|
Postquam determinavit Magister de virtutibus et donis, hic determinat
de connexione eorum. Dividitur autem haec pars in duas: in prima
determinat de connexione virtutum; in secunda de connexione
praeceptorum, quibus actus virtutum imperantur, ibi: cum autem duo
sint praecepta caritatis, in quibus (...) tota lex pendet et
prophetae, advertendum est quomodo hoc fit. Prima dividitur in duas:
in prima probat virtutes esse connexas; in secunda probat eas esse
aequales, ibi: utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an
aliae magis, aliae minus in aliquo fuerint, quaestio est. Et circa
hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit unam opinionem
cum sua probatione, ibi: quibusdam enim videtur quod aliae magis aliae
minus habeantur ab aliquo; tertio ponit aliam opinionem, quae vera
est, ibi: alii verius dicunt virtutes omnes et simul et pares esse in
quocumque sunt. Et circa hoc tria facit: primo ponit opinionem cum
sua probatione; secundo solvit probationem primae opinionis, ibi: cum
ergo dicitur aliquis aliqua praeeminere virtute (...) secundum usus
exteriores accipiendum est; tertio confirmat per auctoritatem, ibi:
secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum
(excellere dicitur) ut alibi Augustinus dicit. Hic quaeruntur sex:
1 utrum virtutes politicae sint connexae; 2 utrum virtutes
gratuitae; 3 utrum dona; 4 utrum virtutes sint aequales; 5 utrum
vitia sint connexa et paria; 6 utrum praecepta connectantur in
caritate, ita quod modus sit in praecepto.
|
|