|
Hic timor malus est. Non enim quandocumque timetur periculum carnis,
dicitur timor humanus; neque quando timetur amissio boni temporalis,
dicitur timor mundanus; sed tantum quando talis timor est inordinatus;
et ideo semper sonat in malum. Cum supra Beda duos dixerit esse
timores. Beda distinxit timores secundum quod retrahunt a malo
culpae, et distinxit secundum retrahentia, quae sunt duo, poena
futura, et separatio a Deo. Sed Magister distinxit timores secundum
inclinationes ad malum et secundum retractionem, non solum quantum ad
motiva, sed etiam quantum ad status. Sed eo quod mala times,
corrigis te. Contra. Augustinus dicit, quod in timore servili manet
voluntas peccandi. Ergo non corrigit se. Et dicendum, quod manet
voluntas non absoluta, sed conditionata, quae velleitas dicitur, ut
scilicet peccaret, si impune liceret. Sciendum tamen, quod uterque
timor, scilicet servilis et initialis, in Scripturae diversis locis
dicitur initium sapientiae. Videtur hoc esse falsum: quia sapientia
est perfectius donum quam timor, et ita timor non est principium ejus.
Et dicendum, quod non est principium sicut creans essentiam ejus, sed
sicut dispositio ad ipsam, a quo incipit motus in sapientiam
perveniens.
|
|