|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consilium non sit
donum. Donum enim a seipso quis habere non potest. Sed consilium
cuilibet est a seipso: quia consilium quaestio est, ut dicitur in 3
Ethic. Quilibet autem quaerere potest. Ergo consilium non est
donum.
2. Praeterea, sicut in cognitione practica humana est inquisitio,
ita et in cognitione speculativa. Sed in donis pertinentibus ad vitam
contemplativam non ponitur aliquid quod inquisitionem importet. Cum
ergo consilium inquisitionem importet, videtur quod consilium non
debeat poni donum dirigens in vita activa.
3. Praeterea, dona se extendunt ad illa quae sunt de necessitate
salutis, sicut dictum est. Sed consilium, secundum quod communiter
dicitur, dirigit in his ad quae non omnes tenentur. Ergo consilium
non est donum.
1. Sed contra est quod Isai. 11 inter dona computatur.
2. Praeterea, virtutibus respondent dona. Sed quaedam virtus est
ordinata ad bene consiliandum, scilicet eubulia, de qua philosophus in
6 Ethic. determinat. Ergo videtur quod debeat esse aliquod donum
quod perficiat nos ad recte consiliandum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod consilium donum non differat a dono
scientiae. Scientia enim est qua bene conversamur in medio pravae et
perversae nationis. Sed hoc non potest fieri sine consilio. Ergo
consilium non distinguitur a scientia.
2. Praeterea, in donis quae ad executionem pertinent, idem donum
respondet omnibus virtutibus quae sunt circa materiam unam, sicut
pietas omnibus virtutibus quae sunt circa communicationes. Sed
prudentia et eubulia sunt circa unam materiam, quia circa actum
rationis in agibilibus. Cum ergo prudentiae respondeat scientia,
eubuliae autem consilium, videtur quod consilium et scientia sint unum
donum.
3. Praeterea, sicut prudentiae subservit eubulia, ita et synesis.
Sed praeter donum scientiae, quod respondet prudentiae, non invenitur
aliud donum quod respondeat synesi ad judicium pertinens. Ergo nec
oportet esse aliud donum a scientia quod respondeat eubuliae.
1. Sed contra est quod Isai. 11 unum alteri connumeratur; quod
non esset, si unum donum forent.
2. Praeterea, sicut in speculativis est via inventionis et judicii,
ita et in practicis. Sed in donis pertinentibus ad vitam
contemplativam est aliud donum quod respondet inventioni, scilicet
intellectus, et aliud quod respondet judicio, scilicet sapientia.
Ergo et in donis dirigentibus in vita activa, praeter scientiam quae
respondet judicio, erit aliud donum quod pertinet ad inventionem, et
hoc est consilium.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod actus consilii non erit in patria.
Consilium enim, secundum Gregorium, contra praecipitationem mentem
munit; et Damascenus dicit 2 Lib., quod consilium dubitantis est.
Sed in patria non erit praecipitatio neque dubitatio. Ergo neque
consilium.
2. Praeterea, consilium inquisitionem et discursum importat, ut
patet per philosophum in 3 Ethic. Sed in patria, secundum
Augustinum, non erunt volubiles cogitationes, sed utemur deiformi
intellectu ad similitudinem Angelorum. Ergo in patria non erit
consilii actus.
3. Praeterea, eadem ratione esset ibi actus scientiae; nec est dare
in quo unus actus ab alio ibi differat, quia ibi inventio non erit.
Ergo non erit ibi actus consilii.
1. Sed contra, directivum nobilius est executivo. Sed in patria
erit aliquis actus timoris, fortitudinis et pietatis, quae sunt
exequentia in vita activa. Ergo multo fortius erit ibi actus scientiae
et consilii quae sunt dirigentia.
2. Praeterea, sancti in patria erunt Deo similes. Sed in Deo est
consilium, Isai. 25, 1: consilium tuum verum fiat, secundum
aliam litteram. Ergo et in sanctis erit consilii actus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum philosophum in
3 Ethic., consilium est quaestio de operabilibus a nobis, non tamen
de omnibus. Quae enim determinata sunt qualiter fieri debeant, sicut
litterarum figurae, in dubitationem non veniunt, neque in
quaestionem; et ita de eis non est consilium. Similiter etiam cum
finis sit principium movens agentem in omnibus operabilibus, non est
consilium de fine, sicut nec in aliis scientiis est quaestio de
principiis illius scientiae; sed de his quae sunt ad finem, consilium
est. In his autem recte consiliatur quis, si debitum finem
praestituat; si media accommoda ad finem inveniat, ut non faciat mala
propter bona; si tempus sit conveniens rebus agendis, ne per
diuturnitatem consilii tempus transeat; et ad hanc rectitudinem
consilii perducit eubulia, ut dicit philosophus in 6 Ethicor. Sed
quia operabilia humana contingentia sunt, et possunt deficere ne ad
finem intentum perducantur; ideo certitudinem consilii attingere non
est humanum, sed divinum, cujus est per certitudinem eventus
contingentium praevidere. Et ideo oportet quod ad hanc certitudinem
mens elevetur supra humanum modum instinctu spiritus sancti: qui enim
spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, Rom. 8, 14, et ideo
consilium est donum.
Ad primum ergo dicendum, quod donum consilii non est ad quaerendum
consilium, sed ad inveniendum.
Ad secundum dicendum, quod dona dirigentia in vita activa sunt circa
contingentia; et ideo oportet quod sit ibi magis inquisitio quam in
contemplativa vita, quae circa aeterna est.
Ad tertium dicendum, quod secundum philosophum in 3 Ethic.
consilium adhibetur in difficilibus, in quibus nobis non credimus; et
propter hoc in arduis, ad quae omnes non tenentur, praecipue est donum
consilii, sed non tantum in illis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod habitus dirigentes in vita
activa distinguuntur quantum ad tria. Primo quantum ad modum
operandi: et sic a virtutibus prudentia et eubulia, quae operantur
humano modo, distinguuntur scientia et consilium, quae operantur supra
humanum modum, ut ex dictis patet. Alio modo quantum ad actus sive
vias quae exiguntur ad directionem, quae sunt invenire et judicare; et
sic consilium, quod consistit in inveniendo, distinguitur a scientia,
quae consistit in judicando de inventis per consilium. Tertio modo
quantum ad medium; et sic sapientia distinguitur a scientia, inquantum
sapientia quandoque dirigit in agendis per rationes aeternas, scientia
autem per rationes inferiores.
Ad primum ergo dicendum, quod ad bene conversandum, ut dictum est,
duo requiruntur; et ideo oportet esse duo dona.
Ad secundum dicendum, quod diversae virtutes exequentes circa unum
genus materiae distinguuntur penes diversas partes materiae, non penes
actus agentis. Et ideo ab unitate actus poterit inveniri unus modus
altior, qui competit uni dono. Sed virtutes dirigentes pertinent ad
diversos actus ex parte agentis; et ideo requiruntur diversi modi et
diversa dona elevantia ad modos digniores.
Ad tertium dicendum, quod judicium, quod est synesis, et praecipere
applicanda ad opus, quod est prudentiae, totum pertinet ad unam viam,
scilicet judicativam; et ideo eis non respondet nisi unum donum. Sed
eubuliae quae pertinet ad aliam viam, respondet aliud donum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est de donis
exequentibus in vita activa, quod remanebunt eorum actus circa mensuram
ex qua erat modus supra hominem in eorum actibus, non autem circa
propriam materiam, quia fortitudo nullam difficultatem sustinebit, ut
dictum est; ita in scientia et consilio: quia in patria non remanebunt
eorum actus, nec contingentia operabilia dubia, in quibus nunc
judicant et inveniunt; unde non oportet quod sit ibi dubitatio neque
etiam discursus. Sed remanebunt in hoc quod convertent se ad illum a
quo erat certitudo in eorum judicio et inventione supra humanum modum,
et erit actus scientiae circa ipsum secundum quod est regula ad
judicandum; actus vero consilii erit circa ipsum, secundum quod est
illuminans ad inveniendum.
Et secundum hoc patet solutio ab objecta.
|
|