|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi sint
dispensabilia. Quia secundum philosophum in humanis actibus propter
eorum varietatem non potest una communis regula inveniri, quam non
oporteat in aliquibus casibus deficere ad similitudinem Lesbiae
aedificationis. Sed praecepta legis sunt mensura humanorum actuum.
Cum igitur omne praeceptum quod in aliquo casu intermittendum est
dispensabile sit, videtur quod omnia praecepta legis dispensabilia
sint.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod justum naturale non est idem
apud omnes, sicut nec alia quae naturam hominis consequuntur, eadem in
omnibus inveniuntur, ut quod dextera sit fortior sinistra, cum
contingat aliquos ambidextros esse. Sed omnia praecepta quae non ab
omnibus sunt observanda, sunt dispensabilia. Ergo praecepta
Decalogi, quae sunt de jure naturali, sunt dispensabilia.
3. Praeterea, praeceptum divinum non potest esse injustum. Sed
Deus aliquando praecepit fieri aliquod contrarium praeceptis
Decalogi, sicut patet Exod. 12, de spoliatione Aegyptiorum; et
Osee 1, de accessu ad fornicariam. Ergo aliquando justum est fieri
contra praecepta Decalogi. Ergo praecepta Decalogi sunt
dispensabilia.
4. Praeterea, inter Decalogi praecepta continetur homicidii
prohibitio. Sed aliquibus casibus contingentibus judex praecipit
hominem occidi, et juste. Ergo et similiter alia praecepta aliquibus
casibus emergentibus possunt non observanda esse.
5. Praeterea, sicut prius dictum est, in corp. praec. art.,
omnia praecepta legis aliquo modo ad praecepta Decalogi reducuntur.
Sed praelatis Ecclesiae licet in aliquibus legis praeceptis
dispensare. Ergo et similiter in praeceptis Decalogi.
1. Sed contra, secundum Bernardum in Lib. de praecepto et
regula, nulli licet dispensare in praecepto quod a suo superiore est
impositum. Sed praecepta Decalogi sunt imposita a Deo, qui est
superior omnibus. Ergo nulli licet in praeceptis hujusmodi
dispensare.
2. Praeterea, in quolibet genere est una prima mensura, quam
oportet esse certissimam et infallibilem, ut patet in 10 Metaph.,
et 5 Metaph. Sed prima mensura omnium humanorum actuum est lex
Decalogi. Ergo in nullo casu ab ea discedere licet, et ita
indispensabilis est.
3. Praeterea, illud quod est per se verum, semper et ubique est
verum. Ergo illud quod est per se justum, semper et ubique
observandum est. Sed praecepta Decalogi sunt hujusmodi. Ergo et
cetera.
Respondeo dicendum, quod in qualibet legislatione oportet duo
considerare; scilicet substantiam legis quae ponitur, et id ad quod
legislator respicit. Et sicut lex lata est mensura subditorum in suis
actibus, ita hoc ad quod respicit legislator, quod est legis intentio
et finis, est mensura legis positivae. Sicut ergo actus subditorum
sunt distorti si a lege positiva discordant; ita lex rectitudinem non
habet si ab intentione legislatoris deficeret; quae est rectitudinem
constituere et conservare. Si ergo sint aliqua praecepta quae
continent ipsam intentionem legislatoris, impossibile est quod in
aliquo casu salva justitia possit aliquis ab eis deflectere; sicut si
esset hoc praeceptum, nulli faciendam esse injuriam; et ideo cum omnia
praecepta Decalogi sint hujusmodi, impossibile est quod dispensationem
recipiant. Praecepta autem quae legislator edidit, ad mensuram
praedictorum metienda sunt. Unde quamdiu illa praecepta posita non
possunt praeteriri sine praejudicio primae mensurae ad quam instituta
sunt, nulli licet in eis dispensare. Si quando vero possunt salva
intentione legis praeteriri, tunc est licitum dispensare in illis
praeceptis ei qui auctoritatem habet. Si vero in aliquibus casibus lex
posita ab intentione legislatoris discedat, quia non potuit legislator
ad omnes casus intendere, legem statuens, sed ad ea quae pluries
accidunt; tunc etiam licitum est legem positam praeterire, et
intentionem legislatoris sequi, sicut patet in eo qui non reddit
depositum impugnanti fidem vel patriam; et ad hoc perficit quaedam
virtus quae vocatur a philosopho, in 5 Ethic., epiceia, per quam
homo, praetermissa lege, legislatoris intentionem sequitur.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus loquitur de praeceptis legis
positivae, et non de illis quae intentionem legislatoris includunt.
Ad secundum dicendum, quod justum naturale est duplex, ut supra
dictum est, in corp. praec. art. Quoddam quod semper et ubique est
justum, sicut hoc in quo consistit forma justitiae et virtutis in
generali, sicut medium tenere, rectitudinem servare, et alia
hujusmodi. Quoddam vero est ex hoc profectum, secundum Tullium; et
hoc in pluribus ita contingit, sed potest in paucioribus deficere, ut
dictum est: quod contingit ex hoc quod justum hujusmodi est applicatio
quaedam universali et primae mensurae ad materiam difformem et
mutabilem; et de hujusmodi justo loquitur philosophus.
Ad tertium dicendum, quod circa praecepta Decalogi, secundum quod ad
Decalogum pertinent, nunquam Deus contrarium fieri praecepit.
Prohibitio enim furti ad Decalogum pertinet inquantum res furata
aliena est ab accipiente. Retenta ergo hac conditione, si res illa
fiat ipsius accipientis, jam non erit contra Decalogum. Hoc autem
non solum Deus, qui est omnium dominus, facere poterat, sed etiam
quandoque homines auctoritatem habentes, rem quae unius fuerat alteri
conferunt, ex aliqua causa. Potest tamen Deus in aliquibus factis
conditiones contrarias Decalogo auferre, qui et naturam mutare
potest, quod homo facere non potest; sicut ab ea quae non est
matrimonio juncta, potest auferre hanc conditionem non suam, sine hoc
quod uxor plenaria fiat, ut sic accedere ad eam non sit contra
Decalogum.
Ad quartum dicendum, quod non prohibetur in Decalogo occisio
simpliciter, sed occisio ejus qui mortem pati non debuit.
Ad quintum dicendum, quod non est eadem ratio de praeceptis
Decalogi, et de aliis praeceptis legis, ut ex praedictis patet.
|
|