|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod modus caritatis sit in
praecepto. Sicut enim virtutes connectuntur sibi invicem in caritate,
ita et omnia mandata ad caritatem reducuntur. Sed virtutes ideo
connectuntur sibi in caritate, quia per caritatem formantur. Ergo et
praecepta ad caritatem reducuntur, quia modus caritatis sub praecepto
cadit.
2. Praeterea, Deut. 6, 6, dicitur: diliges dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
Et constat quod ibi praecipitur actus caritatis. Sed ex actu
caritatis modificantur opera quae sunt in praecepto. Ergo praedictus
modus est in praecepto.
3. Praeterea, Matth., 19, 17, dicitur: si vis ad vitam
ingredi, serva mandata. Sed nullus potest ad vitam ingredi sine
caritate. Ergo modus caritatis est in praecepto.
4. Praeterea, sicut deformationi opponitur formatio, ita
prohibitioni opponitur praeceptum. Sed deformatio operum cadit sub
prohibitione. Ergo formatio, quae fit per modum caritatis, cadit sub
praecepto.
5. Praeterea, per caritatem actus praeceptorum ordinantur in finem
debitum. Sed hoc cadit sub praecepto, ut patet per apostolum, 1
Corinth. 10, 31: omnia in gloriam Dei facite. Ergo et modus
caritatis.
1. Sed contra, nihil cadit sub praecepto nisi quod est in potestate
nostra; unde Hieronymus, anathematizat eos qui dicunt Deum aliquid
impossibile homini praecepisse. Sed habere caritatem non est in
potestate nostra. Ergo modus caritatis non cadit sub praecepto.
2. Praeterea, quicumque omittit hoc quod est de substantia
praecepti, peccat. Sed aliquis diligens Deum dilectione naturali,
vel opera pietatis faciens caritate carens, hoc ipso non peccat. Ergo
modus non cadit sub praecepto.
3. Praeterea, homo in statu innocentiae, etiam si gratiam non
habuit, habebat unde poterat stare: quod non esset, si modus esset
sub praecepto: quia caderet, si sine modo praecepta servaret. Ergo
modus non est in praecepto.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt quatuor opiniones. Prima
opinio est, quod modus cadit sub praecepto: quia tamen illud
praeceptum est affirmativum, non obligat ad semper, quamvis obliget
semper: et sic homo non tenetur ex caritate implere mandata, nisi pro
tempore illo quo caritatem habet; et sic non obligatur ad impossibile.
Sed hoc dictum non videtur sufficiens: quia si modus est de substantia
praecepti, simul curret obligatio ad actum et ad modum. Contingit
autem quod erit tempus honorandi parentes quando etiam caritatem non
habet: unde videtur quod tunc teneatur ex caritate implere. Et ideo
alii dicunt, quod aequaliter currit obligatio praecepti et modi, ut
scilicet quandocumque tenetur homo implere praeceptum, tenetur implere
illud ex caritate. Nec propter hoc Deus aliquod impossibile
praecipit: quia quamvis homo per se caritatem habere non possit, tamen
potest facere aliquid unde ipsam a Deo accipiat: quia secundum
philosophum in 3 Ethic., quae per amicos facimus, aliquo modo
possibilia sunt. Sed hoc non potest stare: quia aliquis in peccato
mortali existens, in quolibet actu de genere bonorum, quo praeceptum
impleret quo ad substantiam operis, peccaret peccato omissionis,
inquantum omitteret modum; quod falsum est. Et ideo alii dicunt,
quod modus nullo modo cadit sub praecepto, et quod homo sine caritate
praeceptum legis implet. Sed hoc videtur vicinum Pelagianae haeresi,
quae ponebat omnia praecepta sine gratia posse impleri. Ideo alii
mediam viam tenent, et dicunt, quod modus quodammodo in praecepto
cadit, et quodammodo non. Dicimur enim ad mandata teneri dupliciter.
Uno modo ita quod nisi impleamus hoc ad quod tenemur, sumus omissionis
vel transgressionis rei, et secundum hoc tenemur solum ad substantiam
mandati, non ad modum. Alio modo ita quod si non impleamus id ad quod
tenemur, non percipimus mandati fructum; et sic tenemur ad substantiam
operis, et ad modum, sine quo quantumcumque homo substantiam operis
exequatur, ad vitam non perveniet. Et haec opinio videtur
rationabilior. Constat enim quod praeceptum potest dupliciter
considerari. Uno modo inquantum imponitur secundum necessitatem
quamdam implendi: et sic nihil debet imponi alicui nisi quod statim est
in ipso ut impleat; quod si non implet, punitur: quia sic lex habet
vim coactivam, secundum philosophum in 10 Ethic. Alio modo quantum
ad intentionem legislatoris, qui per legis praecepta intendit ad
virtutem perducere, ut dicitur in 2 Ethic.: et sic quantum ad
intentionem legislatoris modus virtutis cadit sub praecepto, non
quantum ad obligationem legis.
Ad primum ergo dicendum, quod praecepta quodammodo connectuntur in
caritate sicut in fine: quia per ipsam fructum mandati observati quis
percipit.
Ad secundum dicendum, quod illo praecepto praecipitur actus caritatis
non qui sit a caritate, sed qui est similis actui caritatis, sicut est
actus naturalis dilectionis. Vel si praecipitur actus caritatis,
praeceptum illud magis est ad ostendendum quo tendere debeamus, quam ad
obligandum, sicut supra, distinct. 27, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad intentionem
legislatoris, magis quam quantum ad obligationem legis.
Ad quartum dicendum, quod facere actum deformem, et abstinere ab
ipso, est in potestate nostra, non autem facere actum formatum; et
ideo non est similis ratio.
Ad quintum dicendum, quod modus caritatis plus importat quam
relationem operis in finem debitum; importat enim quod actus ex habitu
caritatis procedat, qua multi carentes, actus suos in Deum referunt.
|
|