|
Postquam determinavit Magister de donis, hic ostendit differentiam
quorumdam donorum ad invicem, quae maxime convenire videntur, idest
sapientiae, scientiae, et intellectus; et dividitur in partes duas:
in prima assignat differentiam; in secunda removet quaedam dubia,
ibi: et notandum quod intellectus et scientia quae dicuntur dona
spiritus sancti alia sunt ab intellectu et scientia quae naturaliter
sunt in hominis anima. Circa primum duo facit: primo assignat
differentiam inter scientiam et sapientiam; secundo inter sapientiam et
intellectum, ibi: ostensa differentia inter sapientiam et scientiam.
Et notandum et cetera. Hic removet quaedam dubia; et primo circa
scientiam et intellectum; secundo circa sapientiam, ibi: illud etiam
sciendum, quod sapientia de qua nunc disserimus, non est illa Dei
sapientia quae Deus est. Hic est duplex quaestio. Primo de vita
activa et contemplativa. Secundo de donis perficientibus in utraque
vita. Circa primum quaeruntur quatuor: 1 de divisione vitae in
activam et contemplativam; 2 de vita contemplativa; 3 de activa; 4
de comparatione unius ad aliam.
|
|