|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod activa vita sit nobilior
quam contemplativa. Tullius enim, in Lib. de Offic., probat
praeeminentiam justitiae ad alias virtutes; quia propter exercitium
actus ejus, actus aliarum interimuntur. Sed similiter aliquis
revocatur ab otio contemplationis, ut fructum faciat per laborem
actionis. Ergo activa vita est dignior quam contemplativa.
2. Praeterea, bonum gentis divinius est quam bonum unius. Sed vita
contemplativa consistit in bono unius hominis, vita activa in bono
multorum. Ergo vita activa est nobilior quam contemplativa.
3. Praeterea, in omnibus artibus et potentiis imperans est nobilius
imperato. Sed politica quae ad vitam activam pertinet, imperat
omnibus disciplinis, et disponit de his quae ad contemplativam vitam
pertinent, secundum philosophum in 1 Ethic. Ergo vita activa est
dignior quam contemplativa.
4. Praeterea, secundum Dionysium, nihil est divinius quam Dei
cooperatorem fieri. Hoc autem fit per exercitium activae, qua homo
aliorum reductioni in Deo studet. Ergo videtur esse nobilissimum.
1. Sed contra est quod dicit dominus, Luc. 10, 43: Maria
optimam partem elegit. Per Mariam autem vita contemplativa
significatur. Ergo vita contemplativa nobilior est quam activa.
2. Praeterea, quanto vita alicujus est caelesti vitae similior,
tanto est nobilior. Sed vita contemplativa est similior caelesti quam
activa: quia in caelesti vita, ut dicit Augustinus, vacabimus et
videbimus; videbimus et amabimus; amabimus et laudabimus: quod ad
vitam contemplativam pertinet. Ergo vita contemplativa est nobilior
quam activa.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam vita contemplativa sit majoris
meriti quam activa. Gregorius enim dicit in moralibus: contemplativa
major est merito quam activa: quia activa in usu praesentis operis
laborat; contemplativa vero in sapore intimo venturam jam requiem
degustat.
2. Praeterea, supra dictum est, distinct. 30, quaest. unica,
art. 4, quod magis consistit meritum in dilectione Dei quam
proximi. Sed in contemplativa vita homo magis insistit dilectioni
Dei, in activa autem magis proximi. Ergo contemplativa est majoris
meriti quam activa.
3. Praeterea, quanto magis aliquid beneficiatur a Deo, tanto est
majoris meriti. Sed secundum philosophum in 10 Ethic., Deus
maxime beneficiat eos qui contemplationi student, quasi sibi
simillimos. Ergo videtur quod vita contemplativa plus habeat de merito
quam activa.
1. Sed contra, totum meritum hominis consistit in acceptatione
divina. Sed Gregorius dicit super Ezech.: nullum sacrificium est
Deo magis acceptum quam regimen animarum. Ergo cum hoc pertineat ad
laborem activae, videtur quod in activa sit majus meritum.
2. Praeterea, meritum contra praemium dividitur. Sed contemplativa
vita plus habet de ratione praemii quam activa: quia pascitur a domino
contemplativa, sed activa pascit, ut dicit Gregorius. Ergo activa
plus habet de merito.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod contemplativa vita non sit diuturnior
quam activa. Vita enim activa fuit in Christo perfecta. Sed ipse
fuit perfectus comprehensor. Ergo vita activa manebit in patria; et
ita non est minus diuturna quam contemplativa.
2. Praeterea, homines erunt in patria aequales Angelis. Sed in
Angelis est utraque vita: quia quidam sunt assistentes, quod ad
contemplationem pertinet; quidam ministrantes, quod pertinet ad
actionem. Ergo utraque vita etiam in hominibus in patria erit; et sic
idem quod prius.
3. Praeterea, in patria manebunt virtutes cardinales, et habebunt
aliquos actus: similiter etiam et dona omnia. Sed virtutes cardinales
perficiunt in activa vita, et similiter quaedam dona. Ergo in patria
manebit vita activa; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, Luc. 10, 43: Maria optimam partem elegit.
Glossa: contemplativa hic incipit, et in caelesti patria perficitur;
activa autem cum corpore deficit.
2. Praeterea, philosophus in 10 Ethic. dicit, quod
contemplativa vita diuturnior est quam activa.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est ratio boni.
Aliquid enim dicitur bonum, quod propter seipsum est desiderandum: et
sic vita contemplativa simpliciter melior est quam activa, inquantum
magis assimilatur illi vitae ad quam per activam et contemplativam
nitimur pervenire; unde et contemplativa est finis activae, et fini
ultimo vicinior. Aliquid vero dicitur bonum quasi propter aliud
eligendum; et in hac via vita activa praeeminet contemplativae. Vita
enim contemplativa non ordinatur ad aliquid aliud in ipso in quo est:
quia vita aeterna non est nisi quaedam consummatio contemplativae
vitae, quae per vitam contemplativam in praesenti quodammodo
praelibatur: unde non restat quod ordinetur ad aliud, nisi secundum
quod bonum unius hominis ordinatur ad bonum multorum, ad quod
propinquius se habet vita activa quam contemplativa. Unde activa
quantum ad hanc partem quae saluti proximorum studet, est utilior quam
contemplativa; sed contemplativa est dignior: quia dignitas significat
bonitatem alicujus propter seipsum, utilitas vero propter aliud. Sed
vita activa quae non ad alium, sed ad seipsum tantum ordinatur, neque
dignior neque utilior est quam contemplativa, immo comparatur ad
contemplativam sicut utile ad id ad quod est utile.
Ad primum igitur dicendum, quod vita contemplativa propter activam
intermittitur ad tempus, non simpliciter; seu ratione utilitatis, non
ratione dignitatis.
Ad secundum dicendum, quod sicut bonum unius consistit in actione et
contemplatione; ita et bonum multitudinis, secundum quod contingit
multitudinem contemplationi vacare. Sed ad bonum multitudinis
pervenitur per regimen activae vitae: unde ex hoc non probatur quod
activa sit dignior, sed utilior.
Ad tertium dicendum, quod politica, ut dicit philosophus in 6
Ethic., non praecipit sapientiae, et aliis quae ad vitam
contemplativam pertinent, sed imperat quaedam propter ipsa; sicut
etiam imperat quaedam propter Deum, cui praecipit sic vel sic cultum
exhiberi.
Ad quartum dicendum, quod intelligendum est ratione utilitatis in
alterum provenientis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod meritum pendet ex radice
caritatis; unde contingit quandoque quod in activa quis plus mereatur
quam in contemplativa, vel e converso, secundum quod majorem habet
caritatem vel minorem. Nihilominus tamen cum quaeritur de duobus in
genere quid sit majoris meriti, intelligendum est quantum pertinet ad
rationem ipsorum actuum, non quantum ad ipsos operantes. Est ergo
duplex meritum; scilicet dimissionis culpae, et consecutionis
gloriae: quantum ad primum, majoris meriti dicitur activa quam
contemplativa, inquantum laboriosior; unde habet plus de ratione
satisfactionis. Quantum autem ad meritum consecutionis gloriae, sic
contemplativa vita est majoris meriti quam activa quantum ad puritatem:
quia non admiscetur ei tantum de pulvere terrenorum, sicut fit in
activa vita. Sed quantum ad intensionem meriti videtur contemplativa
iterum majoris meriti illa parte activae quae circa sui moderationem
studet; minoris autem quantum ad illam partem quae profectui aliorum
invigilat: quia hoc ipsum videtur esse fortioris caritatis secundum
genus, quod homo, praetermissa consolatione qua in Dei contemplatione
reficitur, gloriam Dei in aliorum conversione quaerat: quia etiam in
humana amicitia verus amicus quaerit magis bonum amici quam de ejus
praesentia delectari.
Ad primum ergo dicendum, quod contemplativa dicitur esse a Gregorio
major merito, quia minus habet de impuritate demeriti admixtum.
Ad secundum dicendum, quod ex dilectione Dei videtur procedere quod
homo praetermissa propria consolatione voluntatem Dei implere studeat
in aliorum salute; unde Gregorius super Ezech.: est amanti animae
non parva consolatio, si cum ipsa differtur, per eam multae
colligantur.
Ad tertium dicendum, quod philosophus loquitur de contemplativa vita
per comparationem ad activam, quae in rebus humanis negotiatur, non
autem respectu illius quae proximorum saluti insistit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est de donis et
virtutibus perficientibus in vita activa, quod manent in patria, sed
non quantum ad eosdem actus; similiter etiam dicendum est de vita
activa: unde vita activa quantum ad illos actus quos modo habet,
quibus turbatur de proximorum necessitatibus et de propriis
passionibus, non remanebit: quia tunc panem esurienti non porriget,
ut in Glossa inducta subjungitur. Manebit autem quantum ad alios
actus qui erunt virtutum et donorum in patria. Vita autem
contemplativa nihilominus est diuturnior quam activa: quia manet etiam
quo ad illos actus quos in via habet: qui quidem in statu viae sunt
imperfecti, sed in patria perficientur. Unde Gregorius dicit super
Ezech. de contemplativa vita: etiam cum contendimus, vix aliquid aut
parum attingere valemus.
Ad primum tamen dicendum, quod non est simile de Christo et de
aliis: quia ipse erat verus viator et comprehensor; unde simul erat in
actu perfecto quantum ad utramque vitam etiam secundum actus viae.
Ad secundum dicendum, quod Angeli ex ordine naturae sunt medii inter
Deum et homines: et ideo eis competit ministerium custodiae, et
hujusmodi; non autem animabus sanctorum.
Ad tertium patet solutio per id quod dictum est in corp.
Ad alia etiam patet solutio ex praedictis.
|
|