|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod donum scientiae non sit
tantum de humanis, sed etiam de divinis. Dicit enim Augustinus in
littera, quod scientia donum est, qua fides defenditur et roboratur.
Sed fides est de divinis. Ergo scientia est de divinis.
2. Praeterea, scientia donum est altior quam scientia virtus. Sed
scientia virtus de divinis est, sicut metaphysica, vel etiam
theologia. Ergo et scientia donum de divinis est.
3. Praeterea, caput est conforme membris. Sed sapientia quae est
de divinis, in metaphysicis dicitur caput scientiarum. Ergo scientia
de divinis est.
1. Sed contra, per scientiam scimus conversari in medio pravae et
perversae nationis, ut in littera dicitur. Sed hoc non pertinet ad
divina, sed ad humana. Ergo scientia non est divinorum, sed
humanorum.
2. Praeterea, ad idem non sunt necessarii duo habitus. Sed ad
divina ordinatur sapientia. Ergo scientia non est divinorum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non sit tantum practica, sed etiam
speculativa. Quia quanto aliqua cognitio est altior, tanto ad plura
se extendit. Sed scientia donum est altior quam scientia quae ponitur
virtus intellectualis. Ergo cum scientia quae est virtus
intellectualis, se extendat ad operabilia et speculabilia, videtur
quod multo fortius scientia quae est donum.
2. Praeterea, philosophus in principio Metaph. probat quod
scientia speculativa est nobilior quam practica, inquantum per se
speculativae expetuntur, non autem practicae. Sed scientia quae est
donum, debet esse altissima scientia. Ergo est magis speculativa quam
practica.
3. Praeterea, scientia perficit inferiorem rationem, ut Augustinus
dicit: inferior autem ratio contra superiorem dividitur. Superior
autem est tam speculativa quam practica: quia, secundum Augustinum,
inhaeret aeternis conspiciendis, quod speculationis est; et
consulendis, quod actionis est. Ergo similiter ratio inferior. Ergo
sapientia et scientia sunt speculativae et practicae.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit, quod actio qua bene utimur
rebus temporalibus, scientiae deputatur. Sed usus rerum temporalium
ad practicam pertinet. Ergo scientia, de qua hic loquimur, est
practica.
2. Praeterea, ab omnibus dicitur, quod scientia donum dirigit
pietatem. Sed pietas ad activam vitam pertinet. Ergo et scientia:
ergo est practica.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod in scientia humanorum non sit aliquid
noxiae curiositatis. Maxime enim cognoscere mala, malum esse
videtur. Sed scientia malorum bona est; alias in Deo non esset.
Ergo in scientia non potest esse aliquid noxiae curiositatis.
2. Praeterea, quanto aliquis magis accedit ad suam perfectionem,
tanto magis laudabilis est. Sed homo per scientiam cujuslibet rei
perficitur, quia trahitur de potentia ad actum, cum intellectus noster
sit potentia omnia intelligibilia, ut dicitur in 3 de anima. Ergo in
scientia non potest accidere peccatum.
3. Praeterea, in medio non est accipere superfluum, sicut nullus
potest esse nimis castus. Sed scientia in medio consistit, cum sit
virtus intellectualis, ut in 33 distinct., quaest. 1, art. 3,
dictum est. Ergo non potest esse superfluitas in sciendo; et ita non
potest esse aliqua noxietas curiositatis.
1. Sed contra, nullus punitur nisi pro peccato. Sed Hieronymus,
se punitum astruit pro eo quod in libris Ciceronis studebat. Ergo
potest esse in scientia humanorum peccatum.
2. Praeterea, expendere tempus in inutilibus, videtur non esse sine
peccato. Sed quaedam scientiae videntur esse vel parum vel nihil
utiles ad bene vivendum, cui homo debet totus insistere; sicut
scientiae mathematicae. Ergo videtur quod in eis studere sit
peccatum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duorum dividentium
aliquod commune, illud quod aliquam excellentiam super rationem
communis addit, proprium nomen ex illa differentia addita accipit.
Quod autem nullam differentiam dignitatis addit, nomen commune
retinet; sicut patet in proprio et definitione: quia proprium
essentiale dicitur definitio, proprium autem non essentiale vocatur
nomine communi proprium. Similiter etiam est in proposito. Omnis
enim certitudinalis cognitio alicujus, et praecipue si sit complexi,
per rationis collationem habita, scientia dicitur. Sed illa quae est
de altissimis, quasi aliarum ordinatrix et judex, proprium nomen
superaddit, et sapientia dicitur; aliae vero scientiae quae ei
subduntur, simpliciter scientiae nomen retinent. Et hoc modo
accipiendo scientiam, est tantum de rebus creatis, sapientia vero de
divinis; sive loquamur in virtutibus intellectualibus, sive in donis.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam ex humanis cognitio divinorum et
nutritur et defenditur, quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur; Rom. 1, 20.
Ad secundum et tertium patet solutio ex dictis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut est in sensibus
corporis, quod sensus qui est ad esse, scilicet tactus, est in
omnibus membris; qui autem sunt ad bene esse, sunt in corde tantum,
per quod alia membra reguntur; ita etiam est de donis gratuitis quae in
Ecclesia dantur. Quaedam enim sunt de necessitate salutis; et haec
oportet quod omnibus membris Christi dentur: et hujusmodi sunt quae
pertinent ad gratiam gratum facientem, ut virtutes et dona. Quaedam
autem sunt, quae sunt ad bene esse, sicut gratiae gratis datae, ut
operatio miraculorum, et hujusmodi; et haec non omnibus Christi
membris dantur, sed illis tantum quibus expedit ad aedificationem
fidei. Cum ergo scientia sit donum, et sit circa res creatas,
oportet quod de ratione scientiae sit tantum illa cognitio quae est ad
necessitatem salutis. Non est autem de necessitate salutis cognitio
rerum quantum ad naturas et quidditates suas, sed solum cognitio eorum
quae quis debet facere vel vitare: et ipsa scientia contemplativa non
pertinet ad rationem doni scientiae, sed solum scientia practica, qua
homo quamdam certitudinem concipit de agendis ex praesentia spiritus:
et in hoc differt a prudentia, quae non certitudinaliter, sed magis
aestimative de agendis judicium habet; unde et hoc donum a certitudine
judicii nomen habet: scientia vero quae ad defensionem fidei
ordinatur, pertinet ad gratiam gratis datam, de qua dicitur 1
Corinth. 12, 8: alii datur sermo scientiae secundum eumdem
spiritum, et non est de necessitate doni, sed de perfectione fidei.
Unde dicit Augustinus in littera, quod tali scientia multi qui fidem
habent, non pollent.
Ad primum igitur dicendum, quod scientia altior non oportet quod
extendat se ad plura nisi in illis ad quae ordinatur; et ita scientia
donum ad plura se extendit quam acquisita scientia de operibus humanis:
quia in multis illa deficit in quibus ista dirigit.
Ad secundum dicendum, quod non oportet dona quantum ad omnes
conditiones esse perfectiora virtutibus, sed quantum ad modum operandi
qui est supra hominem, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens unam potentiam diversis
habitibus perfici; unde et inferior ratio, quae et speculativa et
practica potest esse, perficitur dono scientiae quantum ad operabilia,
scientiis vero speculativis inquantum est speculativa. Sapientia autem
rationem superiorem quantum ad utrumque perficit: quia superiores
rationes quibus contemplandis sapientia inhaeret, etiam operationum
nostrarum regulae sunt. Unde secundum quod assumit eas ut regulas
operabilium, sic in praxim extenditur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod scire, quantum in se est,
nunquam malum est, et per consequens nec addiscere: quia cujus
generatio est mala, ipsum est malum. Sed per accidens contingit esse
peccatum in sciendo vel addiscendo, sive considerando. Hoc autem
accidens potest accidere vel ex parte cognoscibilis, vel ex parte
cognoscentis. Ex parte cognoscentis est duplex accidens. Unum est
quando propter occupationem in studio alicujus scientiae impeditur ab
executione officii ad quod tenetur; sicut si judex propter studium
geometriae desisteret a causis expediendis, vel sacerdos a
confessionibus audiendis quando eas audire tenetur. Aliud est quando
propter delectationem in aliqua scientia veniret in contemptum alicujus
quod revereri oportet; sicut de Hieronymo accidit: quia tantum
delectabatur in ornatu verborum Tullii, quod desipiebat ei incultus
sermo prophetarum, ut ipse dicit. Sicut etiam accidit illis qui
tantum adhaerent rationibus humanis quod a fide discedunt et eam
impugnant. Ex parte vero cognoscibilis est triplex accidens. Unum
est quando cognoscibile de facili ad malum inclinat, et praeterea in se
parvae utilitatis est; et propter hoc prohibitae sunt scientiae
magicae, ne homo in exercitium earum labatur. Aliud est quando
cognoscibile est supra potentiam cognoscentis, sicut dicitur Eccli.
3, 22: altiora te ne quaesieris. Tertium est quando in se nullius
utilitatis est, sicut facta contingentia hominum; unde et curiosi
dicuntur qui sunt scrutatores conscientiarum proximi. In omnibus autem
istis tribus contingit quod illud quod est uni curiosum non est curiosum
alteri: quia aliquid est supra unius intellectum quod non est supra
intellectum alterius: aliquid etiam est utile uni quod non est utile
alteri: aliquid etiam facile in peccatum praecipitat unum quod non
praecipitat alium.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|