|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes gratuitae non
sint connexae. Beda enim dicit, quod sancti magis humiliantur de
virtutibus quas non habent, quam de virtutibus quas habent,
glorientur. Ergo habent aliquas virtutes et aliquas non habent.
2. Praeterea, constat quod multi habent fidem qui non habent
caritatem. Utraque autem est virtus gratuita. Ergo et cetera.
3. Praeterea, Christus habuit omnes virtutes alias, cui tamen
defuit fides et spes. Ergo una virtus potest haberi sine alia.
4. Praeterea, perseverantia est quaedam virtus. Sed multi habent
virtutes aliquas, in quibus non perseverant. Ergo una virtus potest
haberi sine alia.
5. Praeterea, conjugati et innocentes possunt habere castitatem.
Sed conjugati non habent virginitatem, innocentes autem non habent
poenitentiam. Ergo non est necessarium quod qui habet unam, habeat
omnes.
6. Praeterea, nihil est laudabile nisi actus virtutis, neque
vituperabile nisi vitium. Sed in sacra Scriptura quidam laudantur de
uno, et vituperantur de alio, ut patet Apocal. 2. Ergo potest
haberi una virtus sine alia cujus oppositum vitium habetur.
1. Sed contra, super illud: feci judicium et justitiam, Glossa:
a parte totum, ut qui habet unam omnes habeat virtutes; et qui una
caret, omnibus careat.
2. Idem potest haberi ex Glossa Hieronymi super illud Isai.
16: venter meus ad Moab quasi cithara sonabit; ubi dicit Glossa:
cithara sonum compositum non emittit, si una chorda rupta fuerit: sic
spiritualis venter prophetae, si una virtus defuerit.
3. Praeterea, qui habet caritatem, oportet quod habeat alias
virtutes: similiter qui habet alias virtutes, oportet quod caritatem
habeat, quae est forma virtutum. Ergo qui habet unam virtutem omnes
habet.
Respondeo dicendum, quod virtutes gratuitae, quantum ad id quod
essentialiter se habet ad virtutem, connexionem habent; quantum autem
ad id quod accidit virtuti inquantum est virtus, quamvis forte non
accidat ei inquantum est talis virtus, non oportet connexionem esse.
Ratio autem connexionis ex tribus sumi potest. Primo ex caritate,
quae est forma virtutum, cum qua omnes virtutes simul infunduntur.
Secundo ex gratia, quae est quasi totum potentiale ad virtutes, ex
qua quodammodo fluunt virtutes, sicut ex essentia animae potentiae.
Unde sicut omnes potentiae sunt simul, inquantum connectuntur in
essentia; ita omnes virtutes gratuitae sunt simul, inquantum
connectuntur in gratia. Tertio ex ipsa justitia generali, qua
justificatur impius, quae nihil imperfectum relinquit: quia impium est
a Deo dimidiam sperare salutem, ut sancti dicunt. Unde cum quis
justificatur, omnes virtutes ei simul infunduntur.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Bedae intelligendum est de
virtutibus quantum ad usus, et non quantum ad habitus. Diversi enim
sancti diversimode excedunt se invicem in usibus diversarum virtutum,
secundum quod de quolibet confessore dictum est: non est inventus
similis illi qui conservaret legem excelsi.
Ad secundum dicendum, quod sicut virtutes morales non habent perfectam
rationem virtutis, nisi sint directae per prudentiam; ita nec virtutes
gratuitae, nisi sint formatae per caritatem. Unde supra, distinct.
23, qu. 3, art. 1, quaestiunc. 1 in corp., dictum est quod
fides informis non est virtus.
Ad tertium dicendum, quod in Christo fuit de fide quidquid
perfectionis est, scilicet visio: hoc enim per se ad virtutem
pertinet: non autem fuit in Christo imperfectio, quae quidem accidit
virtuti, quamvis per se conveniat fidei.
Ad quartum dicendum, quod perseverantia uno modo est specialis
virtus, secundum quod dicit propositum persistendi, ut non recedat
quis a ratione recta propter tristitias, ut dicitur 7 Ethic.: et
sic est simul de necessitate cum aliis virtutibus. Alio modo est
quoddam accidens virtutibus, secundum quod dicit continuationem
virtutum usque in finem; et sic non est necessario simul cum aliis
virtutibus.
Ad quintum dicendum, quod virginitas non dicit virtutem, sed quoddam
accidens virtuti; unde potest sine peccato amitti. Poenitentia autem
si sit specialis virtus, potest esse in innocentibus sub conditione,
ut scilicet si peccarent, poeniterent sicut philosophus dicit de
verecundia in 4 Ethic.
Ad sextum dicendum, quod non solum laudatur actus qui est a virtute,
sed actus qui est ad virtutem, quo fiunt bona, sed non bene.
Similiter non solum semper vituperatur peccatum mortale, quod expellit
virtutem, sed etiam veniale, quod est simul cum virtute.
|
|