|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi non
convenienter assignentur. Praecepta enim legis ad merendum
ordinantur. Sed meritum in aliquo actu consistit. Cum ergo in
praeceptis negativis non ponatur aliquis actus, sed solum negetur,
videtur quod praecepta Decalogi non debuerunt per negationem
assignari.
2. Praeterea, illud ex quo datur aliud intelligi, debet aliquo modo
continere illud. Sed prohibitio majoris mali non continet
prohibitionem minoris mali, nec praeceptum magis debiti continet
praeceptum minus debiti. Cum ergo per prohibitionem moechiae detur
intelligi omnis illicitus usus membrorum, ut in littera dicitur, cum
moechia sit gravius quam simplex fornicatio, videtur quod non fuerit
rectus modus assignandi praeceptum, per prohibitionem moechiae alia
minora prohibere. Et similiter potest objici de honoratione parentum
quod est magis debitum quam beneficia quae aliis hominibus sunt
exhibenda, quae ad hoc praeceptum reducuntur.
3. Praeterea, omnia praecepta legis debent aequaliter in memoria
contineri. Ergo cum in tertio praecepto fiat mentio de memoria,
videtur quod eadem ratione debuerit in aliis praeceptis poni.
4. Praeterea, praecepta Decalogi ad legem naturalem pertinent.
Sed legis naturalis dictamen per rationem naturalem est. Ergo non
oportet in alio praecepto legis aliam rationem assignari, nisi quod
naturalis ratio dictat.
5. Praeterea, omnibus praeceptis observatis praemium debetur. Sed
in quarto praecepto praemium ponitur, ut scilicet longaevus sit super
terram. Ergo eadem ratione in aliis praeceptis poni deberet.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debeant esse decem legis praecepta.
Sicut enim dicitur in Glossa, Matth. 6, in precibus est ut
impetrentur dona; in donis ut impleantur mandata; in mandatis ut
beatitudines consequamur. Sed preces, et etiam dona, similiter et
beatitudines quodammodo sunt septem. Ergo et mandata legis debebant
esse tantum septem.
2. Praeterea, Rom. 13, 8: dilectio proximi legem implevit.
Sed intentio legislatoris in omnibus praeceptis est ut lex impleatur.
Ergo sufficiens fuit unum praeceptum tantum, scilicet de dilectione
proximi, ponere.
3. Praeterea, Rom. 7, dicit Glossa: bona est lex, quae dum
concupiscentiam prohibet, malum prohibet. Sed praecepta ordinantur
contra peccata, ut patet per Augustinum in Lib. de decem Chord.
Ergo suffecisset unum praeceptum ponere, in quo concupiscentia
prohiberetur.
4. Sed contra, videtur quod debeant esse plus quam decem.
Ubicumque enim contingit esse peccatum in opere, contingit esse
peccatum et in interiori concupiscentia: quia consensus in peccatum,
peccatum est. Sed furtum et moechia prohibentur diversis praeceptis
quantum ad actum et quantum ad concupiscentiam. Ergo eadem ratione et
alia peccata debuerunt duplicibus praeceptis prohiberi.
5. Praeterea, ut in 2 Lib., distinct. 42, dicit Magister,
tribus modis aliquis peccat: scilicet in Deum, in proximum, in
seipsum. Cum ergo quaedam praecepta ordinentur contra peccatum in
Deum, quaedam vero contra peccatum in proximum; videtur etiam quod
quaedam debuerunt ordinari contra peccatum in seipsum.
6. Praeterea, secundum philosophum in 2 Ethic., intentio
legislatoris est ad virtutem cives inducere; unde et de singulis
virtutibus aliquid lex praecipit, sicut patet in 5 Ethic. Sed multo
plures virtutes sunt quam decem. Ergo debent esse plura praecepta.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod praecepta male ordinentur. Quia, sicut
Gregorius dicit, ex visibilibus in amorem invisibilium rapimur. Sed
praecepta secundae tabulae ordinant ad dilectionem proximi, quem
videmus; praecepta vero primae tabulae ad dilectionem Dei, qui
invisibilis est. Ergo praecepta secundae tabulae prius poni
debuerunt.
2. Praeterea, prius est aliquid in corde quam sit in executione
operis. Sed praeceptum tertium primae tabulae videtur ad cor
pertinere, praeceptum vero secundum ad opus interius, primum autem ad
opus exterius, quia ad actus latriae pertinet. Ergo inconvenienter
ordinantur.
3. Praeterea, secundum Boetium, prius extirpanda sunt vitia quam
inserantur virtutes. Sed praecepta negativa ordinantur ad
extirpationem vitiorum, affirmativa autem ad habendas virtutes. Ergo
in secunda tabula praeceptum affirmativum non debuit esse primum, sed
ultimum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum intentio
legislatoris sit ad virtutes homines inducere, quibus legem tradit,
oportet quod illo modo in assignandis praeceptis legis utatur, qui
competat viae ad virtutem; quae quidem est ut ex his quae magis in
promptu sunt, in difficiliora tendatur; sicut etiam in disciplinis ex
magis notis in minus nota proceditur. Et ideo legislator in istis
decem praeceptis, quae sunt quasi prima legis initia, illa prohibuit
vel praecepit, quae primo occurrunt facienda vel dimittenda eunti ad
virtutem; et ex his alia intelligi voluit, quae in eis quasi in suis
principiis includuntur; et propter hoc plura negativa posuit quam
affirmativa, quia magis in promptu est et facile ut mala dimittantur,
quam ut bona perficiantur. In malis etiam illa prohibuit quae statim
in primo aspectu detestanda videntur, et similiter in bonis illa
praecepit quae cuilibet esse debita manifestum est.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in praeceptis negativis privetur
actus exterior potius quam ponatur; includitur tamen actus rationis
eligentis repressionem cupiditatis vel concupiscentiae, quae ad actus
prohibitos inclinabat; et in hoc meritum consistit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis prohibitio minoris mali in magis
malo non includatur via syllogistica, ut argui possit, si magis malum
dimittendum est, quod et minus malum; includitur tamen eo modo quo ea
quae ex seminibus naturae progrediuntur, in rationibus seminalibus
continentur. Sicut enim natura ex parvis seminibus in maximas arbores
proficit, ita etiam et lex ex his quae in principio et in promptu
sunt, in alia procedit, quae sunt quandoque difficiliora et
perfectiora; et ideo legislator per prohibitionem moechiae prohibuit
fornicationem simplicem, et per falsum testimonium prohibuit omne
mendacium, et per furtum prohibuit omnem turpem quaestum, et sic de
aliis.
Ad tertium dicendum, quod tertium praeceptum primae tabulae non erat
simpliciter inditum rationi: quia determinatio diei qua vacandum est
divinis obsequiis, est caeremonialis, non moralis, quamvis substantia
praecepti moralis sit; unde magis natum erat a mente excidere quam ea
quae totaliter naturalis ratio dictat; et ideo potius in hoc praecepto
induxit memoriam et rationem praecepti assignavit quam in aliis
praeceptis.
Et ex hoc patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod quartum praeceptum maxime videtur habere de
debito et de naturali inclinatione et privato amore; et ideo minus
videbatur esse meritorium quam alia; et ideo propter hoc oportuit ut ei
adderetur praemium. Vel dicendum, quod quartum praeceptum est primum
secundae tabulae, unde ipsi praemium additur; sicut et in primo
praecepto primae tabulae praemium innuitur ex hoc quod Dei misericordia
commemoratur; ut ex his duobus mandatis ostendantur omnia sequentia
praemiabilia esse.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod lex civilis suis praeceptis
dirigit hominem in communicationibus quae sunt ad alterum secundum vitam
politicam; quae quidem non potest esse nisi hominis ad hominem.
Derisibiles enim videntur laudes politicae vitae in deos
transferentes, ut dicitur in 10 Ethic. Sed lex divina dirigit nos
suis praeceptis in spirituali vita, secundum quam, societatem habemus
non solum ad hominem, sed ad Deum, 1 Joan. 1; et ideo oportuit
praecepta legis divinae hoc modo distingui quod quaedam dirigerent
hominem in his quae ad Deum spectant, quae dicuntur praecepta primae
tabulae; quaedam vero in his quae spectant ad proximum, quae dicuntur
praecepta secundae tabulae. Ordinatur autem homo ad Deum
tripliciter. Uno modo per meditationem cordis, ut dicitur in Psalm.
45, 11: vacate, et videte quia ego sum Deus, et ad hoc dirigit
tertium praeceptum, scilicet sanctificatio sabbati, quo aliquod tempus
deputatur ad vacandum divinis, cessando ab omnibus quae hoc otium
perturbare possent. Alio modo per reverentiam oris, quod fit dum
laudatur, et nomen ejus cum reverentia enuntiatur. Et quia primo
occurrit in reverentiam divini nominis jurare quam laudes debitas Deo
reddere, ideo in secundo praecepto ponitur: non assumes nomen Dei tui
in vanum. Tertio, ut in opere servitium debitum exhibeatur, quod
latria dicitur, ad cujus actum primum praeceptum ordinatur similiter
per prohibitionem contrarii: non habebis deos alienos. Ad proximum
autem homo dupliciter ordinatur. Uno modo ut ei beneficium
impendatur, quod maxime parentibus faciendum est; unde in primo
praecepto secundae tabulae honoratio parentum praecipitur, in quo
intelligitur esse beneficium proximo exhibendum. Alio modo ut proximo
nocumentum non inferatur; quod quidem contingit tripliciter. Primo
quantum ad cor; et sic sunt duo praecepta ultima: non desiderabis
uxorem proximi tui; et non concupisces domum proximi tui. Secundo
potest inferri nocumentum proximo ore; et hoc prohibetur quinto
praecepto: non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium; in
quo secundum regulam prius datam detractio et objurgatio et omnia
hujusmodi prohibentur. Tertio infertur proximo nocumentum opere: quod
quidem contingit dupliciter. Uno modo inquantum subtrahuntur ea quae
sunt necessaria vitae; et sic est quartum praeceptum: non furtum
facies. Alio modo inquantum ipsi vitae impedimentum paratur; quod
dupliciter contingit. Uno modo circa vitam qua ipse in seipso idem
numero vivit; et contra hoc est secundum praeceptum: non occides; in
quo etiam omne nocumentum in personam prohibetur. Alio modo circa
vitam qua aliquis vivit in prole idem specie; et contra hoc nocumentum
est tertium praeceptum: non moechaberis, quia adulterium contra
certitudinem prolis est.
Ad primum ergo dicendum, quod virtutes, dona, beatitudines,
petitiones, et praecepta legis, sicut dictum est supra, correspondent
sibi in generali: quia quaelibet istorum se extendunt ad totam humanam
vitam. Non tamen oportet quod particulariter singula singulis
respondeant, nisi per adaptationem aliquam, eo quod non est eadem
ratio distinguendi in omnibus praedictis.
Ad secundum dicendum, quod dilectio proximi est sicut prima radix
observandi praecepta, prout in dilectione proximi etiam dilectio Dei
includitur: est enim finis praecepti, ut dicitur 1 Tim. 1; unde
tenet locum primi principii in disciplinis. Unde sicut ibi post primum
principium, ad quod omnia reducuntur, ut dicitur in 4 Metaph.
(scilicet quod affirmatio et negatio non verificatur de eodem),
ponuntur alia principia magis propinqua particularibus conditionibus;
ita etiam in lege praeter dilectionem proximi oportuit poni aliqua
specialia praecepta quae dirigerent in particularibus actibus.
Et similiter dicendum ad tertium de concupiscentia, quae est sicut
radix omnium malorum.
Ad quartum dicendum, quod nocumentum quod alicui in persona infertur,
naturalem horrorem habet, nec terminatur ad aliquod reale bonum
facientis, sed solum ad bonum aestimatum, quod est vindicta. Sed
nocumentum quod infertur in subtractione rerum, vel in abusu uxoris,
natum est habere quamdam delectationem, inquantum terminatur ad aliquod
bonum reale, ad minus sensibile, ipsius operantis. Et ideo ista duo
nocumenta distinguuntur praeceptis pertinentibus ad cor et ad actum;
non autem praeceptum quod est de nocumento personae proximi, talem
distinctionem recipit.
Ad quintum dicendum, quod secundum philosophum in 5 Ethic.,
legislator intendit commune bonum per lationem legis; et ideo actus
particulares unius hominis non praecipit nisi secundum quod ad alium
ordinatur. Et propter hoc etiam quantum ad modum tradendi ista
praecepta, hoc modo fuerunt assignanda, ut per ea ordinaretur homo
tantum ad alterum quamvis in ordinatione ad alterum includatur etiam
ordinatio ad seipsum, sicut in dilectione proximi includitur dilectio
sui.
Ad sextum dicendum, quod non oportuit in praeceptis Decalogi omnium
virtutum actus praecipi, quia hoc ad perfectionem vitae virtuosae
pertinet; sed oportuit tantum in illis hominem dirigi per praecepta
Decalogi quae primo facienda occurrunt tendentibus in virtutem, ut
dictum est.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod praecepta Decalogi ordinantur
secundum quod primo et principaliter facienda vel vitanda occurrunt.
Et quia in spirituali vita, ad cujus directionem Decalogus datur,
ratio agendi Deus est quasi finis; ideo praecepta quae ad Deum
ordinant, primo ponuntur, inter quae talis ordo consideratur ut prius
illud praeceptum ponatur cujus contrarium a Deo magis elongat: quia
gradatim Deo approximamus a remotioribus discedentes. Et ideo
praeceptum quo prohibetur contrarius cultus, per quem homo quasi
totaliter a Deo recedit, prius ponitur quam praeceptum quo prohibetur
irreverentia in vane assumendo divinum nomen; et ultimo ponitur
praeceptum de quiete cordis in Deum, in quo homo Deo maxime
appropinquat. In praeceptis autem secundae tabulae etiam similis ordo
observatur, ut scilicet prius ponatur illud praeceptum quod primo in
bona conversatione occurrit. Et quia prius est ordinatio hominis ad
domesticos quam ad extraneos, ideo praeceptum de honoratione parentum
praemittitur aliis quae ad omnes communiter pertinent, in quibus etiam
praemittuntur prohibitiones illorum quae principaliter occurrunt
cavenda. Tendentibus autem ad virtutem prius occurrit vitandum
nocumentum operis quam oris, et oris quam cordis; et inter nocumenta
operis gravius nocumentum prius vitandum occurrit; et ideo prohibitio
homicidii praecedit prohibitionem moechiae, quae praecedit
prohibitionem furti: et hae tres prohibitiones praecedunt prohibitionem
falsi testimonii; et ultimo ponitur prohibitio concupiscentiae, in quo
jam perfectio virtutis consistit.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|