|
Postquam determinavit Magister de virtutibus et donis, quae nos ad
bene operandum inclinant, in parte ista determinat de praeceptis
legis, quibus ad opera virtutum et donorum dirigimur. Dividitur autem
in duas partes: in prima determinat de octo primis mandatis, quae
aliquo modo opus respiciunt; in secunda determinat de duobus mandatis
ultimis, quae respiciunt tantum concupiscentiam cordis, 40 dist.,
ibi: sextum praeceptum est: non desiderabis uxorem proximi tui.
Prima in duas: in prima determinat de primis octo mandatis; in
secunda determinat de quibusdam quae uno illorum mandatorum
intelliguntur prohiberi; quae specialem difficultatem habent, 38
dist., ibi: sciendum tamen, tria esse genera mandatorum. Prima in
duas: in prima determinat de praeceptis primae tabulae; in secunda de
praeceptis secundae tabulae, ibi: in secunda vero tabula septem erant
mandata. Prima in tres secundum tria mandata de quibus determinat;
secunda incipit ibi: secundum praeceptum est: non assumes nomen Dei
tui in vanum; tertia, ibi: memento ut diem sabbati sanctifices.
Circa primum tria facit: primo distinguit praecepta; secundo exponit
primum ipsorum, ibi: primum in prima tabula est: non habebis deos
alienos etc.; tertio solvit quaestionem ex praedictis ortam, ibi:
sed quaeritur quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per
verbum. In secunda vero tabula septem erant mandata. Hic determinat
de praeceptis secundae tabulae; et dividitur in quinque partes secundum
quinque mandata, quae satis patent in littera: quarum quarta pars
dividitur in duas: in prima exponit quartum mandatum; in secunda movet
quaestionem, ibi: si vero quaeritur de filiis Israel (...) utrum
furtum commiserint; dicimus eos non fecisse furtum; secunda incipit
ibi: hic opponitur quod etiam boni in illo opere peccaverunt. Et
similiter quinta pars dividitur in expositionem praecepti, et
quaestionem, quae incipit ibi: solet autem quaeri utrum prohibitum sit
omne mendacium. Hic quaeruntur sex: 1 de necessitate legis
scriptae; 2 de distinctione, ordine et assignatione mandatorum; 3
utrum omnia mandata legis ad haec decem referantur; 4 utrum
dispensationem in aliquo casu recipiant; 5 de observatione sabbati;
6 de usura.
|
|