|
Distinctis quinque praeceptis secundae tabulae et expositis, hic
Magister determinat de quibusdam quae praecepto quinto contrariantur,
scilicet de mendacio, et perjurio. Dividitur autem haec pars in
duas: in prima determinat de mendacio; in secunda de perjurio, 39
dist.: nunc de perjurio videamus. Prima pars in duas: primo
distinguit diversos modos mendacii; in secunda definit mendacium,
ibi: hic videndum est quid sit mendacium. Prima in duas: in prima
parte ponit quamdam divisionem mendacii, per quam scitur quod mendacium
sit mortale, et quod veniale peccatum; in secunda ponit quamdam
aliam, per quam scitur quod mendacium sit alio gravius, ibi: sciendum
est, octo esse genera mendacii. Circa primum duo facit: primo
distinguit tres mendacii modos; secundo ex dictis manifestat quoddam
quod dubium esse poterat, ibi: de mendacio autem obstetricum et Raab
quod fuit veniale Augustinus tradit. Hic videndum est quid sit
mendacium. Hic definit mendacium; et circa hoc tria facit: primo
ostendit quid sit mendacium; secundo ostendit quod omne mendacium est
peccatum, ibi: quod vero mendacium omne sit peccatum, Augustinus
insinuat. Tertio solvit quoddam quod videbatur contrarium, ibi:
solet quaeri de Jacob. Circa primum tria facit: primo ostendit quid
sit mendacium; secundo quid sit mentiri, ibi: mentiri vero est loqui
contra hoc quod animo sentit quis. Tertio solvit quamdam quaestionem,
ibi: hic solet quaeri, si Judaeus dicat Christum esse Deum, cum
non ita sentiat animo, utrum loquatur mendacium. Quod vero mendacium
sit peccatum, Augustinus insinuat. Circa hoc duo facit: primo
ostendit in omni mendacio esse peccati periculum; secundo ostendit de
errore, qui est mendacii effectus, quod quandoque potest esse cum
peccato; quandoque sine peccato, ibi: illud etiam sciendum est
(...) quod in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in
quibusdam nullo fallimur. Hic quaeruntur quinque: 1 quid sit
mendacium; 2 de divisione quam ponit; 3 utrum omne mendacium sit
peccatum; 4 utrum omne mendacium sit peccatum mortale; 5 de ordine
mendaciorum in gravitate peccati.
|
|