|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dona non sint connexa.
1 Cor., 12, 8: alii datur sermo sapientiae per spiritum; alii
sermo scientiae secundum eumdem spiritum. Sed sapientia et scientia
sunt dona. Ergo alii datur unum donum, et alii aliud; et ita non
sunt connexa.
2. Praeterea, Gregorius dicit in Moral., quod minor est
sapientia, si intellectu careat. Ergo sapientia sine intellectu
haberi potest.
3. Praeterea, Augustinus dicit de sermone domini in monte secundum
Matth., quod ab uno dono paulatim fit processus ad aliud. Hoc autem
non esset, si necesse foret ea simul esse. Ergo dona non sunt
connexa.
4. Praeterea, plus distat a communi statu virtutum perfectio
transcendens genus virtutis quam perfectio manens in genere virtutum.
Sed qui habet virtutes, non oportet quod habeat eas in perfecto statu
virtutum: quae quidem perfectio in genere virtutis manet. Ergo multo
minus oportet quod habeat perfectionem donorum, quae genus virtutis
transcendit; et ita dona non connectuntur sibi in gratia, caritate,
vel justificatione: nec est aliud dare in quo sibi connectantur; ergo
non sunt connexa.
5. Praeterea, donorum quaedam perficiunt in vita activa, quaedam in
contemplativa. Sed multi sunt perfecti in vita activa qui gradum vitae
contemplativae nondum attingunt. Ergo dona non habentur omnia simul.
1. Sed contra, quidquid est de necessitate salutis, oportet esse
simul cum gratia. Sed dona sunt de necessitate salutis; quod patet
per Glossam, Matth. 6, quae dicit, quod in donis est ut operemur
mandata, in quibus est ut ad beatitudinem veniamus. Ergo videtur quod
dona sint connexa in gratia, sicut et virtutes.
2. Praeterea, sapientiae donum ex caritate causatur, ut ex dictis,
dist. praec., patet. Ergo quicumque habet caritatem, habet
sapientiam. Sed sapientia ponitur in ultimo gradu. Ergo quicumque
habet eam, habet omnia alia dona; et sic omnia dona sunt connexa in
caritate.
3. Praeterea, justitia generalis, defectus qui peccatum implicant,
tollit. Sed contra tales defectus dona dantur, sicut consilium contra
praecipitationem, ut dicit Gregorius, et timor contra superbiae
timorem. Ergo simul cum justificatur anima, omnia dona infunduntur.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, dist. 34, quaest.
3, art. 1, donum in hoc transcendit virtutem quod supra modum
humanum operatur: qui quidem modus ex mensura altiori quam sit humana
mensura, causatur. Huic autem mensurae, quae Deus est, mens humana
per caritatem innititur. Et ideo modum istum habent ex ipsa caritate
quantum ad esse absolutum, quod esse dicimus secundum quod perficiunt
in his quae sunt necessaria ad salutem. Sed quantum ad perfectum esse
secundum quod dona ad altiora se extendunt, quod quidem est per gratiam
gratis datam, non oportet quod sint connexa.
Ad primum ergo dicendum, quod ibi non ponitur simpliciter donum
sapientiae et scientiae, sed sermo sapientiae et scientiae; et hoc
quidem ad perfectionem donorum pertinet, ut scilicet homo ita sapientia
et scientia abundet ut non solum sibi sufficiat, sed per sermonem in
alios redundet; unde ponitur inter gratias gratis datas.
Ad secundum dicendum, quod dictum Gregorii facit ad ostendendum
connexionem donorum. Vult enim ostendere quod perfectio unius doni non
est sine alio; unde sapientia quae sine intellectu est, et hebes est,
et rationem doni non habet.
Ad tertium dicendum, quod gradus ille, sive processus, attenditur
quantum ad usus donorum; sicut etiam dicitur quod fides praecedit et
gignit alias virtutes, cum quibus tamen simul quandoque infunditur.
Ad quartum dicendum, quod perfectio virtutum secundum intensionem non
est de necessitate salutis, sicut perfectio quae est ex donis, ut in
omnibus scilicet Deum pro regula habeat.
Ad quintum dicendum, quod quamvis ad perfectum statum contemplationis
non perveniat omnis qui in vita activa est; tamen omnis Christianus
qui in statu salutis est, oportet quod aliquid de contemplatione
participet, cum praeceptum sit omnibus: vacate, et videte quoniam ego
sum Deus, Psal. 45, 2; ad quod etiam est tertium praeceptum
legis.
|
|