|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod vita inconvenienter
dividatur per activam et contemplativam. Vivere enim, ut dicit
philosophus in 2 de anima, viventibus est esse. Sed contemplativum
et activum non ostendunt differentiam in essendo, sed magis in
operando. Ergo non sunt differentiae vitae.
2. Praeterea, philosophus, in 2 de anima, dicit: vivere secundum
hoc principium, scilicet animam vegetabilem, inest viventibus. Sed
anima vegetabilis nullo modo participat contemplationem, neque etiam
agere ipsius est, sicut dicitur in 6 Ethic. Ergo vita
inconvenienter dividitur per activam et contemplativam.
3. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod vita est continuus
motus ab ente sempiterno. Sed motus operationem importat. Cum ergo
omnis operatio sit actio quaedam, videtur quod omnis vita sit activa;
et ita non erit differentia vitae activum.
4. Praeterea, philosophus, in 2 de anima, dividit vivere in
quatuor, scilicet nutriri, sentire, et moveri secundum locum, et
intelligere. Ergo insufficienter dividitur per has duas differentias,
activum et contemplativum.
5. Praeterea, Augustinus, in Lib. de Civ. Dei, apponit
tertium membrum, scilicet compositum ex utroque. Ergo videtur quod
insufficienter dividatur per activum et contemplativum.
1. Sed in contrarium sunt multae auctoritates sanctorum, quae dicunt
per Martham et Mariam, Luc. 10, signari duas vitas, activam et
contemplativam.
2. Praeterea, vita hominis est secundum id a quo homo est homo.
Hoc autem est intellectus. Cum ergo intellectus dividatur in activum
et contemplativum, idest speculativum et practicum, videtur quod
humana vita in haec duo dividi debeat.
3. Praeterea, secundum philosophum in 9 Ethic. illud dicitur esse
uniuscujusque vita in quo maxime studet, sicut militis in pugnando, et
ebriosi in potando; unde et in talibus ad amicos convivere volunt.
Sed hoc in quo maxime studet quis, est illud quod finem suae vitae
ponit. Cum igitur finis humanae vitae felicitas ponatur, quae
secundum philosophos in civilem et contemplativam dividitur, ut patet
in 10 Ethic., videtur etiam quod humana vita in activam et
contemplativam dividi debeat.
Respondeo dicendum, quod nomen vitae ex hoc sumptum videtur quod
aliquid a seipso potest moveri; et ideo ex hoc dicta sunt primo aliqua
vivere, quia visa sunt a seipsis moveri, sicut plantae per motum
augmenti, et animalia per motum insuper localem; ea vero quae visa
sunt non moveri nisi ab aliis mota, dicta sunt mortua, vel vita
carentia, sicut lapides et ligna. Unde etiam per quamdam
transumptionem ea quorum principium motus in ipsis est dicuntur
viventia, quamvis non seipsa moveant, sicut aquae scaturientes impetu
sui motus a terra dicuntur vivae: aquae autem immobiles congregatae in
lacunis dicuntur aquae mortuae. Ulterius, nomen vitae attributum est
omnibus operationibus quas aliquis a seipso exercet non ab alio motus,
etiam si motus non sint; sicut nomen motus ad operationem quamlibet
solet transferri, sicut dicitur sentire et intelligere motus; et
secundum hoc non solum quae moventur a seipsis vel per augmentum vel
localiter, dicuntur vivere, sed omnia quae ex seipsis appetunt,
sentiunt, intelligunt: haec enim dicuntur operationes vitae. Quamvis
autem plures dictarum operationum in aliquo sint, ex illa tamen dicitur
vita ejus quae principalis in ipso est; sicut animalium vita dicitur in
sentiendo, quamvis etiam nutriantur; et hominum in intelligendo,
quamvis etiam sentiant; et hoc non solum est accipiendum secundum
naturales potentias, sed etiam secundum habitus superadditos. Unde
vita uniuscujusque hominis dicitur in hoc consistere in quo summum
studium impendit et curam, ut dicit philosophus in 9 Ethic.: et sic
accipiendo vitam, dividitur in activam et contemplativam. Cum enim
vita humana ordinata (quia de inordinata non intendimus, sicut est
voluptuosa, quae nec humana est, sed bestialis) consistat in
operatione intellectus et rationis; habeat autem intellectiva pars duas
operationes, unam quae est ipsius secundum se, aliam quae ipsius est
secundum quod regit inferiores vires; erit duplex vita humana: una
quae consistit in operatione quae est intellectus secundum seipsum, et
haec dicitur contemplativa; alia quae consistit in operatione
intellectus et rationis secundum quod ordinat et regit et imperat
inferioribus partibus, et haec dicitur activa vita. Unde secundum
philosophum agere proprie dicitur operatio quae est a voluntate
imperata, in ipso operante consistens, non in materiam exteriorem
transmutandam transiens: quia hoc esset facere, quod est operatio
mechanicae artis. Morales enim virtutes quae in vita activa
perficiunt, circa agibilia dicuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod essentia rei ex operatione ipsius
cognoscitur; et ideo ex operationibus quibus per prius convenit nomen
vitae translatum est nomen ad ipsum esse, secundum quod alius est
effectus talium operationum.
Ad secundum dicendum, quod secundum animam vegetabilem dicitur esse
vivere, non quasi in operationibus ejus tantum vita consistat; sed
quia operationes ejus sunt primae operationes vitae in nobis; per quem
modum dicitur secundum tactum inesse sensus animalibus.
Ad tertium dicendum, quod illa auctoritas intelligenda est de vita qua
corpora caelestia ponebantur a quibusdam vivere velut ex se mota: quam
opinionem videtur sequi ille qui librum illum condidit.
Ad quartum dicendum, quod philosophus distinxit vitam secundum quod
est communis omnibus viventibus; sed nunc loquimur de divisione vitae
humanae.
Ad quintum dicendum, quod illud tertium membrum apponitur ab
Augustino non quantum ad diversitatem vitae, sed magis quantum ad
diversitatem viventium. Quidam enim sunt qui exercitiis activae
insistunt principaliter, quamvis etiam quandoque contemplationis actus
exequantur: quidam vero sunt qui postpositis curis activae,
principaliter contemplationi student; alii vero qui circa utrumque
insistunt. Sunt nihilominus et quaedam operationes quae utrumque
requirunt, sicut praedicatio et doctrina, quae a contemplatione
inchoatae in actionem terminant, sicut a causa in effectum
procedentes; et hoc medium in extremis includitur.
|
|