Expositio textus

Ubi caritas est, quid est quod possit deesse? Ergo omnes aliae virtutes superfluunt. Et dicendum, quod hoc dicitur propter necessariam connexionem aliarum virtutum, quarum ipsa quodammodo est causa. Sequitur ut ejus fortitudo minus sit prudens. Hoc dicitur secundum quod ab una virtute aliquid in aliam redundat, ut dictum est. Quia vero non justificationis gratia, quam facit caritas, instituta sunt, sed in figura futuri, et in onus imposita, ideo clarescente veritate, cessaverunt velut umbra. De hoc dicendum in 1 dist. 4 libri. Sicut in sermone domini octo virtutes praemittuntur, ad quas cetera referuntur. Loquitur de beatitudinibus, quae virtutes dicuntur, inquantum sunt actus virtutum. Quia per caritatem implentur. Videtur quod dicat duo contraria, scilicet quod caritas sit principium et finis mandatorum. Et dicendum, quod hoc non est inconveniens: quia sicut in naturalibus forma et finis incidunt in idem, ita et in moralibus. Habitus enim, qui est principium actus, ut imperans actum, est etiam quodammodo finis, inquantum ad finem proprium utitur actu imperato. Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum possidet caritas. Secundum hoc videtur quod prolixitas sacrae Scripturae sit superflua. Et dicendum, quod continentur omnia divina eloquia in praecepto caritatis sicut in radice; sed oportuit per ramos distingui.