|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur
mendacium in littera. Qui enim verum loquitur quod falsum esse
credit, mentitur, sicut dicit Augustinus in Lib. de mendacio. Sed
ibi non est falsa vocis significatio. Ergo male mendacium definitur
esse falsa vocis significatio.
2. Praeterea, mendacium opponitur veritati. Virtus autem veritatis
non solum in dictis, sed etiam in factis consistit, secundum
philosophum in 4 Ethic. Ergo non omne mendacium est falsa vocis
significatio.
3. Praeterea, sicut in 2 Lib., distinct. 38, qu. 1, art.
3, dictum est, intentio respicit finem ultimum. Sed a fine ultimo
non recipit aliquid speciem, sed a proximo, quod est objectum cujus
est voluntas. Cum ergo in definitione non debeant poni nisi
specificantia definitum, videtur quod inconvenienter ponatur in
definitione mendacii intentio fallendi.
4. Praeterea, id quod est commune bene et male factis, non debet
poni in definitione alicujus mali, maxime quasi completivum
definitionis. Sed intentio mala potest communiter inveniri et in his
quae sunt bona ex genere, et in his quae sunt mala ex genere; sicut
etiam in proposito patet de illo qui verum dicit, ne ei credatur, si
aestimet quidquid dixerit, sibi non credi. Ergo intentio fallendi non
debet poni in definitione mendacii.
5. Praeterea, ille qui joco mentitur, fallere non intendit, quia
scit sibi non credi. Sed tamen jocosum mendacium inter mendacia
reputatur. Ergo intentio fallendi non debet poni in definitione
mendacii.
Respondeo dicendum, quod duobus modis in actibus humanis contingit
esse peccatum. Uno modo ex ipsa natura facti, quod in se malum est,
sicut in illis quae sunt mala ex genere. Alio modo ex abusu scientis,
sicut cum quis ea quae sunt bona ex genere, ex intentione prava facit.
Mendacium ergo utrumque istorum complectitur: quia quantum est de se,
inordinatum est. Et quia inordinatio in significando non potest esse
nisi ex falsitate significationis, ideo in mendacio falsa significatio
includitur. Falsa autem significatio ad rationem peccati in moralibus
non sufficit, cum non sit in potestate hominis verum significare,
sicut nec verum scire. Unde oportet quod sit talis falsa significatio
in mendacio, qua quis volens a recto deviet. Hoc autem non est, nisi
quando sciens falsum loquitur, quia ignorans non voluntarius est. Ex
hoc autem ipso quod aliquis scienter falsum loquitur, falsitatem
intendit significare; et ideo completivum in definitione mendacii
ponitur intentio fallendi, sed quasi materiale falsa vocis
significatio.
Ad primum ergo dicendum, quod mentiri et mendacium in hoc differunt,
quia mendacium nominat aliquid quod secundum se est de genere malorum
per abstractionem suam; mentiri autem ratione suae concretionis
importat obliquitatem, sive peccatum ex parte dicentis. Unde aliquis
dicendo illud quod secundum se a vero non deviat, si secundum suam
opinionem deviet, mentitur; non autem quod dicit, est mendacium.
Ad secundum dicendum, quod vox homini principaliter data est ad
significandum. Unde omne signum quo quis aliquid significat, nomine
vocis intelligitur, et eo mendacium perfici potest, sicut patet in
signis et nutibus monachorum; sicut et omnes alii sensus sortiuntur
nomen visus, qui est principalior inter eos.
Ad tertium dicendum, quod finis est duplex. Unus qui est proprius
alicui virtuti vel vitio, et commensuratur objecto ejus; et hujusmodi
finis intentio ad speciem virtutis vel vitii pertinet sicut et voluntas
objecti: aequaliter enim est essentiale fortitudini velle sustinere
difficilia, et intendere bonum, quod est secundum habitum. Alius est
finis communis, sicut felicitas respectu omnium virtutum; et intentio
hujusmodi finis non specificat virtutem. Intentio autem quae in
definitione mendacii ponitur, est finis proprii, et objecto
proportionati. Sicut enim verax vera loquitur amore veri, ita mendax
falsum loquitur falsitatem intendens.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod factum quod est de genere
bonorum, fit perversa intentione alicui vitio appropriata, ad speciem
illius vitii trahitur, sicut qui vadit ad Ecclesiam ut furetur: unde
et vera vocis significatio, quando intentione fallendi fit, ad speciem
mendacii trahitur.
Ad ultimum dicendum, quod intentio fallendi potest intelligi
dupliciter. Uno modo respectu fallaciae prout est in ipso fallente
tantum; alio modo prout est in fallente et in eo qui fallitur.
Quicumque enim falsum loquitur, quantum est in se, fallit, quamvis
non semper aliquis per ejus verbum fallatur. Quicumque ergo sciens,
falsum loquitur, fallaciam intendit secundum quod est in fallente.
Unde ista intentio fallendi communis est omni mendacio. Sed intentio
qua aliquis intendit fallaciam non solum ut ipse fallat, sed ut alii
fallantur, non est in mendacio jocoso: unde minimum habet de ratione
mendacii.
|
|