|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtutes non sint
aequales. 1 Corinth. 13, dicitur, quod caritas est major fide et
spe. Sed quaelibet harum est virtus. Ergo una virtus est minor quam
alia.
2. Praeterea, quantitas virtutis objecto mensuratur. Sed una
virtus ad plura se extendit objecta quam alia. Ergo una virtus est
major quam alia.
3. Praeterea, habitus est ad actum habilitare. Sed homo quandoque
est magis habilis ad actum unius virtutis quam ad actum alterius. Ergo
habet unam virtutem magis intensam quam aliam.
4. Praeterea, supra, dist. 25, dictum est, quod fides, spes
et caritas et operatio adaequantur. Sed non omnes operationem virtutum
sunt aequales. Ergo nec omnes virtutes.
5. Praeterea, de quolibet sancto legitur: non est inventus similis
illi, qui conservaret legem excelsi. Hoc autem non potest esse nisi
quia unus excedit alium secundum unam, et alius secundum aliam. Ergo
in uno homine virtutes non sunt aequales: alias qui excederet in una,
excederet in omnibus.
1. Sed contra est quod dicitur Apocal. 21, 16: latera
civitatis sunt aequalia; in quo significatur secundum Glossam quod
virtutes gratuitae sunt aequales.
2. Praeterea, per idem per quod habitus causantur, augentur,
secundum philosophum in 2 Ethic. Sed omnes habitus virtutum simul
infunduntur cum gratia. Ergo simul augentur cum augmento gratiae.
Sed quaecumque simul intenduntur et remittuntur, sunt aequalia. Ergo
omnes virtutes sunt aequales.
3. Praeterea, secundum quantitatem virtutis est quantitas meriti,
et per consequens quantitas praemii. Si ergo una virtus esset altera
major, eidem deberetur majus et minus praemium quam alteri in quo
esset, et e converso: quod est impossibile, cum non sit nisi unum
praemium.
Respondeo dicendum, quod est aequalitas secundum quantitatem
absolutam, et aequalitas secundum quantitatem comparatam, quae dicitur
proportionis aequalitas; sicut patet in digitis manus, qui non sunt
aequales secundum quantitatem absolutam, cum unus alteri superpositus
excedat ipsum; sunt tamen aequales secundum proportionem: quia sicut
quantitas unius digiti sufficit ad suum officium, ita et quantitas
alterius digiti: unde et digiti proportionaliter augentur. Quantitas
ergo absoluta virtutis potest attendi quantum ad tria: primo quantum ad
dignitatem; secundo quantum ad objecta ad quae se extendit; tertio
quantum ad intensionem, quae cognoscitur in efficacia et modo agendi.
Et his tribus modis contingit quod una virtus excedatur ab alia
absolute loquendo: quia una est dignior alia, sicut caritas fide, et
prudentia temperantia. Item una est plurium objectorum quam alia,
sicut prudentia quam temperantia. Item una secundum speciem suam
requirit majorem intensionem quam alia: quia quanto est difficilius
objectum, tanto oportet magis contra tendere, et intensius in ipsum
moveri. Sed secundum quantitatem comparatam sunt aequales, quia
proportionaliter in his tribus se habent respectu suorum objectorum: et
ideo proportionaliter crescunt.
Ad primum ergo et secundum patet solutio ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod homo est magis habilis ad actum
unius virtutis quam ad actum alterius, non est ex diversitate habituum
semper, sed ex diversa dispositione naturali, aut etiam ex exercitio.
Ad quartum dicendum, quod per operationem accipitur ibi exterior
actus, qui per morales virtutes completur, quas oportet theologicis
proportionabiliter aequari, ut dictum est. Vel aliter dicendum, quod
intelligitur de operationibus quae essentialiter consequuntur ad
virtutes, sicut sunt actus interiores, quos etiam oportet aequales
secundum proportionem esse; non autem secundum actus exteriores, qui
possunt esse vel expeditiores vel impeditiores propter aliqua
accidentia.
Ad quintum dicendum, quod hoc dicitur quantum ad exercitium virtutum,
et usum, et non quantum ad habitum.
|
|