|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnia legis
praecepta ad haec decem reducantur. Cum enim haec praecepta jus
naturale contineant, non poterunt ad ea reduci nisi quae ex jure
naturali proficiscuntur. Sed quaedam prohibentur in lege quae non
videntur modo aliquo ex lege naturali proficisci, quae nihil differunt
utrum sic vel sic fiant, antequam lege posita sint, ut quod
sacrificetur hircus vel taurus, sicut etiam philosophus, in 5
Ethicor., dicit. Ergo non omnia praecepta legis ad haec decem
reducuntur.
2. Praeterea, ea quae sunt diversorum generum, invicem non
reducuntur in principia naturalia, sed in principium quod est
voluntas, ut in 7 Metaph. dicitur. Sed haec praecepta naturalia
sunt, cum sint de lege naturali. Ergo praecepta caeremonialia, quae
sunt alterius generis, ad ipsa non reducuntur.
3. Praeterea, manente causa, manet effectus. Sed quaedam
praecepta legis mutata sunt illis praeceptis manentibus. Ergo non
reducuntur ad ista sicut ad causam.
4. Praeterea, omnia ista praecepta naturalis ratio dictat. Sed non
omnium quae in lege posita sunt, quaerenda est ratio, ut Ff. de
Leg. et Se. Ergo non omnia praecepta legis ad haec reducuntur.
5. Praeterea, ubi est eadem causa, et idem effectus. Haec autem
praecepta eadem sunt apud omnes. Cum ergo multa praecepta legis
divinae et legis civilis apud diversos diversa sint, videtur quod non
omnia praecepta legalia ad haec reducantur.
1. Sed contra, omnia praecepta legis ad dilectionem Dei et proximi
aliqualiter reducuntur, ut in praecedenti distinct. 36 dixit
Magister. Sed dilectio Dei et proximi sufficienter continetur in
istis praeceptis. Ergo omnia alia praecepta legis ad haec reducuntur.
2. Praeterea, sicut celsus dixit, jus est ars aequi et boni. Sed
quidquid continetur in aliqua arte, reducitur ad prima principia illius
artis, sicut in scientiis demonstrativis ad dignitates. Cum ergo
praecepta legis naturalis sint in agibilibus, sicut principia
naturaliter cognita in demonstrativis, videtur quod omnia praecepta
legalia ad haec praecepta legis naturaliter reducantur.
3. Praeterea, nullum praeceptum legis justum est, nisi
rationabiliter positum sit. Sed omnis recta ratiocinatio oportet quod
a naturali cognitione deducatur: quia principium rationis intellectus
principiorum est. Ergo oportet quod omnia legis praecepta, si justa
sunt, a praeceptis legis naturae deducantur; et sic omnia alia in haec
praecepta reducuntur.
Respondeo dicendum, quod in rebus naturalibus invenitur triplex cursus
rerum. Quaedam enim sunt semper, quae nunquam deficiunt, ex natura
hoc habentia ut sint, et impediri non possint: quaedam vero sunt
frequenter, quae in paucioribus impediuntur: quaedam vero sunt raro,
vel in minori parte. Ea autem quae sunt semper, sunt causa et origo
eorum quae sunt frequenter et raro; unde etiam in ea quae sunt semper,
reducuntur, ut in 6 Metaph. probatur; sicut motus caelestes, qui
semper sunt, sunt causa et regula motus pluviarum et imbrium, qui ut
frequenter currunt eodem modo; et utrique sunt regula et causa
causalium motuum, ut inventionis thesauri, vel alicujus hujusmodi,
secundum quod homo vel ex pluvia vel ex aliquo hujusmodi, quod ad motum
caeli reducitur, habet occasionem fodiendi in agrum, ubi thesaurum
invenit. Ita etiam est de legibus, quibus humani motus diriguntur.
Quaedam enim sunt leges quae ipsi rationi sunt inditae, quae sunt
prima mensura et regula omnium humanorum actuum; et haec nullo modo
deficiunt, sicut nec regimen rationis deficere potest, ut aliquando
esse non debeat; et hae leges jus naturale dicuntur. Quaedam vero
leges sunt quae secundum id quod sunt, habent rationem ut observari
debeant, quamvis aliquibus concurrentibus earum observatio impediatur;
sicut quod depositum reddatur deponenti, impeditur quando gladius
furioso deponenti reddendus esset; et hae leges similantur his quae
frequenter in natura accidunt; et ideo directe et immediate ad jus
naturale reducuntur. Et ideo Tullius, in 1 rhetoricae, nominat
hujusmodi jus a naturali jure profectum. Quaedam vero leges sunt quae
secundum se consideratae nullam rationem habere videntur suae
observationis; sed rationem hujusmodi nanciscuntur ex aliquibus
concurrentibus quae faciunt decentiam observandi; et hujusmodi
similantur his quae raro accidunt in natura. Unde sicut illa non
reducuntur in causas naturales nisi observato concursu omnium, quibus
aliquis rarus eventus accidebat; ita etiam hujusmodi legalia, quae
dicuntur positiva jura, reducuntur ad legem naturae non secundum se
absolute, sed consideratis omnibus circumstantiis particularibus, quae
faciebant decentiam suae observationis. Unde patet quod omnia
praecepta legis divinae vel civilis, ad haec praecepta reducuntur
aliquo modo.
Ad primum ergo dicendum, quod illa lege posita, de quibus philosophus
loquitur, secundum se considerata differentiam non habent utrum sic vel
sic fieri debeant, sed hujusmodi differentiam sortiuntur ex diversis
concurrentibus, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod artificialia non reducuntur in naturalia
ita quod natura sit eorum primum et principale principium, sed
inquantum ars utitur naturalibus organis ad complementum artificii.
Similiter etiam praecepta caeremonialia vel juris positivi non
reducuntur ad naturalia quasi ex ipsa natura vim obligandi habeant; sed
hoc habent ex voluntate instituentis, quae in institutione naturali
ratione utitur, si recte instituit.
Ad tertium dicendum, quod illa praecepta legis quae mutata sunt,
observantiae suae rationem habebant non ex ipsa substantia facti, sed
ex aliquibus circumstantibus causis, sicut quod oportebat nostrae
redemptionis mysterium aliquibus signis praefigurare, vel aliquid
hujusmodi; unde cessantibus his causis, non manet reductio istorum
praeceptorum ad praecepta naturalia.
Ad quartum dicendum, quod hoc intelligendum est quantum ad substantiam
facti, quod lege praecipitur, quod aliquando non habet rationem quare
sic vel aliter fiat, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod praecepta legis quae apud diversos diversa
sunt, dependent a praeceptis naturalibus quae sunt eadem apud omnes,
mediantibus aliquibus circumstantiis, ut dictum est, et horum varietas
varietatem in jure positivo causat.
|
|