|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod vitia sint connexa.
Jacob. 2, 10: qui offendit in uno, factus est omnium reus. Sed
non efficitur omnium reus mandatorum, nisi per peccata. Ergo qui
facit unum peccatum, habet omnia peccata.
2. Praeterea, peccatum nihil videtur esse in anima nisi privatio
virtutis. Sed per unum peccatum mortale privantur omnes virtutes.
Qui ergo habet unum peccatum, habet omnia.
3. Praeterea, sicut virtutes procedunt ex bono amore Dei, ita
peccata omnia procedunt ex inordinato amore sui, secundum Augustinum.
Sed virtutes habent connexionem propter hoc quod conveniunt in
caritate. Ergo etiam peccata habebunt connexionem propter inordinatum
amorem, ex quo procedunt.
4. Praeterea, virtus et vitium sunt opposita immediate, ad minus
secundum theologos. Sed nulla virtus inest habenti aliquod peccatum.
Ergo insunt omnia vitia opposita singulis virtutibus; et sic idem quod
prius.
5. Praeterea, pronior est homo ad peccatum, ad minus in statu
naturae corruptae, quam ad virtutem: virtus enim est circa difficile.
Sed qui habet unam virtutem, habet omnes. Ergo multo fortius qui
habet unum vitium, habet omnia.
1. Sed contra, peccatum contingit infinitis modis, secundum
Dionysium, et philosophum. Sed impossibile est infinita inesse
eidem. Ergo non possunt omnia peccata connexa esse.
2. Praeterea, philosophus dicit in 4 Eth., quod malum si sit
integrum, importabile fieret, et seipsum corrumperet. Sed si
inessent omnia peccata uni, esset malitia moralis integra. Ergo hoc
non potest stare.
3. Praeterea, contraria impossibile est inesse eidem. Sed
contrarium est unum vitium alii, sicut prodigalitas liberalitati.
Ergo impossibile est esse peccata connexa.
Respondeo dicendum, quod in peccato duo sunt, scilicet aversio et
conversio. Ex parte aversionis peccata connexionem habent, inquantum
avertuntur a bono incommutabili: sed ex parte conversionis nullo modo
connexionem habere possunt, sicut habent virtutes. Virtutes enim
habent esse ordinatum, quia in ipsa potentiarum ordinatione consistit
ratio virtutis; sed peccata praeter intentionem et per accidens fiunt;
et ideo non reducuntur ad rectum ordinem, nec in aliquo uno connecti
possunt. Et praeterea, peccata ex operibus sunt, et contingunt
omnifariam, nec sunt ab aliquo principio infundente, sicut virtutes.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad amissionem
summi boni, a quo omne peccatum avertit: quo amisso, quidquid
virtutis habebatur deperit, et omnia virtutum merita mortificantur.
Ad secundum dicendum, quod peccatum quandoque nominat actum;
quandoque autem nominat maculam, quae est privatio gratiae et virtutis
per comparationem ad actum praecedentem; quandoque etiam nominat
reatum, qui est obligatio ad poenam propter actus inordinate
commissos; et ideo secundum diversos actus diversae maculae sunt, et
diversi reatus, quamvis sit eadem virtus, vel gratia, qua privantur.
Ad tertium dicendum, quod a caritate procedunt virtutes secundum
ordinem rectum; et ideo consonantiam et connexionem habent: sed ex
amore inordinato sequuntur vitia extra ordinem; et ideo contrarietatem
ad invicem habent, et multifariam dividuntur.
Ad quartum dicendum, quod immediata oppositio, secundum theologos,
virtutis et vitii, intelligitur quantum ad actus, et non quantum ad
habitus. Aliquis enim per unum actum peccati mortalis perdit omnes
habitus virtutum, non tamen per illum actum aggeneratur in ipso aliquis
habitus; unde tunc caret utroque habitu. Non est autem inconveniens
ut in illo qui habet actum luxuriae, et caret per hoc habitu
mansuetudinis, inveniatur actus ejus, non quidem ab ipsa procedens,
sed ei similis, sicut actus virtutum dicuntur qui sunt ad virtutem.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc ipso quod homo pronior est ad
peccandum, non requiruntur tot ad unum peccatum, sicut ad unam
virtutem; et ideo non est necessarium ut qui habet unum peccatum,
habeat omnia, sicut qui habet unam virtutem, habeat omnes. Utrum
autem omnia peccata sint paria, quaere in 2 Lib., distinct. 42,
quaest. 1, art. 5.
|
|