|
Haec Origenes dicit esse duo mandata. Sicut Origenes primum
mandatum dividit in duo, ita duo ultima mandata, quae sunt de
prohibitione concupiscentiae, conjungit in unum; et sic praecepta
denarium non transcendunt. Idolum nihil est in mundo. Hoc autem
multipliciter intelligi potest. Uno modo inquantum idolum est
similitudo; et sic exponit Origenes, ut dicatur idolum nihil esse,
quia nulla res est in mundo cujus sit similitudo. Alio modo potest
intelligi de idolo secundum quod est res quaedam; et hoc dupliciter.
Uno modo quantum ad formam quae aestimatur esse in idolo, et non est
in eo, scilicet forma deitatis. Alio modo quantum ad effectum, quia
scilicet ad peccatum inducit, quod nihil est. Non assumes nomen Dei
tui in vanum. Assumere est ad aliquid sumere. Sumitur autem nomen
Dei ad alicujus veritatis confirmationem per modum juramenti. Si ergo
sumatur ad confirmandum aliquod falsum, quod in se nullo modo
confirmabile est, tunc in vanum assumitur, et pro nihilo juratur:
quia vanum est quod est ad finem aliquem quem non inducit, ut dicitur
in 2 Physic. Nomine igitur moechiae, omnis illicitus concubitus,
illorumque membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Cum peccatum contra naturam sit gravius quam moechia, videtur quod
illud potius prohiberi debuerit, quasi primo tramite relinquendum. Et
dicendum, quod quia legislator hominibus legem dabat, ideo in primis
legis mandatis non debebat nisi peccata humana prohibere; peccatum
autem contra naturam non est humanum, sed bestiale, secundum
philosophum in 7 Ethic. Ut si in hieme credimus decem modios, in
messe quindecim recipiamus. Hoc est intelligendum, si plus valeant in
messe quindecim modii secundum commune forum quam in hieme decem; alias
si fiat commensuratio dati et accepti ad valorem pecuniae, non erit
usura, sed aequalis commutatio.
|
|