|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuit necessarium
legem scriptam tradi, maxime de his decem praeceptis. Ea enim quae
sunt naturaliter scripta in intellectu speculativo, nulla scientia in
Scripturam colligit, sed utitur eis quantum indiget unaquaeque. Sed
haec decem praecepta sunt naturaliter scripta in intellectu practico
uniuscujusque. Ergo non fuit necesse ea in Scripturam redigere.
2. Praeterea, Scriptura videtur esse inventa ad succurrendum
labilitati memoriae. Sed alia praecepta legis quae non sunt ita
scripta in corde hominis, sicut judicialia et caeremonialia, facilius
poterant tradi oblivioni. Ergo ea magis debuerunt in tabulis lapideis
scribi.
3. Praeterea, ea quae scripto traduntur, ad plebem per sapientes
perveniunt. Sed haec decem mandata ipsa plebs immediate audivit a
Deo, ut patet Exod. 20. Ergo non debuerunt in scriptum redigi.
4. Praeterea, legislator qui intendit sibi subjectos bonos facere,
non debet aliquid pro lege ferre ex quo vitia augeantur, eo
praevidente. Sed ex hoc quod ista mandata obligatoria populo sunt
tradita, praevaricatio crevit; 1 Corinth. 15, 56: virtus
peccati lex; Glossa: lex prohibendo auget peccati cupiditatem. Ergo
non debuerunt hujusmodi praecepta legis a Deo dari, qui omnia
praevidet.
5. Praeterea, servitia coacta sunt minus Deo accepta. Sed per
legem fit coactio quaedam, inquantum obligat. Ergo videtur quod
hujusmodi obligatoriam legem edere non debuit.
1. Sed contra, non minor cura est Deo de rebus humanis quam de
rebus naturalibus, quas propter hominem fecit. Sed rebus naturalibus
certas leges posuit. Ergo etiam rebus humanis aliquas leges ponere
debuit.
2. Praeterea, in quolibet regimine oportet quod voluntas rectoris
innotescat. Sed Dei voluntas nobis per legis praecepta innotescit,
inquantum est signum divinae voluntatis. Ergo oportuit quod ab ipso
qui orbem regit, praecepta mundo ederentur.
3. Praeterea, dicit philosophus, quod rex per imperium suum movet
eos qui in regno suo sunt. Sed Deus omnia movet. Ergo oportuit quod
ad homines ejus imperium deveniret, quo in Deum moverentur.
Respondeo dicendum, quod necessarium fuit ea quae naturalis ratio
dictat, quae dicuntur ad legem naturae pertinere, populo in praeceptum
dari, et in scriptum redigi, propter quatuor rationes. Primo, quia
per contrariam consuetudinem, qua multi in peccato praecipitabantur,
jam apud multos ratio naturalis, in qua scripta erant, obtenebrata
erat. Secundo, quia etsi in aliquibus vigebat ratio, tamen amor boni
in eis deficiebat; unde per quamdam coactionem legis obligatoriae ad
bonum inducendi erant. Tertio ut ad opera virtutis non solum natura
inclinaret, sed etiam reverentia divini imperii. Quarto ut magis
memoria tenerentur, et frequentius in cogitatione versarentur.
Ad primum igitur dicendum, quod passiones animae non corrumpunt
existimationem speculativam, sicut corrumpunt existimationem
practicam; et ideo magis oportuit praecepta legis naturae in scriptis
redigi, quam principia speculativa.
Ad secundum dicendum, quod praecepta judicialia et caeremonialia erant
mutabilia secundum diversos status et conditiones hominum; sed
praecepta ista legis naturae immobiliter permansura erant, in cujus
signum in tabulis lapideis Deus ea scribi voluit.
Ad tertium dicendum, quod ista praecepta omnibus indita erant in
naturali cognitione; et ideo in hujus signum Deus toti populo per se
ea edidit; sed propter multos qui secundum passiones vivunt, in quibus
judicium rationis obtenebratur, voluit ut per sapientiores, in quibus
judicium rationis viget, in aliis cognitio horum praeceptorum
conservaretur; et ideo scribi ea voluit.
Ad quartum dicendum, quod lex, quantum erat in se, nullo modo nec
occasio nec causa erat augendae cupiditatis, sed propter corruptionem
fomitis hoc contingebat, occasione accepta ex lege ab ipsis
peccantibus, non data ipsis a lege.
Ad quintum dicendum, quod boni qui habent voluntatem bene faciendi non
operantur quasi coacti a lege, sed ipsi sibi sunt lex; unde non
propter eos lex est posita, sed propter transgressores, ut dicitur
Gal. 3, in quibus melius est ut coacti a malo desistant quam ut mala
libere exequantur.
|
|