|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes politicae non
sit connexae. Virtutes enim istae ex actibus acquiruntur, ut probat
philosophus. Sed actus non sunt connexi. Ergo neque praedictae
virtutes.
2. Praeterea, quaecumque connectuntur, oportet quod in aliquo uno
connectantur. Sed non est dare aliquod unum in quo connectantur
virtutes, nisi prudentiam, in qua connecti non possunt: quia cum
prudentia sit quasi ars quaedam operabilium, non est inconveniens quod
habeat quis prudentiam quantum ad unam materiam, et non quantum ad
aliam. Ergo non est necessarium quod virtutes sint connexae.
3. Praeterea, sicut prudentia omnes virtutes morales ordinat, ita
sapientia ordinat omnes scientias, quasi caput scientiarum, ut dicitur
6 Ethic. Sed propter hoc scientiae non sunt connexae quia communiter
ordinantur a sapientia. Ergo nec propter hoc virtutes morales sunt
connexae, quia communiter ordinantur a prudentia.
4. Praeterea, secundum philosophum, qui circa mediocres honores
moderate se habet, non est magnanimus. Constat autem quod virtuosus
est secundum aliam virtutem, quam ipse innominatam dicit. Ergo una
virtus haberi potest alia non habita.
5. Praeterea, ad unamquamque virtutem politicam pertinet medium in
propria materia tenere. Sed videmus ad sensum quod quidam se habent
moderate circa materiam unius virtutis qui non habent se moderate circa
materiam alterius. Ergo una politica habetur sine alia.
6. Praeterea, Augustinus dicit ad Hieronymum, quod non est divina
sententia qua dicitur: qui habet unam habet omnes. Ergo cum omnis
vera sententia sit divina, quia secundum Ambrosium, omne verum, a
quocumque dicatur, est a spiritu sancto, videtur quod non sit vera
sententia.
1. Sed contra, philosophus probat, quod nullus potest habere
prudentiam nisi habeat virtutes morales, neque potest quis habere
virtutes morales nisi prudentiam habeat. Ergo oportet ad hoc quod una
virtus habeatur, omnes simul haberi.
2. Praeterea, Tullius dicit: si unam de virtutibus tuis amiseris,
nullam te habiturum necesse est confitearis; et loquitur de virtutibus
politicis, quia de gratuitis nihil ponit. Ergo virtutes politicae
sunt connexae.
3. Praeterea, qui habet castitatem, castus est. Sed qui est
castus, virtuosus est: quia autem virtuosus est, nullum vitium ei
inest. Ergo qui habet castitatem, caret omni vitio, et ita videtur
habere omnem virtutem; et eadem ratio est de aliis virtutibus. Ergo
qui habet unam, habet omnes.
Respondeo dicendum quod virtus dupliciter potest considerari. Uno
modo secundum esse ipsius imperfectum, secundum quod seminaria virtutum
insunt nobis a natura; et sic virtus dicitur quaedam naturalis
inclinatio ad virtutis actum; et hoc modo una virtus potest haberi sine
alia. Quidam enim sunt naturaliter apti ad liberalitatem, quidam sunt
proni ad luxuriam ex natura suae complexionis, et sic etiam contingit
in aliis. Alio modo consideratur virtus secundum esse perfectum quod
ex assuefactione recipit; et sic accipit nomen politicae virtutis; et
hoc modo oportet virtutes omnes esse simul. Et potest triplex ratio ex
dictis philosophorum accipi. Assignatur autem prima a philosopho in 6
Ethic. quae sumitur ab eo quo perficitur quaelibet virtus politica.
Inest enim homini inclinatio quaedam naturalis ad actum prudentiae,
quae virtus naturalis dicitur, et vocatur a philosopho dinotica, quam
nos industriam dicere possumus: quae quidem et ad bona et ad mala se
habere potest, unde non est virtus: quia virtus est quae opus habentis
semper bonum reddit. Unde si debeat ad hoc perduci quod semper ejus
judicium sit rectum, oportet quod addatur aliquid per quod omnis error
prohibeatur. Est autem duplex error in judicio. Unus qui est circa
finem, sicut habens habitum vitii, qui quidem inclinat ad suum actum
sicut ad per se bonum; et talis error in agendis assimilatur errori qui
est circa principia in speculandis. Alius error est in prosecutione
finis, qui contingit cum quis a recta conceptione quam de fine habet,
abducitur per passiones; sicut dicitur, quod delectatio corrumpit
aestimationem prudentiae; et hic error assimilatur in agendis errori
qui est in speculativis circa discursum principiorum ad conclusionem.
Utrumque autem errorem prohibet moralis virtus, quae in finem rectum
inclinationem facit, et passionem comprimit; et ideo non potest esse
prudentia sine morali virtute, dico temperantia, fortitudine et
hujusmodi. Similiter etiam inclinatio naturalis ad ea quae virtutis
sunt, quanto major est, tanto est magis noxia, nisi rationis
discretio adhibeatur; sicut caecus quanto fortius currit, tanto magis
offenditur. Et ideo ad hoc quod virtus moralis perficiatur, oportet
quod a prudentia dirigatur; unde prudentia in definitione moralis
virtutis ponitur, ut patet in 2 Ethic. Et ideo oportet virtutes
politicas connexas esse. Alia ratio connexionis sumitur ex his quae
communiter in omni virtute esse oportet; quorum tamen unumquodque
aliqua virtus principaliter sibi vindicat; sicut difficile vindicat
sibi fortitudo; medium inter superfluum et diminutum, quod est
moderatum, vindicat sibi temperantia; rectum vindicat sibi justitia;
scientiam autem sibi habet prudentia. Et ideo ab his conditionibus
unaquaeque dictarum virtutum nomen accipit. Quia autem illud quod est
maximum in quolibet genere, est causa aliorum; ideo aliae virtutes
participant quodammodo aliquam praedictarum conditionum ex virtute quae
illud principaliter sibi vindicat. Quia enim fortis est circa maxime
difficilia perseverans, facile etiam in aliis difficultatibus minoribus
perseverabit. Et hanc causam assignare videtur Seneca, qui dicit,
omne quod bene fit, juste prudenter, fortiter, temperate fieri.
Tertia ratio potest sumi ex fine quem intendit quaelibet virtus.
Quaelibet enim virtus operatur propter bonum virtutis; unde si bonum
virtutis, quemadmodum virtuosum decet, intendit, nullo modo ab ipso
intentionem deflectit. Unde philosophus dicit quod prodigus qui
expendit non curans bonum, facile in quantumcumque malum declinat.
Ad primum ergo dicendum, quod quando aliquis exercetur in actu
alicujus virtutis, si simul exercetur in actu alicujus vitii, nunquam
acquiret aliquam virtutem, quia non acquirit prudentiam. Unde oportet
ad hoc quod una virtus habeatur, quod bene se habeat quis circa omnia
quae in usum vitae veniunt; et sic istis virtutibus simul cum prudentia
acquisitis, ex hoc causabuntur aliae virtutes quae sunt circa ea quae
non ita frequenter in usum vitae veniunt, ex hoc ipso quod ratio
assuefacta est inferioribus viribus praeesse, et inferiores ejus nutum
sequi, in quo consistit tota ratio moralis virtutis.
Ad secundum dicendum, quod ex eodem principio procedit prudens circa
omnes materias virtutum, scilicet ex intentione boni rationis. Unde
non potest esse quod prudentia acquiratur secundum unam partem materiae
moralis virtutis et non secundum aliam, sicut contingit in artibus
quantum ad illas materias circa quas eodem modo operantur; sicut
carpentarius de nuce et de quercu similiter facit arcam.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium: quia scientiae aliae addunt
principia specialia ad principia communia sapientiae; et ideo una
illarum potest sciri altera ignorata. Sed morales virtutes non addunt
alia principia super principia prudentiae; immo principia prudentiae
sunt secundum virtutes morales: quae quidem principia sunt fines
moralium virtutum secundum philosophum.
Ad quartum dicendum, quod qui moderate se habet circa mediocres
honores, non habet semper actum magnanimitatis; quia ejus materia non
sibi competit; habet tamen habitum, quo etiam circa illas optime se
haberet, si materia illa sibi competeret. Et similiter est de
liberali et magnifico: non enim est inconveniens quod alicui habenti
unam virtutem desit exercitium alterius virtutis quia non habet
materiam.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de virtutibus
naturalibus, ut ex dictis patet.
Ad sextum dicendum, quod negatur esse divina sententia, quia non est
ex sacra Scriptura prolata, ut ei necesse sit consentire.
|
|