae, ubi nulla erit miseria. Ergo actus pietatis non erit
in patria.
3. Praeterea, in secunda beatitudine, quae pertinet ad pietatem,
ponitur quantum ad statum patriae, possessio terrae. Sed hoc non
videtur aliquem actum importare. Ergo pietas in patria nullum actum
habebit.
1. Sed contra, justitiae virtus magis videtur in patria permanere
quam fortitudo, ut prius dictum est. Cum ergo donum fortitudinis,
quod respondet virtuti fortitudinis, habeat aliquem actum in patria:
multo fortius pietas, quae respondet justitiae, ut videtur.
2. Praeterea, in patria nihil erit otiosum et frustra. Sed habitus
frustra esset, si non in actum exiret, quia operatio est finis
habitus. Cum ergo habitus doni pietatis in patria maneat, et actus
ejus ibidem manebit.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod tota moralis materia in
tres partes dividitur: scilicet in delectabilia, quae carnalis
affectus prosequitur; in difficilia, quae refugit; et in
communicabilia, quae ad alterum sunt, quae potius in actione quam
passione consistunt. In singulis ergo eorum dirigit et donum et
virtus, sed differenter. Virtus enim dirigit in his accipiens regulam
aliquid humanum, sed donum accipiens pro regula aliquid divinum. In
delectationibus ergo virtute dirigimur quasi dignitate humanae naturae,
cujus deturpationem per temporales delectationes refugimus; sed dono
dirigimur quasi regula ipsa dignitate divina, a qua separari per
inquinationem hujusmodi bonorum refugimus; quod ad timorem pertinet.
Similiter patet ex dictis, art. 1, quaestiunc. 1, quod
differenter dirigit donum fortitudinis a virtutibus, quae ad
difficultates sustinendas vel aggrediendas ordinantur. Et similiter
contingit in communicationibus quae ad alterum sunt: quia in his
dirigunt virtutes, accipientes pro mensura aliquid humanum, puta
observantes decentiam, vel debitum ejus qui communicationes facit; sed
donum accipit in his regulam ipsum Deum, ut sicut dictum est, quod in
fortitudine homo aggreditur difficilia utens divina potentia per
confidentiam quasi sua; ita communicat se ad alterum utens Deo quasi
seipso, ut scilicet ea quae ipsum decent in hujusmodi
communicationibus, quasi Deo unitus exequatur. Unde dominus,
Matth. 5, ad beneficentiam caelestis patris hortatur, qui solem
suum facit oriri super bonos et malos. Et quia communicatio quae ad
divina est, nomen pietatis habet; ideo et donum quod in
communicationibus divinam mensuram habet, pietas nominatur.
Ad primum igitur dicendum, quod donum immediatius ordinat ad Deum
quantum ad modum operandi, sive mensuram operis, quam virtus; non
autem quantum ad objectum vel finem. Quamvis ergo pietas virtus, quae
latria dicitur, ipsi Deo exhibeatur; in hoc tamen accipit aliquid
humanum pro mensura, scilicet beneficium a Deo acceptum, ratione
cujus est debitor ei: sed pietas quae est donum, accipit in hoc
aliquid divinum pro mensura, ut scilicet Deo honorem impendat, non
quia sit ei debitus, sed quia Deus honore dignus est, per quem modum
etiam ipse Deus sibi honori est.
Ad secundum dicendum, quod pietas donum in hoc differt a
misericordia, quia misericordia studet ad relevandas miserias
proximorum ex hoc quod sunt conjuncti vel sanguine, vel familiaritate,
vel saltem naturae similitudine, in omnibus aliquid humanum pro mensura
accipiens, sicut aliae virtutes; sed pietas donum movetur ad
relevandas eorum miserias ex aliquo divino; scilicet inquantum sunt
filii Dei, vel divina similitudine insigniti; unde et magis proprie
nomen pietatis habet, quae divinum quid sonat: quamvis et ipsa
misericordia, secundum Augustinum 10 de Civit. Dei, more vulgi
pietas dicatur: quod ideo accidit, quia eam sibi Deus quasi
sacrificium placere testatur. Unde et philosophus dicit in 4
Ethic., quod dona habent aliquid simile Deo sacratis.
Ad tertium dicendum, quod etiam in parentibus est aliquid divinum
respectu filiorum, inquantum ipsi filiis causa sunt essendi; et ideo
virtus beneficentiae ad ipsos, pietas vocatur: accipit tamen mensuram
aliquid humanum, ut dictum est, in quo differt a dono.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod pietas donum uno et eodem modo
dirigit in communicationibus omnibus quae ad alterum sunt, aliam tamen
mensuram accipiens quam virtutes: quae mensura, quia simplex est et
una, ideo pietas unus habitus est specialis: et ex comparatione ad
hanc mensuram omnis ejus actus specificatur.
Ad primum igitur dicendum, quod donum pietatis operatur et in materia
latriae et in materia misericordiae, quamvis alio modo ab eis; et ideo
non est inconveniens, si illa duo ad pietatem pertinent: exhibere enim
reverentiam sacrae Scripturae et aliis divinis, ad latriam pertinere
videtur.
Ad secundum dicendum, quod scientia dirigit in omnibus humanis, in
quibus exequuntur et timor et pietas et fortitudo; sed per quamdam
adaptationem scientia et pietas combinantur: quia in his quae ad
alterum sunt, homo operans quasi judicium quoddam exercet: judicium
autem et imperium de agendis ad scientiam pertinet, sicut ad
prudentiam: et similiter per quamdam adaptationem fortitudini consilium
combinatur: quia in rebus difficilibus, in quibus habet fortitudo
executionem, praecipue consilia inquirimus, quamvis consilium in
omnibus humanis dirigat.
Ad tertium dicendum, quod ira et perturbat hominem in seipso, et
commovet eum ad alium, inquantum est appetitus vindictae; et per
consequens mansuetudo hominem et in seipso perficit et ad alterum; et
ex hac parte mititas ad pietatem reducitur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de actu pietatis plus potest in
patria remanere quam de actu fortitudinis: potest enim non tantum
remanere actus qui est per comparationem ad mensuram quam pietas donum
attendit, scilicet adhaerere ipsi Deo; sed etiam actus qui est per
comparationem ad eos quibus beneficia praestare paratus erat secundum
affectum, ut scilicet benevolentiam ad eos servet, et de eorum bonis
congaudeat, et de suis etiam largiatur secundum modum istius vitae,
secundum quem superiores aliquid influunt inferioribus, secundum
doctrinam Dionysii.
Ad primum ergo dicendum, quod non erit communicatio ad supplendam
indigentiam, sed ad augendam laetitiam.
Ad secundum dicendum, quod loquitur de pietate secundum actum quem
habet in via.
Ad tertium dicendum, quod possessio terrae praesupponit haustum
sufficientiae a Deo, per quem possint in alios influere vel secundum
affectum vel secundum effectum.
|
|