|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sapientia non sit donum.
Sapientia enim in littera dicitur cognitio divinorum. Hoc autem
videtur esse fidei, cujus objectum est veritas prima. Cum ergo fides
non sit donum, sed virtus, videtur quod nec sapientia.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod sapientia est cultus Dei:
et sumitur de Job 28, secundum aliam translationem. Sed latria,
quae cultus dicitur, est virtus, et non donum. Ergo sapientia non
est donum.
3. Praeterea, nullum donum habetur per acquisitionem. Sed
sapientia habetur per acquisitionem: quia philosophus philosophiam
primam sapientiam nominat, quae per doctrinam habetur. Ergo sapientia
non est donum.
1. Sed contra, Isai. 11 computatur inter alia dona.
2. Praeterea, dona ponuntur virtutibus altiora. Sed inter omnes
habitus videtur sapientia nobilissimum, maxime eorum quae ad
cognitionem pertinent, ut philosophus dicit in 10 Ethic. Ergo
sapientia maxime debet dici donum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sapientia non sit tantum de divinis.
Quia, sicut dicit philosophus in 1 Metaph., oportet sapientem
certissimum esse de omnibus. Ergo non est de divinis tantum.
2. Praeterea, ad sapientem pertinet determinare medium in virtutibus
moralibus, ut patet per definitionem philosophi in 2 Eth. de
virtute. Sed divina non sunt operabilia a nobis. Ergo cum medium
virtutis moralis sit de operabilibus a nobis, videtur quod non sit
sapientia tantum de divinis.
3. Praeterea, sapientia videtur esse circa illa quorum est ars
mechanica; 1 Corinth. 3, 10: ut sapiens architectus fundamentum
posui. Ergo non est tantum de divinis.
1. Sed contra est quod sapientia est de causis altissimis, secundum
philosophum in principio Metaph. Sed causae altissimae sunt divina.
Ergo est tantum de divinis.
2. Praeterea, philosophus in 6 Ethicor. dicit, quod sapientia
est quasi caput scientiarum. Sed omnis cognitionis caput est cognitio
quae est de divinis. Ergo sapientia est circa divina.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sapientia non sit in intellectu, sed in
affectu magis. Quia sapientia secundum nomen suum est, ut dicitur
Eccli. 6. Sed dicitur a sapore. Cum ergo sapor ad gustum
pertineat, qui ad affectum transfertur, sicut visus ad intellectum;
videtur quod sapientia sit in affectu.
2. Praeterea in littera dicitur, quod sapientia est in cognitione et
dilectione ejus quod semper incommutabiliter manet, quod est Deus.
Sed dilectio ad affectionem pertinet. Ergo sapientia est in
affectione.
3. Praeterea, septima beatitudo, qua dicitur: beati pacifici, ad
sapientiam reducitur. Sed pax ad affectum pertinet. Ergo et
sapientia.
1. Sed contra est quod in littera definitur per cognitionem.
2. Praeterea, omnis virtus intellectualis est in parte cognitiva.
Sed sapientia ponitur a philosopho virtus intellectualis. Ergo tam
ipsa quam sapientiae donum quod ei respondet, in parte cognitiva est.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sapientia secundum
nominis sui usum videtur importare eminentem quamdam sufficientiam in
cognoscendo, ut etiam in seipso certitudinem habeat de magnis et
mirabilibus quae aliis ignota sunt, et possit de omnibus judicare,
quia unusquisque bene judicat quae cognoscit, possit etiam et alios
ordinare per dictam eminentiam. Haec autem sufficientia in quibusdam
quidem est per studium et doctrinam, adjuncta vivacitati intellectus:
et talis sapientia a philosopho ponitur virtus intellectualis in 6
Ethic. Sed in quibusdam talis sufficientia accidit per quamdam
affinitatem ad divina, sicut dicit Dionysius de Hierotheo, quod
patiendo divina, didicit divina: et de talibus dicit apostolus, 1
Cor., 2, 15: spiritualis judicat omnia; et 1 Joan. 2,
27: unctio docebit vos de omnibus.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut se habet sapientia quae est virtus
intellectualis, ad intellectum principiorum, quia quodammodo
comprehendit ipsum, ut dicitur in 7 Ethic., secundum quod ex
principiis negotiatur circa altissima et difficillima, et de his etiam
quodammodo ordinat, inquantum reducit omnia ad unum principium, et
ejus est disputare contra negantes ipsa: ita se habet sapientia quae
est donum, ad fidem, quae est cognitio simplex articulorum, quae sunt
principia totius Christianae sapientiae. Procedit enim sapientiae
donum ad quamdam deiformem contemplationem, et quodammodo explicitam,
articulorum quos fides sub quodam modo involuto tenet secundum humanum
modum. Et ideo sapientia est donum, fides autem virtus.
Ad secundum dicendum, quod sapientia non dicitur pietas, quae est
latria, per essentiam, sed quasi per causam, quia proxime ad latriam
inclinat.
Ad tertium dicendum, quod aequivocatio est in sapientia, ut dictum
est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, ad
sapientem pertinet judicare, et ordinare. Judicium autem de aliquibus
fieri non potest nisi per ea quae sunt lex et regula eorum. Semper
autem oportet quod superiora sint inferiorum regula; et ideo oportet de
infimis per superiora judicare: unde quamvis intentio quandoque ab
infimis incipiat, et ad suprema tendat, tamen judicium nunquam
perficitur nisi per superiora, in quibus inferiora resolvuntur: et
ideo oportet sapientem de altissimis cognitorem esse. Altissimum autem
dicitur dupliciter. Uno modo simpliciter, quod praeeminet omnibus;
et hoc modo divina altissima sunt: unde eum qui simpliciter sapiens
dicitur, oportet circa divina instructum esse. Alio modo dicitur
altissimum in genere aliquo; et qui circa hoc instructus est, non
simpliciter, sed in genere illo sapiens dicitur: sicut in
artificialibus altissimum est usus illorum propter quod fiunt: unde qui
habet artem usualem, quae architectonica dicitur, in singulis
artificiis sapiens illius artificii dicitur: et per modum istum prudens
in rebus humanis quibus praecipit, sapiens dicitur. Et quia per
delectationes et alias passiones corrumpitur aestimatio prudentiae, ut
dicitur in 6 Ethic.; ideo apud Senecam et alios morales philosophos
translatum est nomen sapientiae ad temperantiam et alias morales
virtutes, inquantum passiones refrenant, et sic prudentiam
conservant: unde dicunt, quod sapiens non perturbatur, et hujusmodi.
Patet ergo quod sapientia quae simpliciter sapientia dicitur, sive sit
virtus intellectualis, sive donum, de divinis est principaliter: et
inquantum per ea de omnibus aliis judicare potest, sapiens omnium
certissimus esse dicitur.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, sapientiae
donum eminentiam cognitionis habet, per quamdam unionem ad divina,
quibus non unimur nisi per amorem, ut qui adhaeret Deo, sit unus
spiritus cum eo: 1 Corinth., 6. Unde et dominus, Joan. 15,
secreta patris se revelasse discipulis dicit, inquantum amici erant.
Et ideo sapientiae donum dilectionem quasi principium praesupponit, et
sic in affectione est. Sed quantum ad essentiam in cognitione est;
unde ipsius actus videtur esse et hic et in futuro divina amata
contemplari, et per ea de aliis judicare non solum in speculativis,
sed etiam in agendis, in quibus ex fine judicium sumitur; et ideo
Gregorius sapientiam contra stultitiam ponit; quae importat errorem
circa finem intentum.
Ad primum ergo dicendum, quod saporem sapientia importat quantum ad
dilectionem praecedentem, non quantum ad cognitionem sequentem, nisi
ratione delectationis, quae ipsam cognitionem in actu exequitur. Vel
dicendum, quod dictum Ecclesiastici non intelligitur quantum ad
similitudinem nominis cum sapore: quia illa similitudo, etsi sit in
lingua Latina, non tamen est in aliis linguis: sed loquitur quantum
ad significatum quod omnes concipiunt de nomine sapientiae, in
quacumque lingua dicatur.
Ad secundum patet solutio per id quod dictum est in corp.
Ad tertium dicendum, quod pacificatio illa pertinet ad effectum
ordinationis sapientiae, quia omnis ordinans pacem intendit; non autem
quantum ad essentialem ipsum actum.
|
|